Page images
PDF
EPUB

Pone subit pastor, nemorum qui lentus in umbra, Agresti calamo pastorum lusit amores; Qui sata læta canens pecorumque apiumque labores, Ausoniis Ascræa dedit præcepta colonis :' Nunc majora sonans, divino afflatus Homero, Arma virumque parat; Superum et Junonis iniqua Immortale odium; Æoliis convulsa procellis Æquora; Apollineæ nocturna incendia Trojæ; Fatales casus Æneæ errantis; Elisæ Bis viduae furias et lamentabile bustum; Sparsaque in Elysiis Romæ incunabula campis. * Dum vectigales tibi dat, Rex optime, versus, Narrat uti, Ænea major, tu fronte serenus, Regalemque premens invicto corde dolorem, Stares adversis rerum immersabilis undis, Tempore quo, virtute , Penatibus et magnis Diis, Antigoneque pia fretus, regna extera circum Jactatos comites præsaga voce levares : « O passi graviora ; dabit Deus his quoque finem; « Vincet iter durum pietas; durate; meorum a Fata immota manent; ne justum arcessite tempus;9 « Legitimi Reges nunquam moriuntur; et idem a Ipse Deus, fovet usque suo qui numine Gallos, « Deleri omnino nullis patietur in oris, « Fortes per vitam , sub iniqua morte fideles. » " Nos tecum incolumes hæc Virgiliana precamur : « Dii patrii servate domum, servate nepotes

Stirpis Borboniæ ; nihil illa triste recepta : « Te duce, nulla manent veteris vestigia luctus; « Et fecunda tuis quæ surgit in ædibus arbor, Speratum effundens generoso e stipite ramum, « Concordem patriam secura amplectitur umbra. »"

Omnis ad hoc votum assurgit gens Classica votis; Ardet quisque tibi similes expromere sensus; Sed tibi ne lassas repetitis cantibus aures Obtuderit, lex pacta fuit, qua protinus unum De cunctis legerent, tibi qui sincera locutus, Carus et ante alios , dum cætera turba silebit, Impleret dignis orandi munia verbis. Flaccus adest, et quod Musarum rite sacerdos Conceptum spirat facundo pectore Phoebum; Et quod principibus semper, quod fidus amicis, Auditum voluit miseris hunc pangere versum : « Coram Rege suo de paupertate tacentes," « Plus poscente ferent. » Ideo sic ore poeta Incipit : « Absentem nimium te, Dux bone, Galli «Ominibusque suis, precibusque, animisque vocabant: « Te præsente, dies Gallis tranquillior ibit, « Et puri soles meliori luce nitebunt. « Tu pater et princeps audis; tibi Gallia plaudit,

Cujus amor vera est regum tutela bonorum. « Si quos forte tamen te contra immiserit hydros « Turbida seditio , tu forti pectore vinces ,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

« Tu, qui dignus avis, nec avito a nomine pendens, « Altius ingenium attollis natalibus altis. « Libera nunc per te floret tua Gallia; florent « Artes ingenuæ, et civilia jura resurgunt; « Per te crimen habet poenas et præmia virtus, a Sanctaque relligio renovatis insidet aris. a Rex sapiens justusque, Dei Omnibeantis imago est. "3

Nuper dixisti sapiens, nec dignius unquam « Nec melius populis majestas regia dixit : « Qui meliora petit, caveat peccare novando.4 « Tu solium nunquam solvendo foedere legum « Constituis, civesque æquali jure beatos « Libertate jubes tecum communiter uti : « Tu paci musisque faves, tibi carmina curæ; « Dilectos tibi Virgilium, Latiosque poetas,

Respicies oculis, Augustus ut alter, amicis : « Nam tibi fas etiam , nec eges interprete , nostris « Intellecturas advertere cantibus aures. .... Alloquor Augustum; nec me tua fallit imago.

Omnes oranti Flacco assensere,

Maroni Ut prius annuerant; et pacta silentia servans, Tullius ipse probat vultu , linguaque tacente, Quæ muliebris acus nunquam est tacitura furores : 15 Sed pacti impatiens, par non ignobile vatum, Hic senior, qui vera nequit nec justa silere; Difficilis; laudum parcus , sed prodigus iræ,

Et lingua mordax, grandi acclamavit hiatu : «Et spes, et ratio studiorum in Principe tantum. » 16 Alter, qui citharam semper

meditatus eamdem Pulsat inoffenso resonantes pectine chordas, Seu Stilichona suum grato super æthera tollat Carmine; seu rumpens Ætnæi viscera montis Infernum Siculos Raptorem immittat in agros, Sic loquitur : « Nunquam libertas gratior extat « Quam sub Rege pio,"? qui Jani ferrea clausit « Limina , nec metuit belli exitiabile monstrum,

Europæ fatale, sibi fatalius ipsi; « Hæret namque novus deserta in rupe Prometheus,

Usque remordentis laniandus vulture curæ ; « Et quoties tentat se fessum avellere vinclis, « Intremuit totus concusso cardine mundus. « Jam non sæva premunt captivos agmina fines; « Jam non sub Luparæ muro fluitare frementi « Horrent Sequanicæ vexilla hostilia ripæ; « Territa nec refluit Pardis potoribus unda. ....» Plura locuturum, plausu fremituque poetam Excipiunt, talique simul clamore salutant : « Fata viam invenere. » Tibi nova vota secundis Ingeminant animis, iterumque iterumque precantur.

Interea, Lodoice, tuos invisere vultus
Non sibi fas reputant, quos sive absurda docentes,
Sive obscena, tuo voluisti excludere Pindo : 18

Hic Venere infami, ventrisque libidine raptus ,
Vivendi cui causa fuit lasciva voluptas,
Scortator Consul, dignusque Nerone minister,
Judice te damnatus abest; damnatus et absit.
Ille autem, scelerum pleno qui natus in ævo,
Sanguineos inter Marii Syllæque furores,
Carnificum rabiem dominari impune videbat,
Mactarique bonos, tunc numina credere nulla
Maluerat, quam non justa , aut ignara Quiritum.
Sed summis errasse suæ cum civibus urbis,
Contempsisse Deos, et templa tonantia coeli
Poenitet : insanas nunc ipse Lucretius artes,
Insanam mentem ejurat : quam nollet Olympo
Detrusisse Jovem ! nunc sese damnat et odit,
Qui sceleri poenam, miseris solatia , Regem
Regibus, æterni mundo Rectoris habenas,
Et morti vitæ spes immortalis ademit.
Da veniam errori; qui gaudes parcere cunctis ,
Parce pater; superis æquat clementia reges.
Haud alios gessit regali pectore sensus,
Ille tuus Lodoix, exemplar nobile regum,
Imperio qui bis septem quinquennia magno
Maximus explevit; qui, quando stirpis avitæ
Dulce decus juvenem Delphinum fingere vellet,"9
Olli non timuit Naturam credere rerum :
Nec tamen in lucem, sanctis de fontibus hausta,
Carmina protulerat Phoebi Christique sacerdos, 2°

« PreviousContinue »