Hic tibi jam scitus succedit in oscula fratris, Jam quocunque tuus murmure ludat amor. Salve infans, tot basiolis, molle argumentum, O salve! Nam te nato, puer aure, natus IN FACIEM AUGUSTISSIMI REGIS A MORBILLIS INTEGRAM. USA redi: vocat alma parens Academia: En redit, ore suo noster Apollo redit. Quippe illic Deus est, cœlumque et sanctius astrum ; Quod facie Rex tutus erat, quod cætera tactus : AD CAROLUM PRIMUM, REX REDUX. LLE redit, redit. Hoc populi bona murmura volvunt ; Publicus hoc, audin'? plausus ad astra refert : Hoc omni sedet in vultu commune serenum; Omnibus hinc una est lætitiæ facies. Rex noster, lux nostra redit; redeuntis ad ora Quisque suos oculos oculis accendit ab istis; Non solum est fidus, sed quoque fortis amor. Et satis, ah! nostri causa doloris erat. Causa doloris erat Carolus, sospes licet esset; AD PRINCIPEM NONDUM NATUM, REGINA GRAVIDA. ASCERE nunc; O nunc! quid enim, puer Nulla tibi dederit dulcior hora diem. Ergone tot tardos, O lente! morabere menses? Rex redit, ipse veni, et dic bone, gratus ades. At maneas tamen et nobis nova causa triumphi : Nam, quoties Carolo novus aut nova nascitur infans, Reliqua desiderantur. |