Page images
PDF
EPUB

JOAN. X.

In gregem Christi Pastoris.

GREX, o nimium tanto Pastore beatus !
O ubi sunt tanto pascua digna grege?

Ne non digna forent tanto grege pascua, Christus
Ipse suo est Pastor, pascuum et ipse gregi.

In vulnera pendentis Domini.

IVE oculos, sive ora vocem tua vulnera; certe
Undique sunt ora (heu !) undique sunt oculi.

Ecce ora! ô nimium roseis florentia labris !
Ecce oculi sævis ah madidi lacrymis !

Magdala, quæ lacrymas solita es, quæ basia sacro
Ferre pedi, sacro de pede sume vices.

Ora pedi sua sunt, tua quo tibi basia reddat:
Quo reddat lacrymas scilicet est oculos.

MARC. II.

Paralyticus convalescens.

HRISTUM, quod misero facilis peccata remittit,
Scribæ blasphemum dicere non dubitant.

Hoc scelus ut primum Paralyticus audiit : ira
Impatiens, lectum sustulit atque abiit.

JOAN. VIII. 59.

Tunc sustulerunt lapides.

AXA? illi? quid tam fœdi voluere furores ?
Quid sibi de saxis hi voluere suis.

Indolem, et antiqui agnosco vestigia patris :
Panem de saxis hi voluere suis.

In resurrectionem Domini.

ASCERIS, en! tecumque tuus (Rex auree)
mundus,

Tecum* Virgineo nascitur e tumulo.

Tecum in natalis properat natura secundos,
Atque novam vitam te novus orbis habet.

Ex vita (Sol alme) tua vitam omnia sumunt :
Nil certe, nisi mors, cogitur inde mori.

At certe neque mors: nempe ut queat illa sepulchro (Christe) tuo condi, mors volet ipsa mori.

MATTH. XXVIII. 17.

Aliqui vero dubitabant.

CILICET et tellus dubitat, † tremebunda sed

ipsum hoc,

Quod tellus dubitat, vos dubitare vetat.

* Joan. 19. 41. Ἐν ᾧ οὐδέπω οὐδεὶς ἐτέθη.

+ Vers. 2. Σεισμὸς ἐγένετο μέγας.

Ipsi custodes vobis, si quæritis, illud

Hoc ipso dicunt,* dicere quod nequeunt.

JOAN XX. 20.

In vulnerum vestigia quæ ostendit Dominus, ad firmandam suorum fidem.

IS oculis (nec adhuc clausis coïere fenestris)
Invigilans nobis est tuus usus amor.

His oculis nos cernit amor tuus: his et amorem (Christe) tuum gaudet cernere nostra fides.

LUC. VII. 19.

Mittit Joannes qui quærant a Christo, an is sit. U qui adeo impatiens properasti agnoscere

Christum,

Tunc cum claustra utere te tenuere tui,

Tu, quis sit Christus, rogitas? et quæris ab ipso?
Hoc tibi vel mutus dicere quisque potest.

JOAN. XVIII. 10.

In Petrum auricidam.

UANTUMCUNQUE ferox tuus hic (Petre)

fulminat ensis,

Tu tibi jam puguas (o bone) non Domino.

Scilicet in miseram furis implacidissimus aurem,
Perfidiæ testis ne queas esse tuæ.

* Vers. 4. Εσείσθησαν οἱ τηροῦντες, καὶ ἐγένοντο ὡσεὶ νεκροί.

MARC. III.

Manus arefacta sanatur.

ELIX! ergo tuæ spectas natalia dextræ,
Quæ modo spectanti flebile funus erat.

Quæ nec in externos modo dextera profuit usus,
Certe erit illa tuæ jam manus et fidei.

MATTH. XXVII. 24.

In Pontium male lautum.

LLA manus lavat unda tuas, vanissime judex :
Ah tamen illa scelus non lavat unda tuum.

Nulla scelus lavet unda tuum: vel si lavet ulla,
O volet ex oculis illa venire tuis.

MATTH. XVII. 27.

In piscem dotatum.

U piscem si, Christe, velis, venit ecce, suumque
Fert pretium tanti est vel periisse tibi.

Christe, foro tibi non opus est; addicere nummos
Non opus est ipsum se tibi piscis emet.

JOAN. XVI. 33.

Ego vici mundum.

U contra mundum dux es meus, optime Jesu?
At tu (me miserum !) dux meus ipse jaces.

Si tu, dux meus, ipse jaces, spes ulla salutis?
Immo, ni jaceas tu, mihi nulla salus.

V

In ascensionem Domini.

SADIT (Io!) per aperta sui penetralia cœli :
It cœli, et cœlum fundit ab ore novum.

Spargitur ante pedes, et toto sidere pronus
Jam propius Solis Sol bibit ora sui.

At fratri debere negans sua lumina Phoebe,
Aurea de Phoebe jam meliore redit.

Hos, de te victo, tu das (Pater) ipse triumphos :
Unde triumphares, quis satis alter erat?

In descensum Spiritus sancti.

AM coeli circum tonuit fragor: arma, minasque
Turbida cum flaminis mista ferebat hiems.

Exclamat Judæns atrox; Venit ecce nefandis,
Ecce venit meriti fulminis ira memor.

« PreviousContinue »