Page images
PDF
EPUB

Quanta uteri, Regina, tui reverentia tecum est,
Dum jacet hic, cœlo sub breviore, Deus!

Conscia divino gliscunt præcordia motu
(Nec vehit æthereos sanctior aura polos)

Quam bene sub tecto tibi concipiuntur eodem
Vota, et (vota cui concipienda) Deus!

Quod nubes alia, et tanti super atria coli
Quærunt, invenient hoc tua vota domi.

O felix anima hæc, quæ tam sua gaudia tangit !
Sub conclave suo cui suus ignis adest.

Corpus amet (licet) illa suum, neque sidera malit :
Quod vinc'lum est aliis, hoc habet illa domum.

Sola jaces, neque sola; toro quocunque recumbis,
Illo estis positi tuque tuusque toro.

Immo ubi casta tuo posita es cum conjuge conjunx,
(Quod mirum magis est) es tuus ipsa torus.

ACT. VII. 16.

Ad Judæos mactatores Stephani.

RUSTRA illum increpitant, frustra vaga saxa: nec illi

Grandinis (heu sævæ)!) dura procella nocet.

Ista potest tolerare; potest nescire: sed illi,
Quæ sunt in vestro pectore, sax nocent.

REV. I. 9.

D. Joannes in exilio.

XUL, amor Christi est: Christum tamen in-
venit exul :

Et solitos illic invenit ille sinus.

Ah longo, æterno ah terras indicite nobis
Exilio, Christi si sinus exilium est.

MATTH. II.

Ad Infantes Martyres.

3UNDITE ridentes animas; effundite cœlo:

Discet ibi vestra (ô quam bene!) lingua loqui.

Nec vos lac vestrum et maternos quærite fontes :
Quæ vos expectat lactea tota via est.

LUC. II.

Quærit Jesum suum beata Virgo.

H, redeas miseræ, redeas (puer alme) parenti;
Ah, neque te cœlis tam cito redde tuis.

Cœlum nostra tuum fuerint ô brachia, si te
Nostra suum poterunt brachia ferre Deum.

MATTH. VIII.

Non sum dignus ut sub tecta mea venias.

N tua tecta Deus veniet: tuus haud sinit illud
Et pudor, atque humili in pectore celsa fides.

Illum ergo accipies quoniam non accipis: ergo
In te jam veniet, non tua tecta, Deus.

MATTH. XXVII. 12.

Christus accusatus nihil respondet.
IL ait: o sanctæ pretiosa silentia linguæ !
Ponderis ô quanti res nihil illud erat!

Ille olim, verbum qui dixit, et omnia fecit,
Verbum non dicens omnia nunc reficit.

LUC. II.

Nunc dimittis.

PESNE meas tandem ergo mei tumere lacerti?
Ergo bibunt oculos lumina nostra tuos?

Ergo bibant possintque novam sperare juventam :
O possint senii non meminisse sui !

Immo mihi potius mitem mors induat umbram
(Esse sub his oculis si tamen umbra potest)

Ah satis est. Ego te vidi (puer auree) vidi :
Nil post te, nisi te (Christe) videre volo.

LUC. VIII.

Verbum inter spinas.

ÆPE Dei verbum sentes cadit inter; et atrum
Miscet spina procax (ah mala juncta !) latus.

Credo quidem: nam sic spinas ah scilicet inter
Ipse Deus verbum tu quoque (Christe) cadis.

LUC. XIV. 5.

Sabbatum Judaicum et Christianum.

ES eadem vario quantum distinguitur usu!
Nostra hominem servant sabbata; vestra
bovem.

Observent igitur (pacto quid justius isto?)
Sabbata nostra homines, sabbata vestra boves.

MATTH. X. 52.

Ad verbum Dei sanatur cœcus.

HRISTE, locutus eras (o sacra licentia verbi !)
Jamque novus cæci fluxit in ora dies.

Jam credo, Nemo* est, sicut Tu, Christe, loquutus : Auribus immo oculis, Christe, loquutus eras.

* Joan VII. 46.

MATTH. XII.

Onus meum leve est.

SSE levis quicunque voles, onus accipe Christe :
Ala tuis humeris, non onus, illud erit.

Christi onus an quæris quam sit grave? scilicet audi,
Tam grave, ut ad summos te premat usque polos.

JOAN. VI.

Miraculum quinque panum.

ICCE vagi venit unda cibi; venit indole sacra
Fortis, et in dentes fertilis innumeros.

Quando erat invictæ tam sancta licentia cœnæ ?
Illa famem populi poscit, et illa fidem.

JOAN. VIII. 52.

Nunc scimus te habere dæmonium.

UT Deus, aut saltem dæmon tibi notior esset,
(Gens mala) quæ dicis dæmona habere Deum.

Ignorâsse Deum poteras, ô cæca; sed oro,
Et patrem poteras tam male nôsse tuum?

« PreviousContinue »