Page images
PDF
EPUB

33. Directions for making a Duck-pond.

Qui autem volunt greges anatium habere, ac constituere voτgopsion, primum locum, cui est facultas, eligere oportet palustrem, quod eo maxime delectantur. Si id non, potissimum ibi, ubi sit naturalis aut lacus, aut stagnum, aut manufacta piscina, quo gradatim descendere possint. Septum altum esse oportet ubi versentur, ad pedes xv, ut vidistis ad villam Sei, quod uno ostio claudatur. Circum totem parietem intrinsecus crepido lata, in qua secundum parietem sint tecta cubilia: ante eas vestibulum earum exaequatum tectorio opere testaceo. In eo perpetua canalis, in quam et cibus ponitur iis, et immittitur aqua. Sic enim cibum capiunt. Omnes parietes tectorio levigantur, ne faeles, aliave quae bestia introire ad nocendum possit, idque septum totum rete grandibus maculis integitur, ne eo involare aquila possit, neve ex ea evolare anas. Pabulum iis datur triticum, ordeum, vinacei uvae. Nonnunquam etiam ex aqua cammari, et quaedam eiusmodi aquatilia. Quae in eo septo erunt piscinae, in eas aquam large influere oportet, ut semper recens sit. Sunt item non dissimilia alia genera, ut querquedulae phalerides. Sic perdices, quae, ut Archelaus scribit, voce maris audita, concipiunt. Quae, ut superiores, neque propter fecunditatem, neque propter suavitatem saginantur, sed sic pascendo fiunt pingues. Quod ad villaticarum pastionum primum actum pertinere sum ratus, dixi. Varr., R. R., III. 11.

34. Directions for making a Snail-bed.

Nec de cocleis, ac gliribus quaero, quod reliquum est. Neque enim magnum emolumentum esse potest. Non istuc tam simplex est, inquit Appius, quam tu putas, o Axi noster. Nam et idoneus sub dio sumendus locus cocleariis, quem circum totum aqua claudas, ne quas ibi posueris ad partum, non liberos earum, sed ipsas quaeras. Aqua, inquam, finiendae, ne fugitivarius sit parandus. Locus is melior, quem et non coquit sol, et tangit ros. Qui si naturalis non est (ut fere non sunt in aprico loco) neque habeas in opaco, ut facias, ut sunt sub rupibus ac montibus, quorum alluant radices lacus ac fluvii, manu facere oportet roscidum. Qui fit, si eduxeris fistulam, et in eam mammillas imposueris tenues, quae eructent aquam, ita ut in aliquem lapidem incidat ac late dissipetur. Parvus iis cibus opus est, et is sine ministratore. Et hunc, dum serpit, non solum in area reperit, sed etiam si rivus non prohibet, in

parietes stantes invenit. Denique ipsae ex se ruminantes ad propolam vitam diu producunt, cum ad eam rem pauca laurea folia interiiciant, et aspergant furfures non multos. Itaque cocus has vivas an mortuas coquat, plerumque nescit. Genera coclearum sunt plura, ut minutae albulae, quae afferuntur e Reatino, et maximae, quae de Illyrico, apportantur, et mediocres, quae ex Africa afferuntur. Non quo non in his regionibus quibusdam locis eae magnitudinibus quaedam sint dispariles: nam et valde amplae sunt ex Africa, quae vocantur solitanae, ita ut earum calices quadrantes octoginta capere possint, et sic in aliis regionibus eaedem inter se collatae et minores sunt, ac maiores. Hae in fetura pariunt innumerabilia. Earum semen minutum ac testa molli, diuturnitate obdurescit. Magnis insulis in areis factis, magnum bolum deferunt aeris. Has quoque saginare solent ita, ut ollam cum foraminibus incrustent sapa et farre, ubi pascantur; quae foramina habeat, ut intrare aer possit. Vivax enim haec natura. Varr., R. R., III. 14.

35. Description of Syracuse.

Urbem Syracusas maximam esse Graecarum urbium pulcherrimamque omnium, saepe audistis. Est, iudices, ita, ut dicitur: nam et situ est quum munito, tum ex omni aditu vel terra vel mari praeclaro ad aspectum : et portus habet prope in aedificatione aspectuque urbis inclusos: qui quum diversos inter se aditus habeant, in exitu coniunguntur et confluunt. Eorum coniunctione pars oppidi, quae appellatur Insula, mari disiuncta angusto, ponte rursum adiungitur et continetur. Ea tanta est urbs, ut ex quattuor urbibus maximis constare dicatur: quarum una est ea, quam dixi, Insula: quae duobus portubus cincta, in utriusque portus ostium aditumque proiecta est: in domus est, quae Hieronis regis fuit, qua praetores uti solent. In ea sunt aedes sacrae complures, sed duae, quae longe ceteris antecellant: Dianae una, et altera, quae fuit ante istius adventum ornatissima,. Minervae. In hac insula extrema est fons aquae dulcis, cui nomen Arethusa est, incredibili magnitudine, plenissimus piscium; qui fluctu totus operiretur, nisi munitione ac mole lapidum disiunctus esset a mari. Altera autem est urbs Syracusis, cui nomen Achradine est : in qua forum maximum, pulcherrimae porticus, ornatissimum prytaneum, amplissima est curia templumque egregium Iovis Olympii, ceteraeque urbis partes, una lata via perpetua multisque transversis divisae, privatis aedificiis continentur. Tertia est urbs, quae, quod in ea parte Fortunae fanum antiquum fuit, Tycha nominata est, in

qua et gymnasium amplissimum est et complures aedes sacrae: coliturque ea pars et habitatur frequentissime. Quarta autem est urbs, quae quia postrema coaedificata est, Neapolis nominatur: quam ad summam theatrum est maximum: praeterea duo templa sunt egregia, Cereris unum, alterum Liberae, signumque Apollinis, qui Temenites vocatur, pulcherrimum et maximum, quod iste si portare potuisset, non dubitasset auferre. Cic., Verr., II. iv. 117-119.

36. Two Degenerate Consuls.

Quorum, per deos immortales, si nondum scelera vulneraque inusta reipublicae vultis recordari, vultum atque incessum animis intueamini. Facilius facta eorum occurrent mentibus vestris, si ora ipsa oculis proposueritis. Alter unguentis affluens, calamistrata coma, despiciens conscios stuprorum ac veteres vexatores aetatulae suae, puteali et foeneratorum gregibus inflatus atque perculsus olim, ne in Scyllaeo illo aeris alieni in freto ad columnam adhaeresceret, in tribunatus portum perfugerat. Contemnebat equites Romanos, minitabatur senatui, venditabat se operis, atque ab iis se ereptum, ne de ambitu caussam diceret, praedicabat, ab iisdemque se, etiam invito senatu, provinciam sperare dicebat: eamque nisi adeptus esset, se incolumem nullo modo fore arbitrabatur. Alter, o dii boni! quam taeter incedebat! quam truculentus! quam terribilis aspectu! Unum aliquem te ex barbatis illis, exemplum imperii veteris, imaginem antiquitatis, columen reipublicae diceres intueri. Vestitus aspere nostra hac purpura plebeia ac paene fusca capillo ita horrido, ut Capua, in qua ipse tum imaginis ornandae caussa duumviratum gerebat, Seplasiam sublaturus videretur. Nam quid ego de supercilio dicam? quod tum hominibus non supercilium, sed pignus reipublicae videbatur. Tanta erat gravitas in oculo, tanta contractio frontis, ut illo supercilio respublica, tamquam Atlante caelum, niti videretur. Cic., Sext., vii. viii.

37. Greek False Witnesses.

Non est, inquit, tum Alexandrinis testibus creditum. Quid? postea creditum? non. Quamobrem quia nunc aiunt, quod tunc negabant. Quid? ergo ista conditio est testium, ut, quibus creditum non sit negantibus, iisdem credatur dicentibus? At, si verum tum cum verissima fronte dixerunt, nunc mentiuntur: si tunc mentiti sunt, doceant nunc verum esse, quod vultis, aut

sileant. Dici audiebamus de Alexandria: nunc cognoscimus omnes illius praestigias: illinc, inquam, omnes fallaciae: omnia denique ab his malorum argumenta nata sunt. Nec mihi longius puidquam est, iudices, quam videre hominum vultus. Dixerunt nic modo nobiscum ad haec subsellia, quibus superciliis renuentes huic decem millium crimini! Iam nostis insulsitatem Graecorum: humeris gestum agebant: tum temporis, credo, caussa nunc scilicet tempus nullum est. Ubi semel quis peieraverit, ei credi postea, etiamsi per plures deos iuret, non oportet: praesertim, iudices, quum in his iudiciis ne locus quidem novo testi soleat esse, ob eamque caussam iidem iudices retineantur, qui sederint de reo, ut his nota sint omnia, neque quid fingi novi possit. Cic., Rab. Post., xii. xiii.

38. A Letter written on the Death of Caesar.

O mi Attice, vereor, ne nobis idus Mart. nihil dederint praeter laetitiam et odii poenam ac doloris. Quae mihi istim afferuntur ! quae hic video ? "Ω πράξεως καλῆς μὲν, ατελοῦ; δέ. Scis, quam diligam Siculos, et quam illam clientelam honestam iudicem. Multa illis Caesar, neque me invito: etsi Latinitas erat non ferenda ; verumtamen—. Ecce autem Antonius, accepta grandi pecunia, fixit legem, a dictatore comitiis latam, qua Siculi cives rei, cuius vivo illo mentio nulla. Quid? Deiotari nostri caussa non similis? Dignus ille quidem omni regno, sed non per Fulviam. Sexcenta similia. Verum illuc referor: tam claram, tamque testatam rem, tamque iustam, Buthrotiam, non tenebimus aliqua ex parte et eo quidem magis, quo iste plura? Nobiscum hic perhonorifice et amice Octavius: quem quidem sui Caesarem salutabant, Philippus non: itaque ne nos quidem: quem nego posse bonum civem: ita multi circumstant, qui quidem nostris mortem minitantur. Negant haec ferri posse. Quid censes, quum Romam puer venerit, ubi nostri liberatores tuti esse non possunt? qui quidem semper erunt clari: conscientia vero facti sui etiam beati. Sed nos, nisi me fallit, iacebimus. Itaque exire aveo,

"Ubi nec Pelopidarum,"

inquit. Haud amo vel hos designatos, qui etiam declamare me coegerunt; ut ne apud aquas quidem acquiescere liceret. Sed hoc meae nimiae facilitatis. Nam id erat quondam quasi necesse; nunc, quoquo modo se res habet, non est item. Quanı dudum nihil habeo, quod ad te scribam! scribo tamen, non ut delectem his litteris, sed ut eliciam tuas. Tu, si quid erit de

ceteris; de Bruto utique, quidquid. Haec conscripsi x Kal., accubans apud Vestorium, hominem remotum a dialecticis, in arithmeticis satis exercitatum. Cic., Ad Att., xiv. 12.

39. Ingenious Detection of a Thief.

Hoc ipso fere tempore Strato ille medicus domi furtum fecit et caedem eiusmodi. Quum esset in aedibus armarium, in quo sciret esse nummorum aliquantum et auri: noctu duos conservos dormientes occidit in piscinamque deiecit: ipse armarii fundum exsecuit, et H-S**, et auri quinque pondo abstulit, uno ex servis puero non grandi conscio. Furto postridie cognito, omnis suspicio in eos servos, qui non comparebant, commovebatur. Quum exsectio illa fundi in armario animadverteretur, puaerebant homines, quonam modo fieri potuisset. Quidam ex amicis Sassiae recordatus est, se nuper in auctione quadam vidisse in rebus minutis aduncam, ex omni parte dentatam et tortuosam venire serrulam, qua illud potuisse ita circumsecari videretur. Ne multa: perquiritur a coactoribus: invenitur ea serrula ad Stratonem pervenisse. Hoc initio suspicionis orto, et aperte insimulato Stratone, puer ille conscius pertimuit. rem omnem dominae indicavit, homines in piscina inventi sunt, Strato in vincula coniectus est, atque etiam in taberna eius nummi, nequaquam omnes, reperiuntur. Cic., Clu., lxiv. 179-180.

40. Unjust Condemnation of a Nobleman of Lampsacus.

Quid ego nunc in altera actione Cn. Dolabellae spiritus, quid huius lacrimas et concursationes proferam? quid C. Neronis, viri optimi atque innocentissimi, nonnullis in rebus animum nimis timidum atque demissum? qui in illa re quid facere potuerit, non habebat, nisi forte, id quod omnes tum desiderabant, ut ageret eam rem sine Verre et sine Dolabella : quidquid esset sine his actum, omnes probarent: tum vero quod pronuntiatum est, non per Neronem iudicatum, sed per Dolabellam ereptum existimabatur. Condemnatur enim perpaucis sententiis Philodamus et eius filius. Adest, instat, urget Dolabella, ut quamprimum securi feriantur, quo quam minime multi ex illis de istius nefario scelere audire possent. Constituitur in foro Laodiceae spectaculum acerbum et miserum et grave toti Asiae provinciae; grandis natu parens adductus ad supplicium; ex altera parte filius: ille, quod pudicitiam liberorum, hic, quod vitam patris famamque sororis defenderat.

1

« PreviousContinue »