Page images
PDF
EPUB

EXCUDEBAT FIRMINUS DIDOT,

REGIS ET GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

MDCCCXIX

!

OPTATO GALLIARUM REGI

AUGUSTO LITTERARUM PATRONO

PERITO VETERUM JUDICI

LATINI SCRIPTORES CLASSICI.

usque fidelis,

Ante tuos, Rex alme, pedes, soliumque paternum, Turba salutantum tibi

quæ

fuit Lucida seu fuerint , seu nubila sidera regno, Convenit; et meritas fundens de pectore grates, Quæ tulit in veteri Latio toga Classica Roma Scripta tuis manibus toties versata reponit. Dumque latina cohors, Regum peregrina per aulas, Verum assueta tuæ, studiis certantibus ambit, Verba quis ante alios faciat, quis dona patrono;

3

[ocr errors]

Primus agit doctam per Gallica regna phalangem,
Regna sibi lustrata diu, qui ferre priorem,
Ut quondam, indocilis, crinali et tempora lauro
Calva coronatus, Gallos domuisse, triumphum
Credidit insignem Cæsar, populoque potenti
Virtutem ingenitam expertus bis quinque per annos,
Nil sibi vincendum, præter te, Roma, putavit.'
Nunc procul a strepitu lituum, et civilibus armis'
Intemeratus adhuc, tibi vectigalia solvit;
Romanusque cliens sistit te judice libros,
Prodit ubi historicus calamo descripta venusto
Bella , triumphali quæ dux confecerat ense :
Jure quidem metuit, ne te crudelia lædant
Vulnera, queis olim laceravit viscera gentis
Unde genus ducit populus tibi natus amando :
Classicus ense tamen, calamo quoque Classicus, urbis
Reginæ Genio impulsus , submittere Gallos
Debuit inprimis, ut, Brenni gente subacta,
Ultus avos posset vocis pensare superbæ
Opprobrium, et gladii fatalia pondera victis; &
Ut nullum in terris Romæ servire puderet.
Nec vos pæniteat, Galli, indignantia tali
Colla dedisse jugo; nam terras , æquora ponti,
Atque ipsum qui cuncta suo regit ordine solem,
Ille sibi omnipotens domitor parere coegit.
Si sua dona tibi placeant, tunc omnia Cæsar
Acta, nihilque sibi tandem reputabit agendum. 6

[ocr errors]

5

« PreviousContinue »