Page images
PDF
EPUB

laborem fuisse. Etiam pedum integumenta crepidas sibimet compegerat, et annulum in laeva aureum faberrimo signaculo, quem ostentabat: ipse eius annuli et orbiculum circulaverat, et palam clauserat, et gemmam insculpserat. Nondum eius omnia commemoravi. Enim non pigebit me commemorare, quod illum non puditum est ostentare: qui magno in coetu praedicavit, fabricatam sibimet ampullam quoque oleariam, quam gestabat, lenticulari forma, tereti ambitu, pressula rotunditate: iuxtaque honestam strigileculam, recta fastigatione clausulae, flexa tubulatione ligulae; ut et ipsa in manu capulo motaretur, et sudor ex ea rivulo laberetur. Quis autem non laudabit hominem tam numerosa arte multiscium? totinge scientia magnificum? tot utensilium peritia Daedalum? Quin et ipse Hippiam laudo : sed ingenii eius foecunditatem malo doctrina, quam supellectilis multiformi instrumento aemulari: fateorque me sellularias quidem artes minus callere: vestem de textrina emere; baxeas istas de sutrina praestinare: enimvero annulum nec gestare; gemmam et aurum iuxta ac plumbum et lapillos nulli aestimare: strigilem et ampullam, ceteraque balnei utensilia nundinis mercari. Prorsum enim non eo infitias, nec radio, nec subula, nec lima, nec torno, nec id genus ferramentis uti nosse: sed pro his praeoptare me fateor, uno chartario calamo me reficere poëmata omne genus, apta virgae, lyrae, socco, cothurno: item satiras, ac griphos: item historias varias rerum: nec non orationes laudatas disertis, nec non dialogos laudatos philosophis, atque haec et alia eiusdem modi tam Graeca, quam Latina, gemino voto, pari studio, simili stylo. Apul., Flor., II., num. ix. 1-3.

196. An Apology for absence from the Theatre.

Proin quoniam poëta optimus personam vitae deposuerit recta de auditorio eius exequias eundem: legenda eius esse nunc ossa, mox carmina. Haec ego ita facta, ut commemoravi, olim didiceram: sed haud sine meo periculo recordatus. Nam, ut meministis profecto, cum impedita esset imbri recitatis, in propinquum diem, vobis volentibus, protuli: et quidem Philemonis exemplo paenissime: quippe eodem die in palaestra adeo vehementer talum inverti ut minimum abfuerim, quin articulum etiam a erure defregerim: tamen articulus loco concessit, exque eo luxu adhuc fluxus est: et iam, dum eum ingenti plaga reconcilio, iamiam sudoro affatim corpore, diutine obrigui. Inde acerbus dolor intestinorum coortus, modico ante sedatus est, quam me denique violentus examinaret, et Philemonis ritu com

pelleret ante letum abire, quam lectum; potius implere fata, quam fanda; consummare potius animam quam historiam. Cum primum igitur apud Persianas aquas, leni temperie, nec minus utique blando fomento gressum reciperavi; nondum quidem ad innitendum idonee, sed quantum ad vos festinanti satis videbatur, veniebam redditum, quod pepigerum: cum interim vos mihi beneficio vestro non tantum clauditatem demsistis, verum etiam pernicitatem addidistis. Apul., Flor., III., num. xvi. 3-5.

197. The Fox and the Crow.

Corvus et vulpis unam offulam simul viderant, eamque raptam festinabant pari studio, impari celeritate: vulpis cursu, corvus volatu. Igitur ales bestiam praevenit, et secundo flatu, propassis utrimque, pennis praelabitur, et anticipat, atque ita praeda simul et victoria laetus, sublime evectus, in quadam proxima quercu, in summo eius cacumine tutus sedit. Eo tum vulpis, quia illuc pedem nequibat, dolum iecit: namque eandem arborem successit: et subsistens, cum superne raptorem praeda ovantem videret, laudare astu adorsa est: Nae ego inscita, quae cum alite Apollinis frustra certaverim; quippe cui iampridem corpus tam concinnum est, ut neque oppido parvum, neque nimis grande sit, sed quantum satis ad usum decoremque: pluma mollis, caput argutum, rostrum validum. Iam ipse oculis persequax, unguibus pertinax: nam de colore quid dicam? Nam cum duo colores praestabiles forent, piceus et niveus, quibus inter se nox cum die differunt; utrumque colorem Apollo suis alitibus condonavit: candidum olori, nigrum corvo. Quod utinam sicuti cycno cantum indulsit, ita huic quoque vocem tribuisset! ne tam pulchra ales, quae ex omni avitio longe praecellit, voce viduata, deliciae facundi Dei, muta viveret et elinguis. Id vero ubi corvus audit, hoc solum sibi prae ceteris deesse, dum vult clarissime clangere, ut ne isthoc saltem olori concederet; oblitus offulae, quam mordicus retinebat, toto rictu hiavit: atque ita, quod volatu pepererat, cantu amisit: enimvero vulpis, quod cursu amiserat, astu reciperavit. Eandam istam fabulam in pauca cogamus, quantum potest fieri cohibiliter. Corvus ut se vocalem probaret, quod solem deesse tantae eius formae vulpis simulaverat, crocire adorsus, praedae, quam ore gestabat, inductricem compotivit. Apul., Flor., IV., num. xxiii. 3-4.

198. The Story of Cupid and Pysche.-The Beauty of Psyche.

Erant in quadam civitate rex et regina. Hi tres numero filias forma conspicuas habuere sed maiores quidem natu quamvis gratissima specie, idonee tamen celebrari posse laudibus humanis credabantur, at vero puellae iunioris tam praecipua tam praeclara pulchritudo nec exprimi ac ne sufficienter quidem laudari sermonis humani penuria poterat. Multi denique civium et advenae copiosi, quos eximii spectaculi rumor studiosa celebritate congregabat. Inaccessae formositatis admiratione stupidi et admoventes oribus suis dexteram primore digito in erectum pollicem residente ut ipsam prorsus deam Venerem religiosis adorationibus. Iamque proximas civitates et attiguas regiones fama persuaserat deam, quam caerulum profundum pelagi peperit et ros spumantium fluctuum educavit, iam numinis sui passim tributa venia in mediis conversari populis coetibus, vel certe rursum novo caelestium stillarum germine non maria sed terras Venerem aliam virginali flore praeditam pullulasse. Sic immensum procedit in dies opinio, sic insulas iam proxumas et terrae plusculum provinciasque plurimas fama porrecta pervagatur. Iam multi mortalium longis itineribus atque altissimis maris meatibus ad saeculi specimen gloriosum confluebant. Paphon nemo, Cnidon nemo ac ne ipsa quidem Cythera ad conspectum deae Veneris navigabant. Sacra diae praetereuntur, templa deformantur, pulvinaria perteruntur, caerimoniae negleguntur. Incoronata simulacra et arae viduae frigido cinere foedatae. Puellae supplicatur et in humanis vultibus deae tantae numina placantur, et in matutino progressu virginis victimis et epulis Veneris absentis numen propitiatur, iamque per plateas commeantem populi frequenter floribus sertis et solutis adprecantur. Apul., Met., iv. 28, 29.

199. Venus through jealousy begs Cupid to involve Psyche in a disastrous marriage. Psyche, in accordance with an Oracle, is exposed on a rock. Cupid determines to wed her himself. She is lulled to sleep, and wafted into a beautiful valley, where is a magic palace. On waking she finds herself waited on by invisible attendants.

Invitata Psyche talium locorum oblectatione propius accessit et paulo fidentior intra limen sese facit, mox prolectante studio pulcherrimae visionis miratur singula et altrinsecus aedium

horrea sublimi fabrica perfecta magnisque congesta gasis conspicit. Nec est quicquam quod ibi non est. Sed praeter ceterum tantarum divitiarum admirationem hoc erat praecipue mirificum quod nullo vinculo, nullo claustro, nullo custode totius orbis thesaurus ille muniebatur. Haec ei summa cum voluptate visenti offert sese vox quaedam corporis sui nuda et "quid," inquit, "domina tantis obstupescis opibus? tua sunt haec omnia. Prohinc cubiculo te refer et lectulo lassitudinem refove et ex arbitrio lavacrum pete. Nos quarum voces accipis, tua famulae sedulo tibi praeministrabimus nec corporis curatae tibi regales epulae morabuntur." Sensit Psyche divinae providentiae beatitudinem monitusque voces informes audiens et prius somno et mox lavacro fatigationem sui diluit, visoque statim semirotundo suggestu propter instrumentum cenatorium rata refectui suo commodum libeus accumbit. Et ilico vini nectarei eduliumque variorum fercula copiosa nullo serviente sed tantum spiritu quodam impulsa subministrantur. Nec quemquam tamen illa videre poterat sed verba tantum audiebat excidentia et solas voces famulas habebat. Post opimas dapes quidam introcessit et cantavit invisus et alius citharam pulsavit quae videbatur nec ipsa. Tunc modulatae multitudinis conferta vox aures eius affertur ut, quamvis hominum nemo pareret, chorus tamen esse pateret. Finitis voluptatibus vespera suadente concedit Psyche cubitum. Apul., Met., v. 2, 3.

200. Her Sisters visit her in the Palace.

At illae sorores percontatae scopulum locum que illum, quo fuerat Pysche deserta, festinanter adveniunt ibique deflebant oculos et plangebant ubera, quod crebris earum eiulatibus saxa cantesque parilem sonum resultarent. Iamque nomine proprio sororem miseram ciebant quod sono penetrabili vocis ululabilis per prona delapso amens et trepida. Psyche procurrit et domo et "quid," inquit, "vos miseris lamentationibus nequiquam effligitis? quam lugetis, adsum. Lugubres voces desinite et diutinis lacrimis madentes genas siccate tandem, quippe cum iam possitis quam plangebatis amplecti." Tunc vocatum Zephyrum praecepti maritalis admonet. Nec mora cum ille parens imperio statim clementissimis flatibus innoxia vectura deportat illas. Iam mutuis amplexibus et festinantibus saviis sese perfruuntur et illae sedatae lacrimae postliminio redeunt prolectante gaudio. "Sed et tectum," inquit," et larem nostrum laetae succedite et

afflictas animas cum Psyche vestra recreate." Sic allocuta summas opes domus aureae vocumque servientium populosam familiam demonstrat auribus earum lavacroque pulcherrimo et inhumanae mensae lautitiis eas opipare reficit ut illarum prorsus caelestium divitiarum copiis affluentibus satiatae iam praecordiis penitus nutrirent invidiam. Denique altera earum satis scrupulose curioseque percontari non desinit quis illarum caelestium rerum dominus, quisve vel qualis ipsius sit maritus. Nec tamen Psyche coniugale illud praeceptum ullo pacto temerat vel pectoris arcanis exigit sed e re nata confingit esse iuvenem quendam et speciosum et commodum lanoso barbitio genas inumbrantem plerumque rurestribus ac montanis venatibus occupatum, et nequa sermonis procedentis labe consilium tacitum proderetur, auro facto gemmosisque monitibus onustas eas statim vocato Zephyro tradit reportandas. Apul., Met., v. 7, 8.

201. Her Husband, who is invisible, bids her not seek to behold him. She disobeys, and finds that her Husband is the God of Love.

Tunc Psyche et corporis et animi alioquis infirma, fati tamen saevitia subministrante viribus roboratur et prolata lucerna et adrepta novacula sexum audacia mutavit. Sed cum primum luminis oblatione tori secreta claruerunt. Videt omnium ferarum mitissimam dulcissimamque bestiam, ipsum illud Cupidinem formosum deum formose cubantem cuius aspectu lucernae quoque lumen hilaratum increbuit et acuminis sacrilegi novacula praenitebat. At vero Psyche tanto aspectu deterrita et impos animi, marcido pallore defectu tremensque desedit in imos poplites et ferrum quaerit abscondere sed in suo pectore. Quod profecto fecisset nisi ferrum timore tanti flagitii manibus temerariis delapsum evolasset. Iamque lassa, salute defecta dum saepius divini vultus intuetur pulchritudinem, recreatur animi. Videt capitis aurei genialem caesariem ambrosia temulentam, cervices lacteas genasque purpureas pererrantes crinium globos decoriter impeditos, alios antependulos, alios retropendulos quorum splendore nimio fulgurante iam et ipsum lumen lucernae vacillabat. Per umeros volatilis dei pinnae roscidae micanti flore candicant et quamvis alis quiescentibus extimae plumulae tenellae ac delicatae tremule resultantes inquieta lasciviunt. Ceterum corpus glabellum atque luculentum et quale peperisse Venerem non paeniteret. Ante lectuli pedes iacebat arcus, et pharetra

« PreviousContinue »