Page images
PDF
EPUB

Omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi.
Nam cupide fugere feras pacemque secuta
Sunt et larga suo sine pabula parta labore,
Quae damus utilitatis eorum praemia causa.
At quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
Sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
Utilitatem aliquam quare pateremur eorum
Praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
Scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
Indupedita suis fatalibus undique vinclis
Donec ad interitum genus id natura redigit.

Lucr., V. 855–877.

230. An Explanation of the Qualities of Timber.

Hoc autem ita esse, licet animadvertere etiam de arbustis: ea enim cum suo quaeque tempore ad imum perforata castrantur, profundunt e medullis quem habent in se superantem et vitiosum per foramina liquorem, et ita siccescendo recipiunt in se diuturnitatem. Qui autem non habent ex arboribus exitus humores, intra concrescentes putrescunt, et efficiunt inanes eas et vitiosas. Ergo si stantes et vivae siccescendo consenescunt, sine dubio cum eaedem ad materiam deiiciuntur, cum ea ratione curatae fuerint, habere poterunt magnas in aedificiis ad vetustatem utilitates. Eae autem inter se discrepantes et dissimiles habent virtutes, ut robur, ulmus, populus, cupressus, abies et ceterae quae maxime in aedificiis sunt idoneae. Namque non potest id robur, quod abies, nec cupressus, quod ulmus, nec ceterae easdem habent inter se natura rerum similitates; sed singula genera principiorum proprietatibus comparata alios alii generis praestant in operibus effectus. Vitruv., II. ix. 4, 5.

231. A Description of some of the best known and most
serviceable Woods.

Et primum abies aëris habens plurimum et ignis minimumque humoris et terreni, levioribus rerum natura potestatibus comparata non est ponderosa. Itaque rigore naturali contenta non cito flectitur ab onere, sed directa permanet in contignatione ; sed ea quod habet in se plus caloris, procreat et alit tarmitem, ab eoque vitiatur: etiamque ideo celeriter accenditur, quod quae inest in eo corpore raritas aëris patens accipit ignem, et ita vehementem ex se mittit flammam. Contra vero quercus terrenis principiorum satietatibus abundans parumque

habens humoris et aëris et ignis, cum in terrenis operibus obruitur, infinitam habet aeternitatem, ex eo quod cum tangitur humore, non habens foraminum raritates propter spissitatem non potest in corpus recipere liquorem, sed fugiens ab humore resistit et torquetur, et efficit in quibus est operibus ea rimosa. Esculus vero, quod est omnibus principiis temperata, habet in aedificiis magnas utilitates; sed ea cum in humore collocatur, recipiens penitus per foramina liquorem, eiecto aëre et igni, operatione humidae potestatis vitiatur. Cerrus, quercus, fagus, quod pariter habent mixtionem humoris et ignis et terreni, aëris plurimum, pervia raritate humores penitus recipiendo celeriter marcescunt. Populus alba et nigra, item salix, tilia, vitex, ignis et aëris habendo satietatem, humoris temperate, parum autem terreni habentes, leviori temperatura comparatae egregiam habere videntur in usu rigiditatem. Ergo cum non sint durae terreni mixtione, propter raritatem sunt calidae, et in sculpturis commodam praestant tractabilitatem. Vitruv., II. ix. 6, 8, 9.

232. The same Subject continued.

Alnus autem quae proxima fluminum ripis procreatur, et minime materies utilis videtur, habet in se egregias rationes: etenim aëre est et igni plurimo temperata, non multum terreno, humore paulo: itaque quod minus habet in corpore humoris, in palustribus locis infra fundamenta aedificiorum palationibus crebre fixa, recipiens in se quod minus habet in corpore liquoris, permanet immortalis ad aeternitatem, et sustinet immania pondera structurae, et sine vitiis conservat. Ita quae non potest extra terram paulum tempus durare, ea in humore obruta permanet ad diuturnitatem. Ulmus vero et fraxinus

maximos habent humores minimumque aëris et ignis, sed terreni temperata mixtione comparatae, sunt in operibus, cum fabricantur, lentae et ab pondere humoris non habent rigorem sed celeriter pandant: simul autem vetustate sunt aridae factae aut in agro praesectae, qui inest eis liquor stantibus, emoritur, fiuntque duriores, et in commissuris et in coagmentationibus ab lentitudine firmas recipiunt catenationes. Item carpinus, quod est minima ignis et terreni mixtione, aëris autem et humoris summa continetur temperatura, non est fragilis, sed habet utilissimam tractabilitatem. Non minus est admirandam

de cupressu et pinu, quod eae habentes humoris abundantiam aequamque ceterorum mixtionem, propter humoris satietatem in operibus solent esse pandae, sed in vetustatem sine vitiis

conservantur, quod is liquor, qui inest penitus in corporibus earum, habet amarum saporem, qui propter acritudinem non patitur penetrare cariem, ne que eas bestiolas, quae sunt nocentes. Ideoque quae ex his generibus opera constituuntur, permanent ad aeternam diuturnitatem. Item cedrus et iuniperus easdem habent virtutes et utilitates; sed quemadmodum ex cupressu et pinu resina, sic ex cedro oleum, quod cedrium dicitur, nascitur, quo reliquae res unctae, uti etiam libri, a tineis et a carie non laeduntur. Vitruv., II. ix. 10, 11, 12, 13.

233. Effect of Climatic and Meteorological Conditions upon various kinds of Trees and Plants.

Aquilone maxime gaudent, densiores ab afflatu eius laetioresque, et materiae firmioris. Qua in re plerique falluntur, cum in vineis pedamenta non sint a vento eo opponenda, et id tantum a septemtrione servandum. Quin immo tempestiva frigora plurimum arborum firmitati conferunt, et sic optime germinant: alioqui, si blandiantur Austri, defatiscentes, ac magis etiam in flore. Nam si cum defloruere, protinus sequuntur imbres, in totum poma depereunt: adeo ut amygdalae et piri, etiam si omnino nubilum fuit, Austrinusve flatus, amittant foetus. Circa Vergilias quidem pluere inimicissimum viti et oleae: quoniam tunc coitus est earum: hoc est illud quatriduum oleis decretorium, hic articulus Austrinus nubili spurci, quod diximus. Fruges quoque peius maturescunt Austrinis diebus, sed celerius. Illa sunt noxia frigora, quae septemtrionibus, aut praeposteris fiunt horis. Hiemem quidem Aquiloniam esse, omnibus satis utilissimum. Imbres vero tunc expetendi evidens causa est, quoniam arbores foetu exinanitas, et foliorum quoque amissione languidas, naturale est avide esurire. Cibus autem earum imber. Quare tepidam esse hiemem, ut absumto partu arborum, sequatur protinus conceptus, id est, germinatio, ac deinde alia florescendi exinanitio, inutilissimum experimentis creditur. Quin immo si plures ita continuentur anni, etiam ipsae moriantur arbores, quando nemini dubia poena est in fame laborantium. Ergo qui dixit hiemes serenas optandas, non pro arboribus vota fecit. Nec per solstitia imbres vitibus conducunt. Hiberno quidem pulvere laetiores fieri messes, luxuriantis ingenii fertilitate dictum est. Alioqui vota arborum frugumque communia sunt, nives diutinas sedere. Causa, non solum quia animam terrae evanescentem exhalatione includunt et comprimunt, retroque agunt in vires frugum atque radices: verum quod et liquorem sensim praebent, purum praeterea levissimumque,

quando nix aquarum caelestium spuma est. Ergo humor ex his non universus ingurgitans diluensque, sed quomodo sititur distillans, velut ex ubere alit omnia quae non inundat. Tellus quoque illo modo fermentescit, et succi plena, ac lactescentibus satis non effoete, cum tempus aperit, tepidis arridet horis. Ita maxime frumenta pinguescunt, praeterquam ubi calidus semper aer est, ut in Aegypto. Plin., N. H., XVII. 2.

234. The same Subject continued.

Continuatio enim et ipsa consuetudo, idem quod modus aliubi efficit: plurimumque prodest, ubicunque non esse quod noceat. In maiore parte orbis, cum praecoces excurrêre germinationes, evocatae indulgentia caeli, secutis frigoribus exuruntur. Qua de causa serotinae hiemes noxiae, silvestribus quoque: quae magis etiam dolent urgente umbra sua, nec adiuvante medicina: quando vestire teneras intorto stramento in silvestribus non est. Ergo tempestivae aquae hibernis primum imbribus, deinde germinationem antecedentibus. Tertium tempus est, cum educant poma: nec protinus, sed iam valido foetu. Quae fructus suos diutius continent, longioresque desiderant cibos, his et serotinae aquae utiles: ut viti, oleae, Punicis. Hae iam pluviae generis cuiusque arboribus diverso modo desiderantur, aliis alio tempore maturantibus. Quapropter eisdem imbribus aliqua laedi videas, aliqua iuvari, etiam in eodem genere, sicut in piris: alio die hiberna quaerunt pluvias, alio vero praecocia, ut pariter quidem omnia desiderent. Hibernum tempus est ante germinationem, quae Aquilonem Austro utiliorem facit. Ratio eadem mediterranea maritimis praefert: sunt enim plerumque frigidiora: et montuosa planis, et nocturnos imbres diurnis. Magis fruuntur aquis sata, non statim auferente eas Sole. Plin., N. H., XVII.

2.

235. The marvellous Variety of Animal Life.

Animantium vero quanta varietas est! quanta ad eam rem vis, ut in suo quaeque genere permaneant! Quarum aliae coriis tectae sunt, aliae villis vestitae, aliae spinis hirsutae; pluma alias, alias squama videmus obductas; alias esse cornibus armatas, alias habere effugia pennarum. Pastum autem animantibus large et copiose natura eum, qui cuique aptus erat, comparavit. Enumerare possum, ad eum pastum capessendum conficiendumque quae sit in figuris animantium, et quam sollers subtilisque descriptio partium, quamque admirabilis fabrica

membrorum. Omnia enim, quae quidem intus inclusa sunt, ita nata atque ita locata sunt, ut nihil eorum supervacaneum sit, nihil ad vitam retinendam non necessarium. Dedit autem eadem natura belluis et sensum et appetitum, ut altero conatum haberent ad naturales pastus capessendos, altero secernerent pestifera a salutaribus. Cic., N. D., II. xlvii. 121, 122.

236. Nature has supplied all living Creatures with the most appropriate Organs for obtaining their Food.

Iam vero alia animalia gradiendo, alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando, alia nando; cibumque partim oris hiatu et dentibus ipsis capessunt, partim unguium tenacitate arripiunt, partim aduncitate rostrorum; alia sugunt, alia carpunt, alia vorant, alia mandunt Atque etiam aliorum ea est humilitas, ut cibum terrestrem rostris facile contingant. Quae autem altiora sunt, ut anseres, ut cygni, ut grues, ut cameli, adiuvantur proceritate collorum. Manus etiam data elephantis, quia propter. magnitudinem corporis difficiles aditus habebant ad pastum. At, quibus bestiis erat is cibus, ut alius generis bestiis vescerentur, aut vires natura dedit aut celeritatem. Data est quibusdam etiam machinatio quaedam atque sollertia: ut in araneolis aliae quasi rete texunt, ut, si quid inhaeserit, conficiant: aliae autem ex inopinato observant et, si quid incidit, arripiunt, idque consumunt. Pina vero, (sic enim Graece dicitur,) duabus grandibus patula conchis, cum parva squilla quasi societatem coit comparandi cibi: itaque quum pisciculi parvi in concham hiantem innataverunt, tum admonita squillae pina morsu comprimit conchas. Sic dissimillimis bestiolis communiter cibus quaeritur. In quo admirandum est, congressune aliquo inter se, an iam inde ab ortu natura ipsa congregatae sint. Cic., N. D., II. xlvii. 122-124.

237. Instinct suggests to Animals the readiest and most effective Means of satisfying their Necessities.

Legi etiam scriptum, esse avem quamdam, quae Platalea nominaretur; eam sibi cibum quaerere advolantem ad eas aves, quae se in mari mergerent; quae quum emersissent piscemque cepissent, usque eo premere earum capita mordicus, dum illae captum amitterent, id quod ipsa invaderet. Eademque haec avis scribitur conchis se solere complere easque, quum stomachi calore concoxerit, evomere, atque ita eligere ex iis, quae sunt esculenta. Ranae autem marinae dicuntur obruere sese arena

« PreviousContinue »