Page images
PDF
EPUB

MATTH. XI. 25.

In seculi sapientes.

RGONE delitias facit, et sibi plaudit ab alto
Stultitia, ut velit hac ambitione pati?

Difficilisne adeo facta est, et seria tandem?
Ergo et in hanc etiam quis sapuisse potest?

Tantum erat, ut possit tibi doctior esse ruina?
Tanti igitur cerebri res, periisse, fuit?

Nil opus ingenio? nihil hac opus arte furoris :
Simplicius poteris scilicet esse miser.

D

LUC. IV. 29.

In Judæos Christum præcipitare conantes.
ICITE, quæ tanta est sceleris fiducia vestri?
Quod nequiit dæmon, id voluisse scelus?

Quod nequiit dæmon scelus, id voluisse patrare!
Hoc tentare ipsum dæmona (crede) fuit.

REV. VII. 9.

In Draconem præcipitem.

FRUSTRA truculente; tuas procul aurea

rident

Astra minas, cœlo jam bene tuta suo.

Tune igitur cœlum super ire atque astra parabas? Ascensu tanto non opus ad barathrum.

LUC. II.

Beata Virgini credenti.

IRARIS (quid enim faceres ?) sed et hæc
quoque credis :

M

P

Hæc uteri credis dulcia monstra tui.

En fidei, Regina, tuæ dignissima merces!
Fida Dei fueras filia; mater eris.

MARC. XII.

Licetne Casari censum dare?

OST tot Scribarum (Christe) in te prælia, tandem
Ipse venit Cæsar: Cæsar in arma venit.

Pugnant terribiles non Cæsaris ense, sed ense
Cæsare quin Cæsar vinceris ipse tamen.

Hoc quoque tu conscribe tuis, Auguste, triumphis.
Sic vinci dignus. quis nisi Cæsar erat?

MATTH. IX.

In tibicines et turbam tumultuantem circa defunctam. ANI, quid strepitis? nam, quamvis dormiat* illa,

Non tamen e somno est sic revocanda suo.

Expectat solos Christi sopor iste susurros:
Dormit enim; sed non omnibus illa tamen.
* Vers, 24. Non enim mortua est puella, sed dormit.

MATTH. VI. 19.

Piscatores vocati.

UDITE jam pisces secura per æquora: pisces
Nos quoque (sed varia sub ratione) sumus.

Non potuisse capi, vobis spes una salutis :
Una salus nobis est, potuisse capi.

MARC. XII.

Date Cæsari.

UNCTA Deo debentur: habet tamen et sua

Cæsar;

Nec minus inde Deo est, si sua Cæsar habet.

Non minus inde Deo est, solio si cætera dantur
Cæsareo, Cæsar cum datur ipse Deo.

MATTH. XXI. 7.

Dominus asino vehitur.

LLE igitur vilem te, te dignatur asellum,
O non vectura non bene digne tua?

Heu quibus haud pugnat Christi patientia monstris? Hoc, quod sic fertur, hoc quoque ferre fuit.

LUC. XXI. 27.

Videbunt Filium hominis venientem in nube.
MMO veni: aërios (ô Christe) accingere cur-

rus,

Inque triumphali nube coruscus ades.

Nubem quæris? erunt nostra (ah !) suspiria nubes : Aut sol in nubem se dabit ipse tuam.

JOAN XX.

Nisi digitum immisero, &c.

MPIUS ergo iterum clavos? iterum impius hastam ?

Et totum digitus triste revolvet opus ?

Tune igitur Christum (Thoma) quo vivere credas, In Christum faceres (ah truculente !) mori?

ACT. VIII.

Ad Judæos mactatores S. Stephani.

UID datis (ah miseri !) saxis nolentibus iras?
Quid nimis in tragicum præcipitatis opus?

In mortem Stephani se dant invita: sed illi
Occiso faciunt sponte sua tumulum.

Sancto Joanni, dilecto discipulo.

U fruere; augustoque sinu caput abde (quod
ô tum

Nollet in æterna se posuisse rosa)

Tu fruere et sacro dum te sic pectore portat,
O sat erit tergo me potuisse vehi.

MATTH. II.

In lactentes Martyres.

ULNERA natorum qui vidit, et ubera matrum,
Per pueros fluviis (ah !) simul ire suis;

Sic pueros quisquis vidit, dubitavit, an illos
Lilia cœlorum diceret, anne rosas.

MATTH. I. 23.

Deus nobiscum.

OBISCUM Deus est? vestrum hoc est (hei

mihi!) vestrum :

Vobiscum Deus est, ô asini atque boves.

Nobiscum non est: nam nos domus aurea sumit:
Nobiscum Deus est, et jacet in stabulo?

Hoc igitur nostrum ut fiat (dulcissime Jesu)
Nos dandi stabulis, vel tibi danda domus.

« PreviousContinue »