Page images
PDF
EPUB

Texéntem telam stúdiose ipsam offéndimus;
Mediocriter vestítam veste lúgubri,

Eius ánuis causa, opínor, quae erat mórtua;
Sine aúro: tum ornatam, íta uti quae ornantúr sibi,
Nullá mala re éxpolitam múliebri:

Capillus passus, prólixus, circúm caput

Sy. Anus

Reiéctus neglegénter: pax. Clin. Syre mi, óbsecro,
Ne me ín laetitiam frústra coniiciás.
Subtémen nebat: praéterea una ancíllula

Erat; éa texebat úna, pannis óbsita,

Neglécta, inmunda inlúvie. Clit. Si haec sunt, Clínia,
Vera, íta uti credo, quís te est fortunátior?

Scin hánc, quam dicit sórdidatam et sórdidam ?

Magnum hóc quoque signumst, dóminam esse extra nóxiam,

Quum eíus tam negliguntur internúntii.

Nam dísciplina est iísdem, munerárier

Ancillas primum, ad dóminas qui adfectánt viam.
Clin. Perge, óbsecro te: et cáve ne falsam grátiam
Studeás inire. Quíd ait, ubi me nóminas?

Sy. Ubi dicimus rediísse te, et rogáre uti
Veníret ad te, múlier telam déserit

Contínuo, et lacrumis ópplet os totúm sibi:

Ut fácile scias desiderio id fierí tuo.

Ter., Haut., II. iii. 33-66.

16. The Advantages of an Easy Temper.

Re ipsa répperi,

Fácilitate níhil esse homini mélius neque cleméntia.
Id esse verum, ex me átque ex fratre cuívis facilest noscere.
Ille suam semper égit vitam in ótio, in convíviis:
Clémens, placidus, núlli laedere ós, adridere ómnibus:
Síbi vixit: sibi súmptum fecit: ómnes benedicúnt, amant.
Ego ille agrestis, saévos, tristis, párcus, truculentús, tenax,
Dúxi uxorem: quam íbi miseriam vídi! Nati fílii,
Alia cura: heia aútem, dum studeo íllis ut quamplurimum
Fácerem, contrivi ín quaerundo vítam atque aetatém meam.
Núnc exacta aetáte hoc fructi pró labore ab eís fero,
Odium: ille alter síne labore pátria potitur cómmoda:
Illum amant: me fúgitant: illi crédunt consilia ómnia:
Illum diligúnt: apud illum súnt ambo, ego desértus sum:
Illum ut vivat óptant, meam autem mórtem exspectant scílicet.

Íta eos meo labóre eductos máxumo, hic fecít suos
Paúlo sumptu: míseriam omnem ego cápio; hic potitur gaúdia.
Age age, iam experiámur porro cóntra, ecquid ego póssiem
Blande dicere aút benigne fácere, quando huc provocat.
Égo quoque a meís me amari et mágni pendi póstulo.
Si íd fit dando atque óbsequendo, nón posteriorés feram.
Déerit: id mea mínume refert, quí sum natu máxumus.

Ter., Ad., V. iv. 6-27.

17. Portrait of a Good Steward.

Feriae

Haec erunt vilici officia. Disciplina bona utatur. serventur. Alieno manum abstineat. Sua servet diligenter. Litibus familiae supersedeat. Si quis quid deliquerit, pro noxa bono modo indicet. Familiae male ne sit, ne algeat, ne esuriat; opere bene exerceat: facilius malo et alieno prohibebit. Vilicus si nolet male facere, non faciet. Si passus erit, dominus impune ne sinat esse. Pro beneficio gratiam referat, ut aliis recte facere libeat. Vilicus ne sit ambulator, sobrius siet semper, ad cenam ne quo eat. Familiam exerceat: consideret, quae dominus imperaverit, fiant. Ne plus censeat sapere se, quam dominum. Amicos domini, eos habeat sibi amicos. Cui iussus siet, auscultet. Rem divinam nisi compitalibus in compito aut in foco ne faciet. Iniussu domini credat nemini. Quod dominus crediderit, exigat. Satui semen, cibaria, far, vinum, oleum mutuum dederit nemini. Duas aut tres familias habeat, unde utendo roget, et quibus det: praeterea nemini. Rationem cum domino crebro putet. Operarium, mercenarium politorem diutius eundem ne habeat die. Ne quid emisse velit insciente domino, ne quid dominum celavisse velit. Parasitum ne quem habeat. Haruspicem, augurem, hariolum, chaldaeum ne quem consuluisse velit. Segetem ne defrudet: nam id infelix est. Opus rusticum omne curet uti sciat facere, et id faciat saepe, dum ne lassus fiat. Si fecerit, scribet in mente familiae quid siet, et illi animo aequiore facient. Si hoc faciet, minus libebit ambulare, et valebit rectius, et dormibit libentius. Primus cubitu surgat: postremus cubitum eat. Prius villam videat clausa uti siet, et uti suo quisque loco cubet, et ubi iumenta pabulum habeant. Boves maxima diligentia curatos habeto. Bubulcis obsequitor, partim, quo libentius boves curent. Cato, R. R., v.

18. Portrait of the Steward's Wife.

Villicae quae sunt officia, curato faciat. Si eam tibi dederit dominus uxorem, ea esto contentus. Ea te metuat. Facito ne nimium luxuriosa siet. Vicinas aliasque mulieres quam minimum utatur; neve domum, neve ad sese recipiat. Ad cenam nequo eat, neve ambulatrix siet. Rem divinam ni faciat, neve mandet, qui pro ea faciat, iniussu domini aut dominae. Scito dominum pro tota familia rem divinam facere. Munda siet. Villam conversam mundamque habeat Kalendis, Idibus, Nonis, festus dies cum erit, coronam in focum indat. Per eosdemque dies Lari familiari pro copia supplicet. Cibum tibi et familiae curet uti coctum habeat. Gallinas multas, et ova uti habeat. Pira arida, sorba, ficos, uvas passas, sorba in sapa, et pira, et uvas in doliis, et mala struthea; uvas in vinaceis, et in urceis, in terra obrutas; et nuces Praenestinas recentes in urceo in terra obrutas habeat. Mala Scantiana in doliis, et alia, quae condi solent, et silvatica. Haec omnia quotannis diligenter uti condita habeat. Farinam bonam, et far subtile sciat facere.

Cato, R. R., cxliii.

19. σιγᾶν θ' ὅπου δεῖ καὶ λέγειν τὰ καίρια.

Iussi caudicem proferri, ubi mea oratio scripta erat de ea re quod sponsionem feceram cum M. Cornelio. Tabulae prolatae. Maiorum benefacta perlecta, deinde quae ego pro re publica fecissem leguntur: ubi id utrumque perlectum est, deinde scriptum erat in oratione "numquam ego pecuniam neque meam neque sociorum per ambitionem dilargitus sum." Attat, noli noli peribere, inquam, istud, nolunt audire. Deinde recitavit. "nunquam praefectos per sociorum vestrorum oppida imposivi, qui eorum bona liberos diriperent." Istud quoque dele, nolunt audire. Recita porro. "Nunquam ego praedam neque quod de hostibus captum esset, neque manubias inter pauculos amicos meos divisi, ut illis eriperem qui cepissent." Istuc quoque dele, nihil minus volunt dici, non opus est recitato. Nunquam ego evectionem datavi, quo amici mei per symbolos pecunias magnas caperent." Perge istuc quoque uti cum maxime delere. "Nunquam ego argentum pro vino congiario inter apparitores atque amicos meos disdidi, neque eos malo publico divites feci." Enim vero usque istuc ad lignum dele. Videris, quo loco res publica siet, uti quod rei publicae bene fecissem, unde gratiam. capiebam, nunc idem illud memorare non audeo, ne invidiae siet:

[ocr errors]

ita inductum est male facere impoene, bene facere non impoene licere. Cato, Or. de Sumptu Suo, ap. Front. Ep. ad Ant., i. 2, p. 99. Naber.

20. "Non possum ferre, Quirites, Graecam Urbem."

Dicam de istis Graecis suo loco, Marce fili, quid Athenis exquisitum habeam, et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere. Vincam nequissimum et indocile esse genus illorum. Et hoc puta vatem dixisse, quandoque ista gens suas litteras dabit omnia corrumpet, tum etiam magis, si medicos suos huc mittet. Iurarunt inter se barbaros necare omnes medicina, sed hoc ipsum mercede facient, ut fides iis sit et facile disperdant. Nos quoque dictitant barbaros et spurcius nos quam alios Opicon appellatione foedant. Interdixi tibi de medicis. Cato, ap. Plin., N. H., XXIX. vii. 14.

21. A Character.

Haece locutus vocat quocum bene saepe libenter
Mensam sermonesque suos rerumque suarum
Congeriem partit, magnam cum lassus diei
Partem fuisset de summis rebus regundis
Consilio indu foro lato sanctoque senatu :
Cui res audacter magnas parvasque iocumque
Eloqueretur, cuncta simul malaque et bona dictu
Evomeret, si qui vellet, tutoque locaret.

Quocum multa volup ac gaudia clamque palamque.
Ingenium cui nulla malum sententia suadet
Ut faceret facinus levis aut malus, doctus fidelis
Suavis homo facundus suo contentus beatus

Scitus secunda loquens in tempore commodus verbum
Paucum, multa tenens antiqua sepulta, vetustas
Quem fecit mores veteresque novosque tenentem,
Multorum veterum leges divumque hominumque;
Prudenter qui dicta loquive tacereve possit:
Hunc inter pugnas Servilius sic compellat.

Enn., Ann., ap. Gell., xii. 4.

22. Ilia's Dream.

Excita cum tremulis anus attulit artubus lumen,
Talia commemorat lacrimans, exterrita somno,
Eurudica prognata, pater quam noster amavit,

Vires vitaque corpus meum nunc deserit omne.
Nam me visus homo pulcher per amoena salicta
Et ripas raptare locosque novos; ita sola
Postilla, germana soror, errare videbar

Tardaque vestigare et quaerere te neque posse
Corde capessere semita nulla pedem stabilibat.
Exin compellare pater me voce videtur

His verbis: "o gnata, tibi sunt ante ferendae
Aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet."
Haec ecfatus pater, germana, repente recessit
Nec sese dedit in conspectum corde cupitus,
Quamquam multa manus ad caeli caerula templa
Tendebam lacrimans et blanda voce vocabam.
Vix aegro cum corde meo me somnus reliquit.
Enn., Ann., ap. Cic. De Div., I. xx.

23. Romulus and Remus.

Remus auspicio se devovet atque secundam
Solus avem servat at Romulus pulcher in alto
Quaerit Aventino, servat genus altivolantum.
Certabant urbem Romam Remoramne vocarent.
Omnibus cura viris uter esset induperator.
Expectant vel uti consul cum mittere signum
Volt omnes avidi spectant ad carceris oras,
Quam mox emittat pictis e faucibus currus :
Sic expectabat populus atque ora tenebat
Rebus, utri magni victoria sit data regni.
Interea sol albus recessit in infera noctis.
Exin candida se radiis dedit icta foras lux.
Et simul ex alto longe pulcherruma praepes
Laeva volavit avis: simul aureus exoritur sol.
Cedunt de caelo ter quattor corpora sancta
Avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant.
Conspicit inde sibi data Romulus esse priora,
Auspicio regni stabilita scamna solumque.

Enn., Ann., ap. Cic. De Div., I. xlviii.

24. A Staunch Soldier.

Undique conveniunt vel ut imber tela tribuno:
Configunt parmam, tinnit astilibus umbo
Aerato sonitu galeae: sed nec pote quisquam
Undique nitendo corpus discerpere ferro.

« PreviousContinue »