Page images
PDF
EPUB
[graphic][graphic][merged small][ocr errors]

prælium committere cœperunt. Repulsi ab equitatu, se in silvas abdiderunt, locum nacti, egregiè et natură et opere munitum, quem domestici belli, ut videbatur, causa jam antè præparaverant: nam crebris arboribus succisis omnes introitus erant præclusi. Ipsi ex silvis rari propugnabant, nostrosque intra munitiones ingredi prohibebant. At milites legionis septimæ, testudine facta et aggere ad munitiones adjecto, locum ceperunt eosque ex silvis expulērunt, paucis vulneribus acceptis. Sed eos fugientes longius Cæsar prosequi vetuit, et quòd loci naturam ignorabat, et quòd, magna parte diei consumta, munitioni castrorum tempus relinqui volebat.

[graphic][graphic][merged small]

Postridie ejus diei manè tripartito milites equitesque in expeditionem misit, ut eos, qui fugerant, persequerentur. His aliquantum itineris progressis, quum jam extremi essent in prospectu, equites a Quinto Atrio ad Cæsarem venerunt, qui nunciarent, superiore nocte, maxima coortā tempestate, propè omnes naves afflictas atque in littore ejectas esse; quòd neque anchoræ funesque subsisterent, neque nautæ gubernatoresque vim pati tempestatis possent: itaque ex eo concursu navium magnum esse incommodum acceptum.

His rebus cognitis, Cæsar legiones equitatumque revocari atque itinere desistere jubet: ipse ad naves revertitur: eadem ferè, quæ ex nuntiis literisque cognoverat, coràm perspicit; sic ut, amissis circiter quadraginta navibus, reliquæ tamen refici posse magno negotio viderentur. Itaque ex legionibus fabros delegit, et ex continenti alios arcessiri jubet; Labieno scribit, ut, quàm plurimas posset, iis legionibus quæ sint apud eum, naves instituat. Ipse, etsi res erat multæ operæ ac laboris, tamen commodissimum esse. statuit, omnes naves subduci et cum castris

ună munitione conjungi. In his rebus circiter dies decem consumit, ne nocturnis quidem temporibus ad laborem militum intermissis. Subductis navibus castrisque egregiè munitis, easdem copias, quas antè, præsidio navibus reliquit: ipse eodem, unde redierat, proficiscitur. Eò quum venisset, majores jam undique in eum locum copiæ Britannorum convenerant, summa imperii bellique administrandi communi consilio permissă Čassivellauno, cujus fines a maritimis civitatibus flumen dividit, quod appellatur Tamesis; a mari circiter millia passuum octoginta. Huic superiore tempore cum reliquis civitatibus continentia bella intercesserant: sed nostro adventu permoti Britanni hunc toti bello imperioque præfecerant.

[graphic][subsumed][merged small]

Britanniæ pars interior ab iis incolitur, quos natos in insula ipsa memoria proditum dicunt: maritima pars ab iis, qui prædæ ac belli inferendi causa ex Belgis transierant; qui omnes ferè iis nominibus civitatum appellantur, quibus orti ex civitatibus eò pervenerunt, et bello illato ibi remanserunt atque agros colere cœperunt. Hominum est infinita multitudo, creberrimaque ædificia, ferè Gallicis consimilia: pecorum magnus numerus. Utuntur aut ære, aut taleis ferreis, ad certum pondus examinatis, pro nummo. Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum; sed ejus. exigua est copia: ære utuntur importato. Materia cujusque generis, ut in Gallia, est, præter fagum atque abiětem. Leporem et gallinam et ansěrem gustare, fas non putant; hæc tamen alunt animi voluptatisque causa. Loca sunt temperatiora, quàm in Gallia; remissioribus frigoribus.

Insula natura triquetra, cujus unum latus est contra Galliam. Hujus lateris alter angulus, qui est ad Cantium (quò ferè omnes ex Gallia naves appelluntur) ad orientem

solem; inferior ad meridiem spectat. Hoc latus tenet circiter millia passuum quingenta. Alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem, quà ex parte est Hibernia, dimidio minor, ut æstimatur, quàm Britannia; sed pari spatio transmissus, atque ex Gallia, est in Britanniam. In hoc medio cursu est insula, quæ appellatur Mona; complures præterea minores objectæ insulæ existimantur; de quibus insulis nonnulli scripserunt, dies continuos triginta sub brumā esse noctem. Nos nihil de eo

GAULISH HUTS.

percontationibus reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris breviores esse, quàm in continente, noctes videbamus. Hujus est longitudo lateris, ut fert illorum opinio, septingentorum millium. Tertium est contra septentriones, cui parti nulla est objecta terra; sed ejus angulus lateris maximè ad 'Germaniam spectat: huic millia passuum octingenta in longitudinem esse existimatur. Ita omnis insula est in circuitu vicies centum millium passuum.

Ex his omnibus longè sunt humanissimi, qui Cantium. incolunt; quæ regio est maritima omnis; neque multùm a Gallica differunt consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt, pellibusque sunt vestiti. Omnes verò se Britanni vitro inficiunt, quod coeruleum efficit colorem, atque hoc horridiore sunt in pugnă aspectu: capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa, præter caput et labrum superius. Uxores habent deni duodenique inter se communes, et maximè fratres cum fratribus parentesque cum liberis; sed, si qui sunt ex his nati, eorum habentur liberi, quo primùm virgo quæque deducta est.

Equites hostium essedariique acriter proelio cum equitatu nostro in itinere conflixerunt, tamen ut nostri omnibus

ANCIENT BRITISH WEAPONS (BRONZE). SPEAR-HEADS AND AXE-HEADS.

partibus superiores fuerint, atque eos in silvas collesque compulerint: sed compluribus interfectis, cupidiùs insecuti, nonnullos ex suis amiserunt. At illi, intermisso spatio, imprudentibus nostris atque occupatis in munitione. castrorum, subito se ex silvis ejecerunt, impetuque in eos facto, qui erant in statione pro castris collocati, acriter pugnavērunt: duabusque submissis cohortibus a Cæsare, atque his primis legionum duarum, quum hæ perexiguo intermisso loci spatio inter se constitissent, novo genere pugnæ perterritis nostris, per medios audacissimè perrupērunt, seque inde incolumes receperunt. Eo die Quintus Laberius Durus, tribunus militum, interficitur. Illi, pluribus immissis cohortibus, repelluntur.

« PreviousContinue »