Page images
PDF
EPUB

adeo ut res tandem huc redeat, vel Egyptios ißgarZev, vel Hebræos ayuтia? *. Ita ipse Kircherus: et Theologi fidei Orthodoxæ Christiani hæc ita esse confitentur; nec Judæorum doctissimi possent denegare, nec vellent.

Sed quomodocunque ab eruditis de his rebus crederetur, non ex instanti, ex necesse, et ex argumentorum quasi serie, de Hebræorum Chronicis concludendum est. Quod modo dictum fuit de Græcis, simili fere ratione de Hebræis sit dicendum; n. si quosdam ritus et cærimonias ab Ægyptiis derivârint, Chronica ipsa ex necesse fuisse sibi propria et si Ægyptiaca Chronologia fuerit fallax et mendosa, non exinde secuturum, Hebræorum Annales a veritate esse quam remotissimos. Non recte hoc affirmaremus. Valeat principium,

et tamen non recte conclusum esset. De his rebus videant docti.

Sed agite. Si Hebræis habenda esset fides, quid de cæteris Asiaticis, et de ipsis Ægyptiis, dicendum manet? Illorum Chronica si inter genuina et fide digna admiseritis, horum pro fictitiis et adulterinis ex necesse rejicienda sunt. Ex illâ parte si res quasi ex rectâ lineâ pendeat, ex hâc, in obliquum ruatur, et a veritate penitus declinetur; ambo

negent; sed de his rebus hic loci non agitur) sunt etiam et multi, nec minus docti, qui, pro parte Ægyptiorum, Trinitatem, Tgiμogov Eov, illis vindicant. Alsted. Encycl. part. Pneumatic. c. 5. r. 9. Kircherus, in Prodrom. 1. Copt. sive Egyptiac. cap. 6. Cudworth's Intellect. Syst. L. 1. C. 4.

* Propyl. Agonis. Kircheri, c. 11.

bus adeo in contrarium currentibus non fas est in unum coire. Quanta discrimina ab initio in temporum rationariis! Quantæ in progressu discordiæ calculorum! Quanta tam rerum, quam regum, Historiarum amplitudo et longitudo, immensæ et tantum non infinitæ, ultra Mosaicæ supputationis terminos quam longissime transgredientes! Quid dicemus? Si per annos remotissimos literas cognoverint*, (et cognovisse, testantur omnes antiqui,) si Zodiacum intellexerint, si astrorum motus perspexerint, si Chronologiæ materiem quasi et omnem apparatum tenuerint, et si awonnas, sacrorumque librorum custodes, sacerdotes, appellarint †, (et talia tam Chaldæi et Persæ, quam Indi ac Ægyptii sibi vindicarunt,) quid dicemus?

"Omne ignotum," dicetis, " pro magnifico." Et magnam de rebus supra dictis opinionum inconstantiam et contrarietatem ex linguarum vetustissimarum ignorantiâ exortam esse, quis academicus non intelligit? De veteri Ægyptiaca (non de Cop

* Herod. L. 11.

† Περι ὧν άπαντων οἱ μὲν ἱερεις είχον αναγράφας εν ταις ispass Bibλois. Diod. Sic. Lib. 1. Hoc de Regibus dictum, de rebus aliis, Egyptiacis, dicendum sit.

De hâc re videndus est Cl. Montfauconus Palæog. Græ. L. iv. C. 7. "Character igitur ille priscus Ægyptiacus ita obsolevit, ita ignotus mansit, ut, si qua illius vestigia reperiantur, id unum notitiæ adferant, quod videlicet Ægyptii præter Hieroglyphicam scripturam aliam vulgaris usus habuerint, jam vetustate penitus obliteratam."

1

ticâ * dicimus) et Babylonicâ † ne vel You notum est, de Hieroglyphicâ fortasse non multum. Et proculdubio Academicos non effugit, res Ægyptiacas et Chaldaicas ab hominibus de iis disserentibus in contrarias partes distrahi; literas Ægyptiacas, Pyramidibus incisas (ut Herodotus saltem tradit ‡)

* Hæc constitit ex Græcis viginti quatuor, et octo aliis, quæ Græcis non fuerant. In hâc linguâ superioris Ægypti, quam Sahidicam seu Thebaidicam vocant, est liber, qui olim Ant. Askew erat proprius, apud Mus. Brit. Lond. Tomus Secundus Fidelis Sophia. In linguâ igitur Kopticâ triginta duo sunt literæ, Montfaucono datæ, a Kirchero concinnata. Palæogr. Gr. p. 312.

+ Linguæ Chaldææ tres extiterant formæ (TUT): prima Chaldææ, Metropoli Babyloni propria: secunda, (quæ et Dialectus est Chaldææ) Commogenæ, Antiochiæ, ac aliis Syria partibus, et Syriaca vocatur: tertia, Judæis usitata post eorum ex Babylone reditum, et in Targis suis, quæ vocantur, expressa, de quâ Prideaux Connect. Vet. et Nov. Test. Part. 11, B. 8. Quæ nos in textu notavimus ad earum Primam Dialectum referenda sunt.

L. 11.

† De pyramidum altissima sic affirmati Σεσημανται δε δια γραμμάτων Αιγυπτίων εν τη πυραμιδί, όσα, &c. p. 138. Ed. Gale. At quidem cum σημα, τύπος, γραφή, et ypaμpa sunt synonyma, nihil probibet, quo minus hæc γραμματα fuissent ἱερα γραμματα, ἱερογλυφα. Διφασίοισι δε γραμμασι χρεωνται· και τα μεν αυτων ίρα, τα δε δημο τικα καλέεται. Ib. p. 38. Εt γραμμα inter alias significationes picturam et signum indicat; idemque fere sonat, quod Hebraice лm m, Signum, Signa, Litera, Literæ, externum et visibile signum quodcunque vocis prolatæ vel proferendæ. Et possibile est, cum Pyramides sacra erant adificia, γραμματα Αιγυπτιων fuisse iεpa yрaμμaτα, etsi cl. Greaves sentit, vetustioris linguæ (civilis) Babylonicæ fuisse literas. Horapollo Hieroglyphica Ægyptiaca

vel illic nunquam extitisse, vel penitus evanuisse sæculis posterioribus; Astronomiam Chaldaicam plus forsan sapuisse Astrologiam, quæ vocatur, et Imposturam †, quam Scientiam: et, si admittatur, Cosmogonias inter veteres, n. Chaldaicam, Ægyptiacam, Persicam, Indicam, Græcam, et Hebraicam, esse quandam convenientiam et harmoniam, tamen Chronologias esse inter se diversas, Hebraicâ quam remotissimas. Nonnullis, qui nuper res historicas orientales magnâ industriâ, qualicunque successu, explorabant, tandem aliquando probabile visum est, magnas Indicorum et aliorum Periodos temporum et Historiarum amplitudines, vix ali

describens, perpetuò utitur verbo γραφω, unde γραμμα, et observat, Αιγυπτια δε γραμματα δηλούντες, προγραματέα, η περας, μελαν, και κοσκινον ζωγραφουσιν. Αιγυπτια μεν γράμματα, δια το τουτοις παντα τα Αιγυπτίοις γραφόμενα EXTEλEIσdai. L. 1. 38. pp. 51, 52. Ed. de Pauw.

Adde, quod Herodotus non dicit, ut sæpe de aliis dixerat, se has literas vidisse, sed earum sensum ab interprete quodam accepisse. Viris igitur doctis ex verbis supra prolatis litem agere de literis Ægyptiacis agere liceat, sed nihil probant.

Pyramidographia, a Johanne Greaves, A. M. Astron. Profess. apud Oxon. p. 114.

+ Ita propemodum doctissimus Brucker Hist. Crit. Philosoph. L. 1. C. 1. Cui tamen, Herodoto, Aristotele, et Josepho renitentibus, non omnino assentimur: quippe inter Chaldaicorum Astronomiam et Astrologiam distinguendum est, ut rectè clarus noster Stanleius in Hist. Oriental. Philosoph. L. 1. S. 2. sed clarius, et magis in ordine, Latinè posito, una cum notis, Chaldaicis Oraculis subjunctis, erudito editore, Johanne Clerico, Amstelodami, 1690.

quid esse præter Solis et Lunæ et Planetarum Revolutiones *.

At de his abundantius: et quidem nostros limites transgressi forsan, viros academicos veniam oramus. Illos nobis talia revolventibus, eorum plurimis bene nota, nec tam sui causâ, quam nostræ recordationis et hortamenti dicta, condonaturos speramus. Nimirum irrepserunt nobis in mentem, sensim, at quidem non sine sensu, in naturali quodam, ut putamus, ordine, meditantibus potius, quam subito vel temere effutientibus, vel inutiliter aut ambitiose laborantibus. Stent nobis pro exemplo, quanto magis gentibus antiquissimis fida defuisse Chronica, tanto magis eorum historias fabulis ex necesse abundasse; et quo magis authentica, quæ in manu, et probata, eo altius veræ historiæ fundamenta posita fore, eo majori majestate oritura incrementa; eo magis partes ejus singulas fore aptas, et quasi paxillis inter se conjunctas, hortationes tutas, descriptiones (naturalibus ædificiorum ornamentis haud absimiles) lucidas, et pulchras; eo magis, denique, totam structuram non artificiosam, vel ex aëre pendentem, sed legitime, et quâdam quasi naturæ necessitate, veritate ipsâ fundatrice, stabilitam; et nos,—ut tandem aliquando ad nostra redeamus,multum jam diuque viam rectam ad Historiam Cantabrigiensem meditantes, edoceant, ut edocuerunt, et jam edocebunt, a Chronicis in vestris cimeliis con

* Monde Primitif Analyse et Compare avec le Monde Moderne, par M. Court de Gebelin. Livr. Troisieme. §. 11. 11.; et T. Mauritii Hist. Hindostan. B. II. P. 1. Ch. 3.

« PreviousContinue »