Page images
PDF
EPUB

110. A Comparison of the Orators Antonius and Crassus.

Nunc ad Antonium Crassumque pervenimus! Nam ego sic existimo, hos oratores fuisse maximos et in his primum cum Graecorum gloria Latine dicendi copiam aequatam. Omnia veniebant Antonio in mentem; eaque suo quaeque loco, ubi plurimum proficere et valere possent, ut ab imperatore equites, pedites, levis armatura, sic ab illo in maxime opportunis orationis partibus collocabantur. Erat memoria summa, nulla meditationis suspicio. Imparatus semper aggredi ad dicendum videbatur: sed ita erat paratus, ut iudices, illo dicente, nonnumquam viderentur non satis parati ad cavendum fuisse.

Sed

quum haec magna in Antonio, tum actio singularis: quae si partienda est in gestum atque vocem, gestus erat non verba exprimens, sed cum sententiis congruens: manus, humeri, latera, supplosio pedis, status, incessus omnisque motus cum verbis sententiisque consentiens; vox permanens, verum subrauca natura. Sed hoc vitium huic uni in bonum convertebat. Habebat enim flebile quiddam in questionibus aptumque quum ad fidem faciendam, tum ad misericordiam commovendam. Huic alii parem esse dicebant, alii anteponebant L. Crassum. Equidem, quamquam Antonio tantum tribuo, quantum supra dixi, tamen Crasso nihil statuo fieri potuisse perfectius. Erat summa gravitas; erat cum gravitate iunctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non scurrilis lepos; Latine loquendi accurata et sine molestia diligens elegantia; in disserendo mira explicatio; quum de iure civili, quum de aequo et bono disputaretur, argumentorum et similitudinem copia. Nam ut Antonius coniectura movenda aut sedanda suspicione aut excitanda incredibilem vim habebat: sic in interpretando, in definiendo, in explicanda aequitate nihil erat Crasso copiosius: idque quum saepe alias, tum apud centumviros in M' Curii caussa cognitum est. Ita enim multa tum contra scriptum pro aequo et bono dixit, ut hominem acutissimum Q. Scaevolam et in iure, in quo illa caussa vertebatur, paratissimum obrueret argumentorum exemplorumque copia: atque ita tum ab his patronis aequalibus et iam consularibus caussa illa dicta est, quum uterque ex contraria parte ius civile defenderet, ut eloquentium iurisperitissimus Crassus, iurisperitorum eloquentissimus Scaevola putaretur: qui quidem quum peracutus esset ad excogitandum, quid in iure aut in aequo verum aut esset, aut non esset, tum verbis erat ad rem cum summa brevitate mirabiliter aptus. Cic., Brut., xxxvi.-xxxix.

111. Criticism of the Oratory of Hortensius.

Sed si quaerimus, cur adolescens magis floruerit dicendo, quam senior Hortensius; caussas reperiemus verissimas duas. Primum, quod genus erat orationis Asiaticum, adolescentiae magis concessum, quam senectuti. Genera autem Asiaticae dictionis duo sunt: unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis, quam concinnis et venustis. Aliud autem genus est non tam sententiis frequentatum, quam verbis volucre atque incitatum, quali est nunc Asia tota, nec flumine solum orationis, sed etiam exornato et faceto genere verborum. Itaque Hortensius utroque genere florens, clamores faciebat adolescens. Habebat enim et Meneclium illud studium crebrarum venustarumque sententiarum; in quibus, ut in illo Graeco, sic in hoc erant quaedam magis venustae dulcesque sententiae, quam aut necessariae aut interdum utiles; et erat oratio quum incitata et vibrans, tum etiam accurata et polita. Non probabantur haec senibus. Saepe videbam quum irridentem, tum etiam irascentem et stomachantem Philippum : sed mirabantur adolescentes, multitudo movebatur. Erat excellens iudicio vulgi, et facile primas tenebat adolescens. Etsi enim genus illud dicendi auctoritatis habebat parum, tamen aptum esse aetati videbatur; et certe, quod et ingenii quaedam forma lucebat et exercitatione perfecta erat verborumque astricta comprehensio, summam hominum admirationem excitabat. Sed, quum iam honores et illa senior auctoritas gravius quiddam requireret, remanebat idem nec decebat idem; quodque exercitationem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat acerrimum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis, quo consueverat, ornata non erat. Hoc tibi ille, Brute, minus fortasse placuit, quam placuisset, si illum flagrantem studio et florentem facultate audire potuisses. Cic., Brut., xcv.

112. A Comparison of Cicero with Demosthenes.

Nec

Ciceronem cuicunque eorum fortiter opposuerim. ignoro, quantam mihi concitem pugnam, quum praesertim non sit id propositi, ut eum Demostheni comparem hoc tempore: neque enim attinet, quum Demosthenem imprimis legendum, vel ediscendum potius putem. Quorum ego virtutes plerasque arbitror similes, consilium, ordinem dividendi, praeparandi,

Y

probandi rationem, denique, quae sunt inventionis. In eloquendo est aliqua diversitas: densior ille, hic copiosior; ille concludit astrictius, hic latius; pugnat ille acumine semper, hic frequenter et pondere; illi nihil detrahi potest, huic nihil adiici; curae plus in illo, in hoc naturae. Salibus certe, et commiseratione, qui duo plurimum affectus valent, vincimus. Et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit: sed et nobis illa, quae Attici mirantur, diversa Latini sermonis ratio minus permiserit. In epistolis quidem, quanquam sunt utriusque, dialogisve, quibus nihil ille, nulla contentio est. Cedendum vero in hoc quidem, quod ille et prior fuit, et ex magna parte Ciceronem, quantus est, fecit. Nam mihi videtur M. Tullius, quum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis. Nec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est tantum, sed plurimas, vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit immortalis ingenii beatissima ubertate. Non enim "pluvias," ut ait Pindarus, "aquas colligit; sed vivo gurgite exundat," dono quodam providentiae genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur. Nam quis docere diligentius, movere vehementius potest? Cui tanta unquam iucunditas affuit? Ipsa illa, quae extorquet, impetrare eum credas, et, quum transversum vi sua iudicem ferat, tamen ille non rapi videatur, sed sequi. Iam in omnibus, quae dicit, tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat: nec advocati studium, sed testis aut iudicis afferat fidem; quum interim haec omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt illaborata, et illa, qua nihil pulchrius auditu est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem. Quare non immerito ab hominibus aetatis suae "regnare in iudiciis" dictus est: apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen, sed eloquentiae habeatur. Hunc igitur spectemus: hoc propositum nobis sit exemplum: ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit. Quint., X. i. 105-112.

113. Criticism of the Oratory of Julius Caesar.

De Caesare ita iudico illum omnium fere oratorum Latine loqui elegantissime; nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed, quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et iis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus. Solum quidem, et quasi fundamentum oratoris vides, locutionem

emendatam et Latinam. Caesar autem rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendat. Itaque quum ad hanc elegantiam verborum Latinorum, quae, etiamsi orator non sis, et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est, adiungit illa oratoria ornamenta dicendi: tum videtur tamquam tabulas bene pictas collocare in bono lumine. Hanc quum habeat praecipuam laudem in communibus, non video cui debeat cedere. Splendidam quamdam, minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce, motu, forma etiam magnifica et generosa quodammodo. Tum Brutus: Orationes quidem eius mihi vehementer probantur, complures autem legi. Atque etiam commentarios quosdam scripsit rerum suarum: valde quidem, inquam, probandos; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta. Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent, qui vellent scribere historiam: ineptis gratum fortasse fecit, qui volent illa calamistris inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit. Nihil enim est in historia pura et illustri brevitate dulcius. Cic.., Brut., lxxii. 252, lxxiv. 258, and lxxv. 261, 262.

114. Criticism of the Oratory of Calidius.

Sed de M. Calidio dicamus aliquid, qui non fuit orator unus e multis, potius inter multos prope singularis fuit; ita reconditas exquisitasque sententias mollis et pellucens vestiebat oratio. Nihil tam tenerum, quam illius comprehensio verborum, nihil tam flexibile, nihil, quod magis ipsius arbitrio fingeretur, ut nullius oratoris aeque in potestate fuerit: quae primum ita pura erat, ut nihil liquidius, ita libere fluebat, ut nusquam adhaeresceret; nullum, nisi loco positum et tamquam in "vermiculato emblemate," ut ait Lucilius, structum verbum videres. Nec vero ullum aut durum aut insolens aut humile aut longius ductum; ac non propria verba rerum, sed pleraque tralata, sic tamen, ut ea non irruisse in alienum locum, sed immigrasse in suum diceres; nec vero haec soluta nec diffluentia, sed astricta numeris, non aperte nec eodem modo semper, sed varie dissimulanterque conclusis. Erant autem et verborum

et sententiarum illa lumina, quae vocant Graeci oxμara, quibus tamquam insignibus in ornatu distinguebatur omnis oratio. Qua de re agitur autem, illud quod multis locis in iurisconsultorum includeret formulis, id ubi esset, videbat. Accedebat ordo rerum plenus artis, actio liberalis totumque dicendi placidum et sanum genus. Quod si est optimum sua

viter dicere, nihil est, quod melius hoc quaerendum putes. Sed quum a nobis paullo ante dictum sit tria videri esse, quae orator efficere deberet, ut doceret, ut delectaret, ut moveret, duo summe tenuit, ut et rem illustraret disserendo et animos eorum, qui audirent, devinciret voluptate. Aberat tertia illa laus, qua permoveret atque incitaret animos, quam plurimum pollere diximus; nec erat ulla vis atque contentio: sive consilio, quod eos, quorum altior oratio actioque esset ardentior, furere et bacchari arbitraretur, sive quod natura non esset ita factus, sive quod non consuesset, sive quod non posset. Hoc unum illi, si nihil utilitatis habebat, abfuit; si opus erat, defuit. Cic., Brut., lxxix., lxxx.

115. Criticism of the Oratory of Calvus.

Ipse mihi Calvus, cum unum et viginti, ut puto, libros reliquerit, vix in una aut altera oratiuncula satisfacit. Nec dissentire ceteros ab hoc meo iudicio video. Quotus enim quisque Calvi in Asitium aut in Drusum legit? At Hercule in hominum studiosorum manibus versantur adcusationes, quae in Vatinium inscribuntur; ac praecipue secunda ex his oratio. Est enim verbis ornata et sententiis, auribusque iudicum adcommodata: ut scias, ipsum quoque Calvum intellexisse, quid melius esset, nec voluntatem ei, quo sublimius et cultius diceret, sed ingenium ac vires, defuisse. Tac. Or., 21.

116. Literary Characteristics of Calvus.

Calvus qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de principatu eloquentiae habuit, usque eo violentus actor et concitatus fuit, ut in media eius actione surgeret Vatinius reus et exclamaret: rogo vos, iudices, num, si iste disertus est, ideo me damnari oportet? Idem postea cum videret a clientibus Catonis rei sui, Pollionem Asinium circumventum in foro caedi, imponi se supra cippum iussit-erat enim parvulus statura, propter quod etiam Catullus in hendecasyllabis vocat illum "salaputtium disertum"-et iuravit, si quam iniuriam Cato Pollioni Asinio accusatori suo fecisset, se in eum iuraturum calumniam; nec umquam postea Pollio a Catone advocatisque eius aut re aut verbo violatus est. Solebat praeterea excedere subsellia sua et impetu latus usque in adversariorum partem transcurrere. Et carmina quoque eius, quamvis iocosa sint plena sunt ingentis animi, dicit de Pompeio :

Digito caput uno

Scalpit, quid credas hunc sibi velle? virum.

« PreviousContinue »