Spes et gaudia mille, mille longam (Heu longam miseris) induere noctem. Flammantem nitidæ facem juventæ, Submersit Stygiæ paludis unda. Ergo si lacrymas neges doloris Huc certo lacrymas feres timoris.
DAMNO AFFICI SÆPE FIT LUCRUM.
AMNA adsunt multis taciti compendia lucri Felicique docent plus properare mora, Luxuriem annorum posita sic pelle redemit Atque sagax serpens in nova sæcla subit.
Cernis ut ipsa sibi replicato suppetat ævo, Seque iteret, multa morte perennis avis. Succrescat generosa sibi, facilesque per ignes Perque suos cineres, per sua fata ferax. Quæ solers jactura sui? quis funeris usus? Flammarumque fides, ingeniumque rogi? Siccine fraude subis ? pretiosaque funera ludis? Siccine tu mortem, ne moriaris, adis? Felix cui medicæ tanta experientia mortis,
Cui tam Parcarum est officiosa manus.
VITA, tantum lubricus quidam furor Spoliumque vitæ ! scilicet longi brevis Erroris hospes! Error ô mortalium ! O certus error! qui sub incerto vagum Suspendit ævum, mille per dolos viæ Fugacis, et proterva per volumina Fluidi laboris, ebrios lactat gradus ; Et irretitos ducit in nihilum dies. O fata! quantum perfidæ vitæ fugit Umbris quod imputemus atque auris, ibi Et umbra et aura serias partes agunt Miscentque scenam, volvimur ludibrio Procacis æstus, ut per incertum more Fragilis protervo cymba cum nutat freto. Et ipsa vitæ, fila, queis nentes Dea Ævi severa texta producunt manu, Hæc ipsa nobis implicant vestigia Retrahunt trahuntque donec everso gradu Ruina lassos alta deducat pedes. Felix, fugaces quisquis excipiens dies Gressus serenos fixit, insidiis sui Nec servit ævi, vita inoffensis huic Feretur auris, atque clauda rarius Titubabit hora: vortices anni vagi Hic extricabit, sanus assertor sui.
TRANQUILLITAS ANIMI, SIMILITUDINE DUCTA AB AVE CAPTIVA ET
T cum delicias leves, loquacem Convivam nemoris, vagamque musam Observans dubia viator arte
Prendit desuper: horridusve ruris
Eversor, male perfido paratu
(Heu durus!) rapit, atque Io triumphans
Vadit; protinus et sagace nisu Evolvens digitos, opus tenellum Ducens pollice lenis erudito, Virgarum implicat ordinem severum, Angustam meditans domum volucri. Illa autem, hospitium licet vestustum Mentem solicitet minis minisque, Et suetum nemus, hinc opaca mitis Umbræ frigora, et hinc aprica puri Solis fulgura, patrisque sylvæ
Nunquam muta quies; ubi illa dudum Totum per nemus, arborem per omnem, Hospes libera liberis querelis
Cognatum bene provocabit agmen :
Quanquam ipsum nemus, arboresque alumnam
Implorant profugam, atque amata multum
Quærant murmura, lubricumque carmen Blandi gutturis et melos serenum.
Illa autem, tamen, illa jam relictæ
(Simplex!) haud meminit domus, nec ultra. Sylvas cogitat; at brevi sub antro, Ah penna nimium brevis recisa, Ah ritu vidua, sibique sola, Privata heu fidicen! canit, vagoque Exercens querulam domum susurro Fallit vincula, carceremque mulcet ; Nec pugnans placidæ procax quieti Luctatur gravis, orbe sed reducto Discursu vaga saltitans tenello, Metitur spatia invidæ cavernæ. Sic in se pia mens reposta, secum Alte tuta sedet, nec ardet extra, Aut ullo solet æstuare fato: Quamvis cuncta tumultuentur, atræ Sortis turbine non movetur illa. Fortunæ furias onusque triste
Non tergo minus accipit quieto, Quam vectrix Veneris columba blando Admittat juga delicata collo. Torvæ si quid inhorruit procellæ,
Si quid sæviat et minetur, illa Spernit, nescit, et obviis furorem Fallit blanditiis, amatque et ambit Ipsum, quo male vulneratur, ictum. Curas murmure non fatetur ullo; Non lambit lacrymas dolor, nec atræ Mentis nubila frons iniqua prodit.
Quod si lacryma pervicax rebelli Erumpit tamen evolatque gutta, Invitis lacrymis, negante luctu, Ludunt perspicui per ora risus.
« PreviousContinue » |