Page images
PDF
EPUB

siones, sedulo se Astronomiæ dedisse, et omnium hominum primos annum comperisse, dividentes eum in duodecim menses, ex observatione stellarum Zodiacarum *, et in tricenos dies, quos auxerunt, adjectis quotannis quinque diebus intercalaribus. Addunt præterea, ut ex his causis accuratissimi temporum observatores facti sunt, ita etiam fieri fidissimos, longâ calculorum serie, annalium servatores; et, quoad res sacras aut mysticas, non tantum Græcost mutuatos fuisse ab Egyptiis Deos, sed etiam Judæos ritus suos et multiplices cærimonias ‡ ; adeo nihil apud hanc gentem per Mythologie abundantiam defecisse Chronologiam.

[ocr errors]

Et quidem talia de Ægyptiis memoriæ tradita : ast e doctis non pauci, et Theologorum, ni fallimur, plures, tam Judæi§ quam Christiani, sententias ab his longe diversas professi sunt; nempe, ut qui omnia ex Judaicis fontibus hauriunt, affirmantes, sicut lingua Phoenicum vetusta fuit eadem ac Hebræorum, ita et literas Hebræorum vetustas easdem esse ac Phoenicias, et quamplurima ex

* Herodoti Hist. L. 11. S. 4. p. 91. Ed. Gale.

+ Δυώδεκα τε θεών επωνυμίας ελεγον πρώτους Αιγυπτίους νομίσαι, και Ελληνας παρα σφισιν αναλαβειν. Ibid.

Hæc sententia, a doctissimis Marshamo in Canone Chronico, et Spencero in Dissertatione de Urim et Thummim habita, oppugnatur, qualicunque fortuna, Hermanno Witsio, in Ægyptiaca, Lib. 1. Amstelodami, 1683.

§ Abrahamus Arias etiam Hebraicos typos Jobo ac fere mundi ipsius creationi coœvos putavit. De Rossi de Hebraicâ Typographia. Parmæ, 1786. Quanto magis literarum cognitio! Grotius de Verit. Rel. Christ. Lib. 1. c. 15.

εκ

Hebræis Ægyptios mutuari, etsi res Hebræorum ut pueri virorum, imitati sunt ;-de literarum primordiis Mosem apud inquirendum esse, quippe quæ de Monte Sinâ fuerunt promulgatæ †, digitoque Jehova Hebræorum in conspectu descriptæ, φωτος nimirum aogaτov procedentes; Fiat Lux; et fuit Lux; “divinum plane opus et inventum, (Chishulli sunt verba) sapientissimoque illo animi, oris, atque oculorum nostrorum formatore, Deo omnipotente, non indignum."

* Hermanni Witsii sunt verba, in p. 26 Ægyptiac. Ļibr. 111. ubi abunde agit de Ægyptiacis sacris cum Hebraicis collatis.

+ Waltonus in Prolegom. ad Polyglot. et Montfaucon Palæogr. Gr. Lib. II. C. 1, 2, 3, et sub finem, in Dissert, de Priscis Græcorum et Latinorum literis, contendunt, Phoenicias esse vel Samaritanas (Hebraicas veteres); idem agit etiam Chisull in Sigea Inscriptione. -In Libro, cui titulus, Voor-Bereidselen Tot de Bybelsche Wysheid, Amstelodami, 1690, inter varias, in ære incisas, tabulas, una Orientales literas, cum Ezræ HebræoAssyriis comitatas, exhibet. Alia, ab Ezræ literis incipiens, et sinistrorsum procedens, dat Alphabeta Mosis, Samaritanorum, Azariæ, Abraami, &c. usque ad cœleste, mysticum Alphabetum, Angelis traditum ; quæ, una cum sonorum explicationibus, luce cœlo apparente, depingit. Tertia Osirim, Isim, et Horum, multasque Ægyptiorum Hieroglyphicas literas et figuras, repræsentat, juxta positâ Numinis Divini effigie, digito monstrante, Ego sum Alpha et Omega. Quarta tria Asiaticorum Alphabeta, luce simul, quæ ex tabulæ parte superiore procedit, repræsentat. Totus hic typographicus et sculptorius apparatus docte satius, at accurate mentem auctoris indicat, literarum originem a divina illa Luce derivandam esse; nimirum quasi a Luce divinâ FIAT emanârit divicum Spiritus Eloheim

simili modo ac יהי אור ויהי אור,num

quoad terram, in ordinem reduxit ñ ñn.

Sig. Inscript. p. 26.

Adde, quod fuerant Hebræis, opinionem secundum multorum eruditorum, ex alterâ illâ statim pendentem, Chronica certissima, fidelissimæque memoriæ testes, Historiæ. Pedem igitur, ut isti arbitrantur, firmum in annalibus figere possunt Hebraicis; et festorum, et παιδοποιιας Patriarcharum, παρxis Israelitarum in Ægypto, annorum etiam Judicum, Regum Judæ et Israelis, immo mundi creationis, awodev parantes, Sacram Chronologiam dant, (sic Usherus Armachanus, et Petavius Aureliensis) etiam ab initio, pro duce fidissimâ, pro Temporum Regulâ vel Rationario, et, mythologiis amotis, pro veteris Historiæ unicâ et fidelissimâ luce:

Veritatem

Dumos inter et aspera
Scopulosis secuti vadis.

Hactenus isti: alii aliter: quippe sunt, nec iidem homunciones ex triviis, garruli, vaniloqui, in rebus antiquariis tirones inepti, sed homines magni nominis*, ab academicis culti, et plurimum colen

• De Marshamo, et ejus Canone Chronico, ita narrat Hermannus Witsius: "In omnium nunc fere eruditorum manibus versatur Nobilissimi Viri Johannis Marshami, Angli, Equitis Aurati, Canon Chronicus, Egyptiacus, Ebraicus, Græcus: opus quantivis pretii; quod, uti auctori suo multâ lectione, accuratâ meditatione, plurimisque lucubrationibus stetit, ita lectori per salebrosos obscurissimæ antiquitatis recessus viam non paulo faciliorem expeditioremque effecit.

"Sed, ut in humanis rebus nihil omni ex parte beatum esse solet, ita nec pulcherrimo huic corpori suos deesse nævos videas. Id sibi Nobilissimus auctor suo quodam jure sumsit, ut, relictâ ali

di, qui reclamant, plurima Hebraica ex Ægyptiaco fonte derivari; immo affirmant *, miram inter Hebræos et Ægyptios extitisse harmoniam, videlicet, in Dogmatibus rerum credendarum; in Præceptis rerum faciendarum ; et in Ritibus

quoties frequenti regiâque vià, per devios tramites, veluti animi causâ, exspatietur." Egypt. L. 1. C. 1.

"Cætera silentio hoc tempore transmittere liceat: hoc unum nunc notare lubet, quod Hebræorum ritus sacrasque cærimonias, eas etiam quæ Mose antiquiores sunt, quas a Deo non sine typicâ Christi adumbratione institutas esse universus credit Christianismus, ex profanis Ægyptiorum moribus, sæculique usu derivet. Ægyptii, inquit, ut "Пoλırıq, ita et Religione, gentes cæteras præcesserunt. Eorum ritus ad alios populos translati: etiam ab Ebrais (non sine emendatione forsan) usurpati sunt." De viro cl. Marshamo dicit Witsius. EGYPTIACA. Lib. 1. C. 1.

De Spencero nostro, (n. olim St. Benedict. Coll. Cantab. Magistro) docto libri de Legibus Hebraicis auctore, sic idem Witsius narrat.

"Eandem sententiam magno nuper animo atque apparatu tuitus est Johannes Spencerus, Theologus itidem Anglus, in Dissertatione de Urim et Thummim. Ubi ita Vir Doctissimus instituit: Israel. itæ, inquit, qui in Egypto primum hauserunt spiritum, omnes Dei rerumque divinarum notitias, per sacram tantum Cabbalam acceptas, oblivioni sensim tradiderunt: et vix ultra lateres et allium Ægypti jam sapientes, in Dominorum suorum mores et ingenium toti transierunt, ritibus eorum ac superstitionibus facile susceptis. Ab istis Egypti seculique ritibus qui Hebræorum infantiam e vestigio ablactare studeret, næ ille difficile et pene desperatum opus moveret. Non eo solum nomine, quod consuetudo religiosa tam potente fascino animos incantare solet, sed et quia natura populum illum, præ aliis terræ incolis, ingenio moroso, difficili, et propositi tenacissimo finxisse videtur." Ibid. L. i. C. 1.

quibusdam et cærimoniis; et, quod magis hic loci est, quippe ad Chronologiam spectans, in anni, mensium, et dierum, divisione, tam Hebræis quam Ægyptiis annum habentibus duplicem, civilem et sacrum, similiaque his alia, hinc multum pendentia*. Immo hoc adeo certum, ut nihil certius;

* Non multum dissentire videantur etiam quoad Nomen Numinis Divini, m, nomen ineffabile Tetragrammaton. Etsi enim Egyptii, æque ac Chaldæi, Dæmonas tandem, Heroas, ac Cœlestia et Terrestria, symbolike forsan, quondam adorarent, tamen, secundum Jamblichum, hæc fuerant antiquitus Ægyptiorum dogmata: προ των οντως οντων, και των όλων αρχών, εἷς ἐς: Θεος μονας εκ του ένος, προούσιος και αρχη της ουσίας· διο και νοητάρχης προσαγορεύεται. Αύται μεν εισιν αρχαι πρεσ βύταται παντων, ας Έρμης προ των αιθεριων και εμπορίων Θεων προταττει, και των επουρανίων. De Myst. Egypt. Sect. viii. Cap. 2. Hæc varia eorum Symbola indicant; nempe, Deum Unicum, ayεvintov xaι alavatov, et in silentio colendum esse, ut, inter alia, Symbolum Sigalionis Harpocratis, quem designarunt ut puerum nudum digito labris impresso, meram simplicitatem et unitatem, et silentium indicantem. Et Jehova esse ipsissimam unitatem affirmant Judæorum eruditissimi Maimonides (More Nev. P. 11. C. 1. et alibi) et Abbravanele de Capite Fidei, p. 3, 4. Edit. Vorstii: præcipue vero Joseph. contra Appion. L. 11. et Philonem περι Μωσέως Κοσμοπ: et quoad nomen Tetragrammaton ineffabile, mira quædam tradit Joh. Buxtorf. in Lex. Heb. Chald. sub Verbo . Plutarchus TOV EV αγέννητον και αθανατον Κνεφ vocari testificatur apud Egyptios, De Iside et Osiride. Bryant Noster existimavit, (in Mythol. Vol. 1.) omnes antiquos Idololatras prius unum Deum, Solem, adorare; et forsan recte.

Docti sunt quidam, (et etiam multi,) qui ros et Dinba Personarum Trinitatem attribuunt, (etsi sint, qui hoc strenue per

« PreviousContinue »