Page images
PDF
EPUB

Flebat uterque non de suo supplicio, sed pater de filii morte, de patris filius. Quid lacrimarum ipsum Neronem putatis profudisse? quem fletum totius Asiae fuisse? quem luctum et gemitum Lampsacenorum? securi esse percussos homines innocentes, nobiles, socios populi Romani atque amicos, propter hominis flagitiosissimi singularem nequitiam atque improbissimam cupiditatem ? Iam iam, Dolabella, neque tui neque tuorum liberum, quos tu miseros in egestate atque in solitudine reliquisti, misereri potest. Verresne tibi tanti fuit, ut eius libidinem hominum innocentium sanguine lui velles? Idcircone exercitum atque hostem relinquebas, ut tua vi et crudelitate istius hominis improbissimi pericula sublevares? Quod enim eum tibi quaestoris in loco constitueras, idcirco tibi amicum in perpetuum fore putasti? Nesciebas, ab eo Cn. Carbonem consulem, cuius re vera quaestor fuit, non modo relictum, sed etiam spoliatum auxiliis, pecunia nefarie oppugnatum et proditum? Expertus igitur es istius perfidiam tum, quum se ad inimicos tuos contulit: quum in te homo ipse nocens acerrimum testimonium dixit: quum rationes ad aerarium, nisi damnato te, referre noluit. Cic., Verr., II. i. 75–77.

41. A Roman Citizen scourged.

Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit. Ardebant oculi toto ex ore crudelitas eminebat. Exspectabant omnes, quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset: quum repente hominem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet. Clamabat ille miser se civem esse Romanum, municipem Cosanum: meruisse cum L. Pretio, splendidissimo equite Romano, qui Panormi negotiaretur, ex quo haec Verres scire posset. Tum iste se comperisse ait, eum speculandi caussa in Siciliam ab ducibus fugitivorum esse mis-sum: cuius rei neque index neque vestigium aliquod nequesuspicio cuiquam esset ulla: deinde iubet undique hominem vehementissime verberari. Caedebatur virgis in medio foro Messanae civis Romanus, iudices; quum interea nullus gemitus, nulla vox alia illius miseri, inter dolorem crepitumque plagarum audiebatur, nisi haec civis Romanus sum. : Hac se commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum arbitrabatur. Is non modo hoc non perfecit, ut virgarum vim deprecaretur: sed, quum imploraret saepius, usurparetque nomen civitatis: crux, crux, inquam, infelici et, aerumnoso, qui numquam istam pestem viderat, comparabatur.

O nomen dulce libertatis! o ius eximium nostrae civitatis! o lex Porcia legesque Semproniae! o graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas! Huccine tandem omnia reciderunt, ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo, qui beneficio populi Romani fasces et secures haberet, deligatus in foro virgis caederetur? Quid? quum ignes candentesque laminae ceterique cruciatus admovebantur; si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non inhibebat, ne civium quidem Romanorum, qui tum aderant, fletu et gemitu maximo commovebare? In crucem tu agere ausus es quemquam, qui se civem Romanum esse diceret? Nolui tam vehementer agere hoc prima actione, indices: nolui. Vidistis enim, ut animi multitudinis in istum dolore et odio et communis periculi metu concitarentur. Cic., Verr., II. v. 161-163.

42. The Sword of Damocles.

Nam quum quidam ex eius assentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum, negaretque unquam beatiorem quemquam fuisse: "Visne igitur,” inquit, "Damocle, quoniam haec te vita delectat, ipse eamdem degustare, et fortunam experiri meam?" Quum se ille cupere dixisset, collocari iussit hominem in aureo lecto, strato pulcherrime textili stragulo, magnificis operibus picto: abacosque complures ornavit argento auroque caelato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere, eosque nutum illius intuentis diligenter ministrare. Aderant unguenta, coronae; incendebantur odores; mensae conquisitissimis epulis exstruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium, a lacunari seta equina aptum, demitti iussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulchros illos ministratores adspiciebat, nec plenum artis argentum: nec manum porrigebat in mensam iam ipsae defluebant coronae : denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse. Satisne videtur declarasse Dionysius, nihil esse ei beatum, cui semper aliquis terror impendeat? Atque ei ne integrum quidem erat, ut ad iustitiam remigraret, civibus libertatem et iura redderet. Iis enim se adolescens improvida aetate irretierat erratis, eaque commiserat, ut salvus esse non posset, si sanus esse coepisset. Cic., Tusc., V. xxi. .61, 62.

43. The Battle of Mutina.

Quum equites Antonii apparuissent, contineri neque legio Martia neque cohortes praetoriae potuerunt; quas sequi coepimus coacti, quando eas retinere non potueramus. Antonius ad Forum Gallorum suas copias continebat: neque sciri volebat se legiones habere; tantum equitatum et levem armaturam ostendebat. Posteaquam vidit, se invito, legionem ire, Pansa sequi se duas legiones iussit tironum. Postea vero quam angustias paludis et silvarum transivimus, acies est instructa a nobis duodecim cohortium. Nondum venerant legiones duae; repente Antonius in aciem suas copias de vico produxit et sine mora concurrit. Primo ita pugnatum est, ut acrius non posset ex utraque parte pugnari: etsi dexterius cornu, in quo eram cum Martiae legionis cohortibus octo, impetu primo fugaverat legionem xxxv Antonii, ut amplius passus quingentos ultra aciem, quo loco steterat, processerit. Itaque quum equites nostrum cornu circuire vellent, recipere me coepi et levem armaturam opponere Maurorum equitibus, ne aversos nostros aggrederentur. Interim video me esse inter Antonianos Antoniumque post me esse aliquanto. Repente equum immisi ad eam legionem tironum, quae veniebat ex castris scuto reiecto. Antoniani me insequi; nostri pila coniicere velle. Ita nescio quo fato sum servatus, quod sum cito a nostris cognitus. In ipsa Aemilia, ubi cohors Caesaris praetoria erat, diu pugnatum est. Cornu sinisterius, quod erat infirmius, ubi Martiae legionis duae cohortes erant, et cohors praetoria pedem referre coeperunt, quod ab equitatu circuibantur, quo vel plurimum valet Antonius. Quum omnes se recepissent nostri ordines, recipere me novissimus coepi ad castra. Antonius, tamquam victor, castra putavit se posse capere. Quo quum venit, complures ibi amisit nec egit quidquam. Audita re, Hirtius cum cohortibus viginti veteranis redeunti Antonio in sua castra occurrit, copiasque eius omnes delevit, fugavitque eodem loco, ubi erat pugnatum, ad Forum Gallorum. Autonius cum equitibus hora noctis quarta se in castra sua ad Mutinam recepit. Hirtius in ea castra rediit, unde Pansa exierat, ubi duas legiones reliquerat, quae ab Antonio erant oppugnatae. Sic partem maiorem suarum copiarum Antonius amisit veteranarum. Nec id tamen sine aliqua iactura cohortium praetorianarum nostrarum et legionis Martiae fieri potuit. Aquilae duae, signa sexaginta sunt relata Antonii. Res bene gesta est. A. d. xii Kalendas Maii ex castris. Cic., Ad Fam., X. xxx.

44. Caelius sends Cicero some Political News.

De summa republica saepe tibi scripsi, me annum pacem non videre; et quo propius ea contentio, quam fieri necesse est, accedit, eo clarius id periculum apparet. Propositum hoc est, de quo, qui rerum potiuntur, sunt dimicaturi: quod Cn. Pompeius constituit non pati C. Caesarem consulem aliter fieri, nisi exercitum et provincias tradiderit: Caesari autem persuasum est, se salvum esse non posse, si ab exercitu recesserit. Fert illam tamen conditionem, ut ambo exercitus tradant. Sic illi amores et invidiosa coniunctio non ad occultam recidit obtrectationem, sed ad bellum se erumpit; neque, mearum rerum quod consilium capiam, reperio. Quod non dubito, quin te quoque haec deliberatio sit perturbatura. Nam mihi cum hominibus his et gratia et necessitudo est; tum caussam illam, non homines odi. Illud te non arbitror fugere, quin homines in dissensione domestica debeant, quamdiu civiliter sine armis certetur, honestiorem sequi partem: ubi ad bellum et castra ventum sit, firmiorem; et id melius statuere, quo tutius sit. In hac discordia video, Cn. Pompeium senatum, quique res iudicant, secum habiturum: ad Caesarem omnes, qui cum timore aut mala spe vivant, accessuros; exercitum conferendum non esse omnino. Modo satis spatii sit ad considerandas utriusque copias et ad eligendam partem. Prope oblitus sum, quod maxime fuit scribendum. Scis Appium censorem hic ostenta facere? de signis et tabulis, de agri modo, de aere alieno acerrime agere? Persuasum est ei, censuram lomentum aut nitrum esse. Errare mihi videtur. Nam sordes eluere vult; venas sibi omnes et viscera aperit. Curre, per deos atque homines, et quam primum haec risum veni, legis Scantiniae iudicium apud Drusum fieri, Appium de tabulis et signis agere. Crede mihi, est properandum. Curio noster sapienter id, quod remisit de stipendio Pompeii, fecisse existimatur. Ad summam, quaeris, quid putem futurum. Si alter uter eorum ad Parthicum bellum non eat, video magnas impendere discordias, quas ferrum et vis iudicabit. Uterque animo et copiis est paratus. Si sine tuo periculo fieri posset, magnum et iucundum tibi fortuna spectaculum parabat. Caelius in Cic., Ad Fam., VIII. xiv. 2–4.

45. D. Brutus to Cicero.

Non mihi rempublicam plus debere arbitror, quam me tibi. Gratiorem me esse in te posse, quam isti perversi sint in me,

exploratum habes: si tamen hoc temporis videatur dici caussa, malle me tuum iudicium, quam ex altera parte omnium istorum. Tu enim a certo sensu et vero iudicas de nobis: quod isti ne faciant, summa malevolentia et livore impediuntur. Interpellent me, quo minus honoratus sim, dum ne interpellent, quo minus respublica a me commode administrari possit. Quae quanto sit in periculo, quam potero brevissime exponam. Primum omnium, quantam perturbationem rerum urbanarum afferat obitus consulum quantamque cupiditatem hominibus iniiciat vacuitas, non te fugit. Satis me multa scripsisse, quae litteris commendari possint, arbitror. Scio enim, cui scribam. Revertor nunc ad Antonium: qui ex fuga quum parvulam manum peditum haberet inermium, ergastula solvendo, omneque genus hominum arripiendo satis magnum numerum videtur effecisse. Huc accessit manus Ventidii, quae trans Apenninum itinere facto difficillimo ad Vada pervenit, atque ibi se cum Antonio coniunxit. Est numerus veteranorum et armatorum satis frequens cum Ventidio. Consilia Antonii haec sint necesse est: aut ad Lepidum ut se conferat, si recipitur; aut Apennino Alpibusque se teneat et decursionibus per equites, quos habet multos, vastet ea loca, in quae incurrerit: aut rursus se in Etruriam referat, quod ea pars Italiae sine exercitu est. Quod si me Caesar audisset atque Apenninum transisset: in tantas angustias Antonium compulissem, ut inopia potius, quam ferro conficeretur. Sed neque Caesari imperari potest, nec Caesar exercitui suo. Quod utrumque pessimum est. Quum haec talia sint: quo minus, quod ad me pertinebit, homines interpellent, ut supra scripsi, non impedio. Haec quemadmodum explicari possint, aut, a te quum explicabuntur, ne impediantur, timeo. Alere iam milites non possum. Quum ad rempublicam liberandam accessi, H. S. mihi fuit quadringenties amplius. Tantum abest, ut meae rei familiaris liberum sit quidquam, ut omnes iam meos amicos aere alieno obstrinxerim. Septem nunc numerum legionum alo: qua difficultate, tu arbitrare. Non, si Varronis thesauros haberem, subsistere sumptui possem. Quum primum de Antonio exploratum habuero, faciam te certiorem. Tu me amabis ita, si hoc idem me in te facere senseris. III Non. Maii, ex castris, Dertona. Brut., in Cic., Ad. Fam., XI. x.

46. The Encounter between Clodius and Milo.

Interim quum sciret Clodius (neque enim erat difficile scire), iter sollenne, legitimum, necessarium ante diem XIII Kalendas Febr. Miloni esse Lanuvium ad flaminem prodendum, quod erat

« PreviousContinue »