Page images
PDF
EPUB

Ei rei árgumentum dícam. Ph. Audire edepól lubet. St. Primum ómnium, olim térra quom proscíuditur, In quinto quoque súlco moriuntúr boves.

Ph. Apage!

St. Neque únquam quisquam est, quóius ille agér fuit, Quin péssume ei res vórterit, quoiúm fuit.

Alii exulatum abiérunt; alii emórtui;

Alií se suspendére. Hem, nunc hic, quóius est,

Ut ad incitas redáctus! Ph. Apage a me ístum agrum!
St. Magis Apage dicas, si ómnia a me audíveris :
Nam fúlguritae súnt hic alternae árbores ;

Sués moriuntur ángina acérrume;

Ovés scabrae sunt, tám glabrae, hem, quam haec ést

manus.

Tum autém Syrorum, génus quod patientissumum est Hominúm, nemo extat, qui íbi sex menses víxerit : Ita cúncta solstitiáli morbo décidunt.

Ph. Credo ego istuc, Stasime, ita ésse; sed Campás genus

Multó Syrorum iam ántidit patiéntia.

Sed iste ést ager profécto, ut te audivi loqui,
Malós in quem omnes públice mittí decet.
Sicút Fortunatórum memorant insulas,
Quo cúncti, qui aetatem égerunt casté suam,
Convéniant: contra istóc detrudi máleficos
Aequóm videtur, quí quidem istius sít modi.
St. Hospitium est calamitátis. Quid verbís opust?
Quamvís malam rem quaérens, illic réperias.

Ph. At tu hércle et illi et álibi. St. Cave, sis, díxeris,

Me tibi dixisse hoc. Ph. Dixisti arcanó satis.

St. Quin híc quidem cupit illum áb se abalienárier,
Si quidem reperire póssit, cui os súblinat.

Ph. Meus quidem hercle nunquam fíet. St. Si sapiés quidem.

Lepide hercle de agro ego húnc senem detérrui.

Plaut., Trin., II. iv. 119-123, and 132-159.

10. A Parasite puts himself up for Auction.

Ipse égomet quamobrem aúctionem praédicem,
Damna évenerunt máxuma miseró mihi :
Ita mé mancupia míserum adfecerúnt male-
Potátiones plurimae demórtuae.

Quot ádeo coenae, quás deflevi, mórtuae!
Quot potiones múlsi ! quot autem prándia,
Quae intér continuum pérdidi triennium!
Prae maérore adeo míser atque aegritúdine
Consénui; pene súm famed emórtuus.

Cr. Ridiculus aeque múllus est, quando ésurit.
Ge. Nunc aúctionem fácere decretúm est mihi :
Forás necessum est, quidquid habeo, véndere.
Adéste, sultis! praéda erit praeséntium.
Logós ridiculos véndo. Age, licémini.
Qui coéna poscit? écqui poscit prándio?
Herculés te amabit prandio, coená, cibo.
Ehem, ádnuistin'? Némo meliorés dabit;
Nullí meliores ésse parasitó sinam.
Vel únctiones graécas sudatórias
Vendó, vel alias málacas crapulárias ;
Cavillátiones; ádsentatiúnculas
Ac périuratiúnculas parasíticas;
Robíginosam strígilem: ampullam rúbidam ;
Parasitum inanem, quó recondas réliquias.
Haec véniisse iám opus est, quantúm potest:
Ut decumum partem Hérculi pollúceam.
Cr. Ecástor auctiónem haud magní preti!
Adhaésit homini ad infimum ventrém fames.
Plaut., Stich., II. i. 55-82.

11. A Parasite's Complaint.

Ilicet parasiticae arti in máxumam malám crucem :
Ita iuventus iám ridiculos ínopesque ab se ségregat.
Níl morantur iám Laconas, ími subsellí viros,
Plágipatidas, quíbus sunt verba síne penu et pecunia;
Eós requirunt, quí, lubenter quom éderint, reddánt domi,
Ipsi obsonant, quaé parasitorum ante erat província;
Ipsi de foró tam aperto cápite ad lenonés eunt,
In tribu quam apérto capite sóntis condemnánt reos;
Néque ridiculos iám terunci fáciunt; sese omnés amant.
Nam út dudum hinc abívi, accessi ad ádulescentes ín
foro;

Sálvete, inquam: quo imus una ad prándium ?-Atque illí tacent.

Quís ait "Huc," aut quís profitetur? inquam.—Quasi mutí silent,

Néque me rident. Úbi coenamus? ínquam. Atque

illi ábnuunt.

Dico unum ridículum dictum dé dictis melióribus,
Quibus solebam ménstruales épulas ante adipíscier.
Némo ridet. Scívi extemplo, rém de compactó geri.
Né canem quidem írritatam vóluit quisquam imitárier,
Sáltem, si non árriderent, déntis ut restringerent.
Abeo ab illis, póstquam video mé sic ludificárier;
Pérgo ad alios; vénio ad alios, déinde ad alios: úna res;
Omnes compactó rem agunt, quasi ín Velabro oleárii.
Plaut., Capt., III. i. 9-29.

12. A Swaggering Parasite.

Er. Príus edico, né quis propter cúlpam capiatúr suam :
Cóntinete vós domi! prohibéte a vobis vím meam!
He. Míra edepol sunt, ni híc in ventrem súmsit confidéntiam.
Vaé misero illi, cúius cibo iste fáctust imperiósior!
Er. Túm pistores scrófipasci, quí alunt furfurí sues,
Quárum odore praéterire némo pistrinúm potest,
Eórum si quoiúsquam scrofam in público conspéxero,
Ex ipsis dominís meis pugnis éxculcabo fúrfures.
He. Básilicas edíctiones átque imperiosás habet:
Sátur homo est; habét profecto in véntre confidéntiam.
Er. Túm piscatorés, qui praebent pópulo piscis foétidos,
Qui ádvehuntur quádrupedanti crúcianti canthério;
Quórum odos subbásilicanos ómnis abigit ín forum:
Eís ego ora vérberabo sírpiculis piscáriis,

Út sciant, aliéno naso quam éxhibeant moléstiam.
Túm lanii autem, quí concinnant líberis orbás oves,
Quí locant caedúndos agnos, ét duplam agninám danunt,
Quí petroni nómen indunt vérveci sectário;
Eum ego si in viá petronem pública conspexero,

Ét petronem et dóminum reddam mórtales misérrumos.
He. Eúgepae! edíctiones aédilitias híc quidem habet;

Mírumque adeo est, ni húnc fecere síbi Aetoli agoránomum.
Er. Nón ego nunc parasitus sum, sed régum rex regálior:
Tántus ventri cómmeatus, méo adest in portú cibús.

Plaut., Capt., IV. ii. 24-47.

13. Progressive Refinement in the Art of Sycophancy.

Cónveni hodie advéniens quendam méi loci hinc atque ordinis Hóminem haud inpurum, itidem patria qui ábligurrierát bona.

Vídeo sentum, squálidum, aegrum, pánnis annisque óbsitum. Quíd istuc, inquam, ornáti est ? "Quoniam míser, quod habui, pérdidi hem

Quó redactus sum! ómnes noti me átque amici déserunt."

Híc ego illum contémpsi prae me. Quíd homo, inquam, igna

víssime?

Itan parasti te, út spes nulla réliqua in te essét tibi ?

Símul consilium cúm re amisti? Víden me ex eodem ortúm loco ?

Quí color, nitór, vestitus; quaé habitudo est córporis ?

Ómnia habeo, néque quicquam habeo: níl quum est, nil defit

tamen.

"At ego infelix néque ridiculus ésse neque plagás pati

Póssum." Quid? tu his rébus credis fíeri? Tota errás via.
Olim isti fuit géneri quondam quaestus apud saeclúm prius :
Hóc novum est aucúpium: ego adeo hanc prímus inveni viam.
Est genus hominum, qui ésse primos se ómnium rerúm volunt,
Néc sunt; hos conséctor: hisce ego nón paro me ut rídeant,
Séd eis ultro adrídeo, et eorum íngenia admirór simul.
Quicquid dicunt, laúdo: id rursum sí negant, laudo íd quoque.
Négat quis nego: ait, áio: postremo ímperavi egomét mihi
Omnia adsentári. Is quaestus núnc est multo ubérrimus.
Pa. Scítum hercle hominem; hic hómines prorsum ex stúltis
insanós facit.

Gn. Dum haec loquimur, intereá loci ad macéllum ubi adventámus,

Concúrrunt laeti mi óbviam cupédinarii ómnes :

Cetárii, lanií, coqui, fartóres, piscatóres,

Quibus ét re salva et pérdita profúeram et prosum saépe.
Salútant ad cenám vocant: advéntum gratulántur.

Ille úbi miser famélicus vidét me tanto honóre, et

Tam fácile victum quaérere; ibi homo coépit me obsecráre,
Ut síbi liceret díscere id de mé. Sectari iússi :

Si pótis est, tanquam phílosophorum habént discipuli ex ípsis
Vocabula, parasíti item ut Gnathónici vocentur.

Ter., Eun., II. i. 3-33.

14. Scene at the Funeral of Chrysis.

Chrysís vicina haec móritur. So. O factúm bene!
Beásti: hei, metui a Chryside. Si. Ibi tum fílius
Cum illís, qui amabant Chrysidem, una aderát frequens:
Curábat una fúnus: tristis interim;

Nonnúmquam collacrumábat. Placuit tum íd mihi.

Sic cógitabam: Hic párvae consuetudinis
Causa húius mortem tám fert familiáriter:
Quid si ípse amasset? quíd hic mihi faciét patri?
Haec égo putabam esse ómnia humani íngeni
Mansuétique animi officia. Quid multís moror?
Egomét quoque eius caúsa in funus pródeo,

Nihil suspicans etiám mali. So. Hem, quid id ést? Si. Scies.

Effértur. Imus. Interea inter múlieres,

Quae ibi áderant, forte unam áspicio adulescéntulam,
Formá.
So. Bona fortasse. Si. Et voltu,

Sósia,

Adeó modesto, adeó venusto, ut níl supra.
Quae quúm mihi lamentári praeter céteras
Visa ést, et quia erat fórma praeter céteras
Honésta et liberáli, accedo ad pédisequas:
Quae sít, rogo. Sorórem esse aiunt Chrysidis.
Percússit illico ánimum. Atat, hoc illud est,
Hinc illae lacrumae, haec íllast misericórdia.
So. Quam tímeo, quorsum evádas. Si. Funus ínterim
Procédit. Sequimur: ád sepulcrum vénimus:
In ígnem impositast: flétur. Interea haec soror,
Quam díxi, ad flammam accéssit imprudéntius,
Satis cúm periclo. Ibi tum éxanimatus Pámphilus
Bene díssimulatum amorem et celatum índicat:
Adcúrrit mediam múlierem complectitur:

Mea Glycerium, inquit, quíd agis? cur te is pérditum ?
Tum illa, út consuetum fácile amorem cérneres,
Reiécit se in eum fléns quam

familiáriter.

Ter., Andr., I. i. 78-109..

15. Syrus describes his Visit to Antiphila.

Sy. Iam primum ómnium,
Ubi véntum ad aedis ést, Dromo pultát fores:
Anus quaédam prodit: haéc ubi aperuit óstium,
Contínuo hic se coniécit intro, ego cónsequor:
Anus fóribus obdit péssulum, ad lanám redit.
Hic scíri potuit, aút nusquam alibi, Clínia,
Quo stúdio vitam suám te absente exégerit.
Ubi de ínproviso est ínterventum múlieri:
Nam ea rés dedit tum exístumandi cópiam
Cotídianae vítae consuetúdinem;

Quae, cuíusque ingenium ut sít, declarat máxume:

« PreviousContinue »