Page images
PDF
EPUB

BRITANNIA,

CÆSAR'S FIRST EXPEDITION INTO BRITAIN

(B.C. 55).

De Bello Gallico, IV. 22, et seq. NAVIBUS circiter octoginta onerariis coactis contractisque, quot satis esse ad duas transportandas legiones existimabat, quicquid præterea navium longarum habebat, quæstori, legatis, præfectisque distribuit. Huc accedebant octodecim onerariæ naves, quæ ex eo loco millibus passuum octo vento tenebantur, quominùs in eundem portum pervenire possent. Has equitibus dis‘ribuit; reliquum exercitum Quinto Titurio Sabino et Lucio Aurunculeio Cottæ, legatis, in Menapios atque in eos pagos Morinorum, ab quibus ad eum legati non venerant, deducendum dedit. Publium Sulpitium Rufum, legatum, cum eo præsidio quod satis esse arbitrabatur, portum tenēre jussit.

His constitutis rebus, nactus idoneam ad navigandum tempestatem tertiā ferè vigiliā solvit, equitesque in ulteriorem portum progredi, et naves conscendere, et se sequi jussit: a quibus quum id paulò tardiùs esset administratum, ipse horā diei circiter quartā cum primis navibus Britanniam attigit, atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit. Cujus loci hæc erat natura: adeò montibus angustis mare continebatur, uti ex locis superioribus in littus telum adjici posset. Hunc ad egrediendum nequaquam idoneum arbitratus locum, dum reliquæ naves eò convenirent, ad horam nonam in

B

anchoris expectavit. Interim legatis tribunisque militum convocatis, et quæ ex Voluseno cognôsset, et quæ fieri vellet, ostendit; monuitque (ut rei militaris ratio, maxime ut maritimæ res postularent, ut quæ celerem atque instabilem motum haberent), ad nutum et ad tempus omnes res ab iis administrarentur. His dimissis, et ventum et æstum uno tempore nactus secundum, dato signo, et sublatis anchoris, circiter millia passuum septem ab eo loco progressus, aperto ac plano littore naves constituit.

At barbari, consilio Romanorum cognito, præmisso equitatu, et essedariis, quo plerumque genere in proeliis uti consuērunt, reliquis copiis subsecuti, nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has causas summa difficultas ; quòd

[ocr errors]

PATI

[graphic]
[ocr errors]

COSTIL PE

COSIDI PP

CFN C

ROMAN GALLEYS.

naves, propter magnitudinem, nisi in alto, constitui non poterant; militibus autem, ignotis locis, impeditis manibus, magno et gravi armorum onere oppressis, simul et de navibus desiliendum, et in fluctibus consistendum, et cum hostibus erat pugnandum : quum illi aut ex arido, aut paululum in aquam progressi, omnibus membris ex

pediti, notissimis locis, audactèr tela conjicerent, et equos insuefactos incitarent. Quibus rebus nostri perterriti, atque hujus omnino generis pugnæ imperiti, non eadem alacritate ac studio, quo in pedestribus uti proeliis consueverant, utebantur.

Quod ubi Cæsar animadvertit, naves longas, quarum et species erat barbaris inusitatior, et motus ad usum expeditior, paulum removeri ab onerariis navibus, et remis incitari, et ad latus apertum hostium constitui, atque inde fundis, sagittis, tormentis, hostes propelli ac submoveri jussit: quæ res magno usui nostris fuit. Nam, et navium figura, et remorum motu, et inusitato genere tormentorum permoti, barbari constitērunt, ac paulùm modò pedem retulērunt. Atque, nostris militibus cunctantibus, maximè propter altitudinem maris, qui decimæ legionis aquilam ferebat, contestatus Deos, ut ea res legioni feliciter eveniret: Desilite, inquit, commilitones, nisi vultis aquilam hostibus prodere : ego certe meum reipublicæ atque imperatori officium præstitero. Hoc cum magnā voce dixisset, ex navi se projecit, atque in hostes aquilam ferre coepit. Tum nostri, cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur, universi ex navi desiluērunt,

Pugnatum est ab utrisque acritèr; nostri tamen, quòd neque ordines servare, neque firmiter insistere, neque signa subsequi poterant, atque alius aliã ex navi, quibuscumque signis occurrerat, se aggregabat, magnoperè perturbabantur. Hostes verò, notis omnibus vadis, ubi ex littore aliquos singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis equis impeditos adoriebantur: plures paucos circumsistebant : alii ab latere aperto in universos tela conjiciebant. Quod quum animadvertisset Cæsar, scaphas longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri jussit et, quos laborantes conspexerat, iis subsidia submittebat. Nostri, simul in arido constitērunt, suis omnibus consecutis, in hostes impetum feoērunt, atque eos in fugam dedērunt; neque longius prosequi potuērunt, quòd equites cursum tenere atque insulam capere non potuerant, Hoc unum ad pristinam fortunam Cæsari defuit.

Hostes proelio superati, simul atque se ex fugă receperunt, statim ad Cæsarem legatos de

misērunt: obsides daturos, quæque imperasset sese facturos, polliciti sunt. Unà cum his legatis Commius Atrebas venit,

pace

[graphic][ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »