Page images
PDF
EPUB

essent, initium victoriae oriretur, ut ipse in cohortandis militibus pronunciaverat. Ab his enim primum equitatus est pulsus, ab iisdem factae caedes sagittariorum atque funditorum, ab iisdem acies Pompeiana a sinistra parte erat circumita atque initium fugae factum. Sed Pompeius, ut equitatum suum pulsum vidit atque eam partem, cui maxime confidebat, perterritam animum advertit, aliis diffisus acie excessit protinusque se in castra equo contulit et iis centurionibus, quos in statione ad praetoriam portam posuerat, clare ut milites exaudirent, Tuemini," inquit, "castra et defendite diligenter, si quid durius acciderit: ego reliquas portas circumeo et castrorum praesidia confirmo." Haec quum dixisset, se in praetorium contulit, summae rei diffidens et tamen eventum exspectans. Caes., B. C., iii. 93, 94.

52. Battle of Pharsalia.-Capture of the Camp.

Caesar, Pompeianis ex fuga intra vallum compulsis, nullum spatium perterritis dare oportere existimans, milites cohortatus est, ut beneficio fortunae uterentur castraque oppugnarent: qui, etsi magno aestu fatigati, (nam ad meridiem res erat perducta) tamen, ad omnem laborem animo parati, imperio paruerunt. Castra a cohortibus, quae ibi praesidio erant relictae, industrie defendebantur, multo etiam acrius a Thracibus barbarisque auxiliis. Nam, qui acie refugerant milites, et animo perterriti, et lassitudine confecti, missis plerique armis signisque militaribus, magis de reliqua fuga, quam de castrorum defensione cogitabant. Neque vero diutius, qui in vallo constiterant, multitudinem telorum sustinere potuerunt; sed confecti vulneribus locum reliquerunt protinusque omnes, ducibus usi centurionibus tribunisque militum, in altissimos montes, qui ad castra pertinebant, confugerunt. In castris Pompeii videre licuit trichilas stratas, magnum argenti pondus expositum, recentibus cespitibus tabernacula constrata, L. etiam Lentuli et nonnullorum tabernacula protecta edera, multaque praeterea, quae nimiam luxuriam et victoriae fiduciam designarent: ut facile aestimari posset, nihil eos de eventu eius diei timuisse, qui non necessarias conquirerent voluptates. At hi miserrimo ac patientissimo exercitu Caesaris luxuriem obiiciebant, cui semper omnia ad necessarium usum defuissent. Pompeius iam, quum intra vallum nostri versarentur, equum nactus, detractis insignibus imperatoriis, decumana porta se ex castris eiecit protinusque equo citato Larissam contendit. Neque ibi constitit, sed eadem celeritate, paucos suos ex fuga nactus, nocturno

itinere non intermisso, comitatu equitum triginta ad mare pervenit navemque frumentariam conscendit; saepe, ut dicebatur, querens, tantum se opinionem fefellisse, ut, a quo genere hominum victoriam sperasset, ab eo, initio fugae facto, paene proditus videretur. Caes., B. C., iii. 95, 96.

53. Power of the Druids.

Sed de his duobus generibus alterum est Druidum, alterum equitum. Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur. Ad hos magnus adolescentium numerus disciplinae caussa concurrit, magnoque ii sunt apud eos honore. Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt; et, si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de haereditate, si de finibus controversia est, iidem decernunt; praemia poenasque constituunt: si qui aut privatus aut publicus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est gravissima. Quibus ita est interdictum, ii numero impiorum ac sceleratorum habentur; iis omnes decedunt, aditum eorum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant: neque iis petentibus ius redditur, neque honos ullus communicatur. His autem omnibus Druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. Hoc mortuo, si qui ex reliquis excellit dignitate, succedit: at, si sunt plures pares, suffragio Druidum adlegitur, nonnumquam etiam armis de principatu contendunt. Hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversias habent, conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent. Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur: et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi caussa proficiscuntur. Caes., B. G., vi. 13.

54. Intellectual Influence of the Druids.

Druides a bello abesse consuerunt, neque tributa una cum reliquis pendunt; militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati praemiis, et sua sponte multi in disciplinam conveniunt, et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur: itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent. Neque fas esse

existimant, ea litteris mandare, quum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus, Graecis utantur litteris. Id mihi duabus de caussis instituisse videntur; quod neque in vulgum disciplinam efferri velint, neque eos, qui discant, litteris confisos, minus memoriae studere: quod fere plerisque accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. In primis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios: atque hoc maxime ad virtutem excitari putant, metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti transdunt. Caes., B. G., vi. 14.

55. Comparison of Caesar and Cato.

Sed memoria mea ingenti virtute, diversis moribus fuere viri duo, M. Cato et C. Caesar: quos, quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possem, aperirem. Igitur his genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuere magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii. Caesar beneficiis atque munificentia magnus habebatur; integritate vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus; huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando, ignoscendo; Cato nihil largiundo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies: illius facilitas, huius constantia laudabatur. Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus, sua neglegere; nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, novum bellum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat. Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso; sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse, quam videri, bonus malebat; ita, quo minus gloriam petebat, eo illum magis sequebatur. Sall., Catil., 53, 54.

56. Catiline appears in the Senate.

At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paullo. Postremo dissimulandi caussa aut sui expurgandi, sicuti iurgio lacessitus foret, in Senatum venit. Tum M.

Tullius Consul, sive praesentiam eius timens, sive ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem reipublicae, quam postea scriptam edidit. Sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso vultu, voce supplici postulare, "Patres conscripti ne quid de se temere crederent: ea familia ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet: ne existumarent, sibi, patricio homini, cuius ipsius atque maiorum plurima beneficia in plebem Romanam essent, perdita republica opus esse, quum eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae." Ad haec maledicta alia quum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus: "quoniam quidem circumventus, inquit, ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina restinguam." Sall., Catil., 31.

57. Jugurtha lives in Perpetual Dread.

Ad ea rex, aliter, atque animo gerebat, placide respondit. Bomilcare aliisque multis, quos socios insidiarum cognoverat, interfectis, iram oppresserat, ne qua ex eo negotio seditio oriretur. Neque post id locorum Iugurthae dies aut nox ulla quieta fuit: neque loco, neque mortali cuiquam aut tempori satis credere : civis hostes iuxta metuere: circumspectare omnia et omni strepitu pavescere: alio atque alio loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere: interdum, somno excitus, arreptis armis tumultum facere; ita formidine, quasi vecordia, exagitari. Sall., Jug., 72.

58. A Story of two Carthaginian Brothers.

Non indignum videtur, egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium memorare; eam rem nos locus admonuit. Qua tempestate Carthaginienses pleraeque Africae imperitabant, Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere. Ager in medio arenosus, una specie: neque flumen, neque mons erat, qui finis eorum discerneret: quae res eos in magno diuturnoque bello inter se habuit. Postquam utrimque legiones, item classes, saepe fusae fugataeque, et alteri alteros aliquantum attriverant; veriti, ne mox victos victoresque defessos alius aggrederetur, per inducias sponsionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur; quo in loco inter se obvii fuissent, is communis utriusque populi finis haberetur.

Igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturavere iter pergere: Cyrenenses tardius iere. Id socordiane an casu acciderit, parum cognovi. Ceterum solet in illis locis tempestas haud secus, atque in mari, retinere. Nam ubi per loca aequalia et nuda gignentium ventus coortus arenam humo excitavit, ea, magna vi agitata, ora oculosque implere solet; ita prospectu impedito morari iter. Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se vident, et ob rem corruptam domi poenas metuunt: criminari, Carthaginienses ante tempus domo digressos, conturbare rem: denique omnia malle, quam victi abire. Sed quum Poeni aliam conditionem, tantummodo aequam, peterent, Graeci optionem Carthaginiensium faciunt, ut vel illi, quos finis populo suo peterent, ibi vivi obruerentur; vel eadem conditione sese, quem in locum vellent, processuros. Philaeni conditione probata, seque vitamque suam reipublicae condonavere; ita vivi obruti. Carthaginienses in eo loco Philaenis fratribus aras consecravere; aliique illis domi honores instituti. Sall., Jug., 79.

59. Capture of Jugurtha through the Treachery of Bocchus.

Haec Maurus secum ipse diu volvens, tandem promisit; ceterum dolo, an vere, cunctatus, parum comperimus. . Sed plerumque regiae voluntates, ut vehementes, sic mobiles, saepe ipsae sibi adversae. Postea, tempore et loco constituto, in colloquium uti de pace veniretur, Bocchus Sullam modo, modo Iugurthae legatum appellare, benigne habere, idem ambobus polliceri. Illi pariter laeti, ac spei bonae pleni esse. Sed nocte ea, quae proxuma fuit ante diem colloquio decretum, Maurus, adhibitis amicis, ac statim, immutata voluntate, remotis ceteris, dicitur secum ipse multa agitavisse, vultu, colore ac motu corporis pariter atque animo varius: quae scilicet, tacente ipso, occulta pectoris patefecisse. Tamen postremo Sullam accersiri iubet, et ex eius sententia Numidae insidias tendit. Deinde, ubi dies advenit et ei nunciatum est, Iugurtham haud procul abesse; cum paucis amicis et Quaestore nostro, quasi obvius honoris caussa, procedit in tumulum, facillumum visu insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariis suis, inermis, uti dictum erat, accedit: ac statim, signo dato, undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati: Iugurtha Sullae vinctus traditur, et ab eo ad Marium deductus est. Sall., Jug., 113.

« PreviousContinue »