Page images
PDF
EPUB

In die passionis Dominicæ.

AMNE ego sim tetricus? valeant jejunia: vinum

Est mihi dulce meo (nec pudet esse) cado. Est mihi quod castis, neque prelum passa, racemis Palmite virgineo protulit uva parens.

Hoc mihi (ter decies sat enim maturuit annis)
Tandem ecce e dolio præbibit hasta suo.

Jamque it; et o quanto calet actus aromate torrens !
Acer ut hinc aura divite currit odor!

Quæ rosa per cyathos volitat tam vina Falernos?
Massica quæ tanto sidere vina tremunt?

O ego nescibam; atque ecce est Vinum illud amoris :
Unde ego sim tantis, unde ego par cyathis.

Vincor: et o istis totus prope misceor auris :
Non ego sum tantis, non ego par cyathis.
Sed quid ego invicti metuo bona robora vini?
Ecce est, quæ validum diluit,* unda, merum.

In die Resurrectionis Dominicæ.

Venit ad sepulchrum Magdalena ferens aromata.
UIN et tu quoque busta tui Phonicis adora ;
Tu quoque fer tristes (mens mea) delitias.

* Joan. xix. 34. Et continuo exivit sanguis et aqua.

Si nec aromata sunt, nec quod tibi fragrat amomum ;
(Qualis Magdalina est messis odora manu)

Est quod aromatibus præstat, quod præstat amomo:
Hæc tibi mollicula, hæc gemmea lacrymula.

Et lacryma est aliquid: neque frustra Magdala flevit :
Sentiit hæc, lacrymas non nihil esse suas.

His illa (et tunc cum Domini caput iret amomo)
Invidiam capitis fecerat esse pedes.

Nunc quoque cum sinus huic tanto sub aromate sudet,
Plus capit ex oculis, quo litet, illa suis.

Christe, decent lacrymæ : decet isto rore rigari
Vitæ hoc æternum mane, tuumque diem.

LUC. XXIV.

In cicatrices Domini adhuc superstites.

RMA vidis; arcus, pharetramque, levesque
sagittas,

Et quocunque fuit nomine miles Amor.

His fuit usus Amor: sed et hæc fuit ipse; suumque
Et jaculum, et jaculis ipse pharetra suis.

Nunc splendent tantum, et deterso pulvere belli
E memori pendent nomina magna tholo.

Tempus erit tamen, hæc iræ quando arma, pharetramque,
Et sobolem pharetræ spicula tradet Amor.

Heu! qua tunc anima, quo stabit conscia vultu,
Quum scelus agnoscet dextera quæque suum?

Improbe, quæ dederis, cernes ibi vulnera, miles,
Qua tibicunque tuus luserit arte furor.

Seu digito suadente tuo mala Laurus inibat

Temporibus sacrum seu bibit hasta latus:

:

Sive tuo clavi sævum rubuere sub ictu ;
Seu puduit jussis ire flagella tuis.

Improbe, quæ dederis, cernes ibi vulnera, miles:
Quod dederis vulnus, cernere, vulnus erit.

Plaga sui vindex clavosque rependet et hastam :
Quoque rependet, erit clavus et hasta sibi.

Quis tam terribiles, tam justas moverit iras?
Vulnera pugnabunt (Christe) vel ipse tibi.

B

JOAN. XIV.

Pacem meam do vobis.

ELLA vocant: arma (o socii) nostra arma

paremus

Atque enses nostros scilicet (ah !) jugulos.

Cur ego bella paro, cum Christus det mihi pacem?
Quod Christus pacem dat mihi, bella paro.

Ille dedit (nam quis potuit dare certior autor?)
Ille dedit pacem: sed dedit ille suam.

ACT. IX.

In D. Paulum illuminatum simul et excæcatum. UÆ, Christe, ambigua hæc bifidi tibi gloria teli est,

Quod simul huic oculos abstulit, atque dedit?

Sancta dies animi, hac oculorum in nocte, latebat; Te ut possit Paulus cernere, cæcus erat.

JOAN. XV.

Ego sum Via. Ad Judæos spretores Christi.
SED nec calcanda tamen: pes improbe pergis?
Improbe pes, ergo hoc cœli erat ire viam ?

Ah pereat (Judæe ferox) pes improbus ille,
Qui cœli tritam sic facit esse viam.

MATTH. II.

In nocturnum et hiemale iter infantis Domini.
RGO viatores teneros, cum Prole Parentem,

Nox habet hos, queis est digna nec ulla dies?

Nam quid ad hæc Pueri vel labra, genasve Parentis ?
Heu quid ad hæc facient oscula, nox et hiems?

Lilia ad hæc facerent, faceret rosa; quicquid et halat
Æterna Zephyrus qui tepet in viola.

Hi meruere, quibus vel nox sit nulla; vel ulla
Si sit, eat nostra purius illa die.

Ecce sed hos quoque nox et hiems clausere tenellos :
Et quis scit, quid nox, quid meditetur hiems?

Ah ne quid meditetur hiems sævire per Austros!
Quæque solet nigros nox mala ferre metus!

Ah ne noctis eat currus non mollibus Euris !
Aspera ne tetricos nuntiet aura Notos!

Heu quot habent tenebræ, quot vera pericula secum !
Quot noctem dominum, quantaque monstra colunt !

Quot vaga quæ falsis veniunt ludibria formis;
Trux oculus! Stygio concolor ala Deo!

Seu veris ea, sive vagis stant monstra figuris ;
Virginei satis est hinc, satis inde metus.

Ergo veni; totoque veni resonantior arcu,
(Cynthia) prægnantem clange procul pharetram.

Monstra vel ista, vel illa, tuis sint meta sagittis :
Nec fratris jaculum certior aura vehat.

Ergo veni totoque veni, flagrantior ore,
Dignaque Apollineas sustinuisse vices.

Scis bene quid deceat Phoebi lucere sororem :
Ex his, si nescis, (Cynthia) disce genis.

O tua, in his, quanto lampas formosior iret!
Nox suam, ab his, quanto malit habere diem!

« PreviousContinue »