Breslauer philologische Abhandlungen

Front Cover
W. Koebner, 1887 - Classical philology
 

Selected pages

Other editions - View all

Popular passages

Page 83 - Festus 218b postliminium receptum Gallus Aelius in libro primo significationum quae ad ius pertinent ait esse eum qui etc.; 273" reus nunc dicitur qui causam dicit.
Page 63 - Tropaea vestra victricia non tantum simplicis crucis 8 faciem, verum et adfixi hominis imitantur. Signum sane crucis naturaliter visimus in navi, cum velis tumentibus vehitur, cum expansis palmulis labitur : et cum erigitur iugum, crucis signum est, et cum homo porrectis manibus deum pura mente veneratur. Ita signo crucis aut ratio naturalis innititur aut vestra religio formatur.
Page 31 - Senior: secundum Varronem senior et iunior comparativi sunt per inminutionem. . . . Ergo senior non satis senex, sicut iunior non satis iuvenis, intra iuvenem, sicut pauperior intra pauperem. Dicit autem hoc Varro in libris ad Ciceronem. Fr.
Page 69 - Considera temetipsum, o homo, et fidem rei invenies. Recogita quid fueris antequam esses. Utique nihil. Meminisses enim, si quid fuisses. Qui ergo nihil fueras priusquam esses, idem nihil factus cum...
Page 31 - Porcam auream et argenteam dici ait Capito Ateius; quae etsi numero hostiarum non sint, nomen tarnen earum habere; alteram ex auro, alteram ex argento factam adhiberi sacrificio Cereali.
Page 21 - Ita quicquid Romani tenent colunt possident, audaciae praeda est : templa omnia de manubiis, id est de ruinis urbium, de spoliis deorum, de caedibus sacerdotum.
Page 21 - Mox alienas virgines iam desponsatas, iam destinatas et nonnullas de matrimonio mulierculas sine more rapuit, violavit, inlusit, et cum earum parentibus, id est cum soceris suis bellum miscuit, propinquum sanguinem fudit. Quid inreligiosius, quid audacius, quid ipsa sceleris confidentia tutius...
Page 21 - Atntid, i. 279. adolationes remunerasse debuerant. Sed qui nihil sentiunt tam impune laeduntur quam frustra coluntur. 17 Certe non potest fidei convenire, ut religionis mentis excrevisse videantur qui, ut suggessimus, religionem aut laedendo creverunt aut crescendo laeserunt.
Page 54 - Hoc significat eo die quo Clodius occisus est contionatum esse mercennarium eius tribunum plebis. Sunt autem contionati eo die, ut ex Actis apparet, C. Sallustius et Q. Pompeius, utrique et inimici Milonis et satis inquieti. Sed videtur mihi Q. Pompeium significare; nam eius seditiosior fuit contio.
Page 44 - Saturnia cognominabatur. ab ipso primum tabulae et imagine signatus nummus, et inde aerario praesidet. tamen si homo Saturnus, utique ex homine, et quia ab homine, non utique de caelo et terra, sed cuius parentes ignoti erant, facile fuit eorum filium dici quorum et omnes possumus videri. quis enim non caelum ac terram matrem ac patrem venerationis et honoris gratia appellet?

Bibliographic information