Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

eis judicium proferatur. Cohibeatur itaque ea fcriptorum licentia, qui, ut ajebat Auguftinus lib.12. Conf. cap.25. num.34. fententiam fuam amantes, non quia vera eft, fed quia fua eft, aliorum opiniones non modo improbant, fed illiberaliter etiam notant, atque traducunt. Non feratur omnino, privatas fententias, veluti certa ac definita Ec- clefiæ dogmata, a quopiam in libris obtrudi, oppofitas vero erroris infimulari; quo turbæ in Ecclefia excitantur diffidia inter Doctores aut feruntur, aut foventur, & Chriftianæ charitatis vincula perfæpe abrumpuntur.

>

§. 24. Angelicus fcholarum princeps, Ecclefiæque Do ctor S. Thomas Aquinas, dum tot confcripfit nunquam fatis laudata volumina, varias neceffario offendit Philofophorum, Theologorumque opiniones, quas veritate impellente refellere debuit. Cæteras vero tanti Doctoris lautdes id mirabiliter cumulat, quod adverfariorum neminem parvipendere, vellicare, aut traducere vifus fit, fed omnes officiofe, ac perhumaniter demereri ; nam fi quid durius ambiguum, obfcurumve eorum dictis fubeffet, id leniter benigneque interpretando, emolliebat, atque explicabat. Si autem religionis ac fidei caufa poftulabat, ut eorum fententiam exploderet, ac refutaret tanta id præftabat modeftia, ut non minorem ab iis diffentiendo, quam Catholicam veritatem afferendo, laudem mereretur. Qui tam eximio uti folent, ac gloriari Magiftro ( quos magno numero effe, pro fingulari noftro erga ipfum cultu, tu dioque, gaudemus) ii fibi ad æmulandum proponant tanti Doctoris in fcribendo moderationem, honeftiffimamque cum adverfariis agendi, difputandique rationem. Ad hanc ceteri quoque fefe componere ftudeant, qui ab ejus fchola, doctrinaque recedunt. Sanctorum enim virtutes omnibus in exemplum ab Ecclefia propofitæ fünt. Cumque Angelicus Doctor Sanctorum albo adfcriptus fit, quamquam diverfa ab eo fentire liceat, ei tamen contrariam in agendo, ac difputando rationem inire omnino non licet Nimium intereft publicæ tranquillitatis proximorum ædificationis, & charitatis, ut e Catholicorum fcriptis abfit livor, acerbitas, atque fcurrilitas a Chriftiana inftitutione, ac difciplina, & ab omni honeftate prorfus aliena. Quamobrem in huiufmodi fcriptorum licentiam graviter pro munere fuo cenfuram intendant revifores librorum camque Congregationis Cardinalibus cognofcendam fubjioiant, ut eam pro zelo fuo, & poteftate coerceant.

,

9.25. Qua hactenus a nobis propofita, ac conftituta

funt,

funt, prædeceflorum noftrorum decretis plane confona, Congregationum quoque noftrarum legibus, & confuetudinibus comprobata, in librorum examine ac judicio inftituendo, Apoftolica auctoritate deinceps fervari decernimus: mandantes univerfis, & fingulis, qui in præfatis Congregationibus locum obtinent, feu illis quomodolibet operam fuam præftant, ut adverfus præmissa fic a nobis statuta nihil edicere, innovare, decernere, aut intentare præfumant, abfque noftra, vel fuccefforum noftrorum pro tempore exiftentium Romanorum Pontificum expreffa facultate.

[ocr errors]

§. 26. Non obftantibus contrariis quibufvis etiam Apoftolicis Conftitutionibus, & ordinationibus, necnon earundem Congregationum, etiam Apoftolica auctoritate, feu quavis firmitate alia roboratis decretis, ufibus, ftylis & confuetudinibus, etiam immemorabilibus, cæterifque in contrarium facientibus quibufcumque.

§. 27. Nulli ergo omnino hominum liceat paginam hanc noftrorum decretorum, mandatorum, ftatutorum voluntátum, ac derogationum infringere, vel ei aufu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præfumpferit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri, & Pauli Apoftolorum ejus fe noverit incurfurum.

Datum Romæ apud fanctam Mariam Majorem anno Incarnationis Dominicæ millefimo feptingentefimo quinquagefimo tertio, feptimo Idus Julii, Pontificatus noftri anno tertiodecimo.

[blocks in formation]

XXXI

DECRETA

DE LIBRIS PROHIBITIS,

NEC

IN INDICE NOMINATIM EXPRESSIS.

[ocr errors]

UM non omnes libri, qui vi Conftitutionum Apoftolicarum aut Decretorum Congregationum S. Officii, & Indicis prohibiti funt fingillatim defcribi in Indice propter eorum ingentem numerum poffint: neceffarium vifum eft, hujufmodi libros ad certa quædam capita revocare, ac per materias, de quibus agunt, eorum veluti Indicem conficere, ut, fi quod circa librum aliquem in Indice non defcriptum, aut in Regulis ejufdem Indicis non comprehenfum, exoritur dubium, intelligi poffit, utrum inter prohibitos fit computandus.

I.

§. I.

Libri ab Hareticis fcripti, vel editi, aut ad eos,
five ad Infideles pertinentes prohibiti.

A Genda, feu Formulæ precum, aut Officia co

2. Apologiæ omnes, quibus eorum errores vindicantur, five explicantur, & confirmantur.

3. Biblia facra eorum opera impreffa, vel eorumdem Annotationibus, Argumentis, Summariis, Scholiis, & Indicibus aucta.

4. Biblia facra, vel eorum partes ab iifdem metrice confcriptæ .

5. Calendaria, Martyrologia, ac Necrologia eorum❤

dem.

6. Carmina, Narrationes, Orationes, Imagines, libri, in quibus eorum fides, ac religio commendatur.

7 Catechefes, & Catechifmi omnes, quamcumque infcriptionem præferant five librorum Abecedariorum, five Explicationum Symboli Apoftolici, Præceptorum Decalogi, five Inftructionum, ac Inftitutionum Religionis Chriftianæ, Locorum Communium, &c.

Collo

8. Colloquia, Conferentiæ, Difputationes, Synodi, Acta Synodalia de fide, & fidei dogmatibus ab eifdem edita, & in quibus explicationes quæcumque eorum errorum continentur.

9. Confeffiones, Articuli, five Formulæ fidei eorumdem. 10. Dictionaria autem, Vocabularia, Lexica, Gloffaria, Thefauri, & fimiles libri ab iifdem fcripti, five editi, ut Henrici, & Caroli Stephani, Joannis Scapula, Joannis Jacobi Hofmanni &c. non permittuntur, nifi deletis iis, quæ habent contra religionem Catholicam.

II. Inftructionum, & Rituum fecta Mahometanæ libi

omnes.

I.

$. II.

Libri certorum Argumentorum prohibiti.

E materia Auxiliorum Divinorum libri, vel prætextu commentandi S. Thomam, vel quemlibet alium Doctorem, aut alia quavis occafione tractantes, impreffi nulla obtenta licentia a Congregatione S. Officii.

2. De Beatæ Mariæ Virginis Conceptione libri omnes Conciones, Difputationes Tractatus impreffi poft annum 1617. in quibus afferitur, B. Virginem Mariam cum originali peccato conceptam effe ; vel in quibus affirmatur, opinantes, B. Virginem fuiffe in originali peccato conceptam, effe hæreticos, vel impios, vel peccare mortaliter.

3. Declarationes, Decifiones, Interpretationes Congregationis Concilii Tridentini, carumque Collectiones tam impreffæ, quam imprimendæ, ementito ipfius Congregationis nomine.

4. De Controverfia exorta inter Epifcopum Chalcedonenfem, & Regulares Angliæ libri omnes, & finguli tractatus impreffi, five manufcripti, & omnia alia, quæ fpe&tant directe, vel indirecte ad prædictam controverfiam. Per hoc autem Decretum nihil intendit facra Congregatio ftatuere de meritis caufæ, vel ulli auctori, aut operi ignominiam aliquam, vel notam mala doctrinæ inferre.

f. De doctrina libri Cornelii Janfenii Epifcopi Iprenfis, qui infcribitur Auguftinus, libri omnes, & libelli, aut epiftolæ tam impreffe, quam manufcriptæ, feu in pofterum edendæ, & publicandæ, in quibus illà co modo damnata, quo eam damnavit Alexander VII., vel ut eft in V. Propofitionibus damnata, propugnatur, vel quomodolibet approbatur, aut defenditur.

De

6. De Conftitutione Unigenitus Clementis XI. libri, aliaque fcripta, in quibus illa fubdole eluditur, temere carpitur, aut contemnitur, & impugnatur.

Item Libri, five libelli vel fcripti, vel typis editi, aut edendi in defenfionem Libri infcripti: Le Nouveau Teftament en François avec des Reflexions morales fur chaque verfet: aut alio titulo: Abregé de la Morale de l' Evangile &c.

[ocr errors]

Item Actus, five Inftrumenta Appellationum quæcunque a Conftitutione Unigenitus ad Concilium generale; nec non Judicia Theologorum, aut Facultatum Theologicarum five Academiarum : earumque Deliberationes. Confultationes, Acta, Decreta ; quorumcumque etiam aliorum Mandata, Ordinationes, Arresta, Epiftolæ ; Interpretationes etiam, & Declarationes, ac fcripta quæli bet, quibus explicationis, aut alio quovis prætextu aliquid dicitur, vel fcribitur, quo dicta Conftitutionis robur, atque auctoritas, & obligatio minui, aut infringi poffit. 7. De Duellis agentes libri, litteræ, libelli, fcripta, in quibus eadem duella defenduntur, fuadentur, docentur. Si qui vero hujufmodi libri ad controverfias fedandas, pacefque componendas utiles effe poffunt, expurgati, & approbati permittuntur.

8. De Joannis Calà afferti Anachoretæ prætenfa fanctitate, miraculis, vaticiniis, vifionibus, aliifque hujufmodi fignis libri, codices, & folia quæcumque five manufcripta, five impreffa

Item Omnia & fingula tranfumpta, feu copiæ tam impreflæ, quam manufcriptæ Decreti a Vicario Generali Caffanenfi emanati, per quod idem Vicarius aufus fuit definitive pronunciare, eumdem Joannem fuiffe in quasi possesfione cultus, atque ideo in eo manutenendum .

9. Libri omnes Immunitatem Bonorum Ecclefiafticorum impugnantes.

10. De Laminis plumbeis Arabico fermone, & antiquis characteribus confcriptis, ac in cavernis montis Illipulitani, dicti Sacri, prope Granatam repertis, & de Scripturis in turri Torpiana ejufdem civitatis inventis, libri omnes Tractatus, Refponfa, Confulta, Commentarii, Gloffe Additamenta Annotationes & quæcumque alia, five manufcripta, five typis imprefa. Alii vero libri, five tractatus, qui ad alia argumenta fpectant, obiter vero de his Laminis, vel de earum doctrina tractant, permittuntur, expunctis locis, quæ de his Laminis agunt.

De

« PreviousContinue »