Page images
PDF
EPUB
[subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][subsumed][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][graphic][graphic][graphic]

Toto hoc in genere pugnæ, quum sub oculis omnium ac pro castris dimicaretur, intellectum est, nostros propter gravitatem armaturæ, quòd neque insequi cedentes possent, neque ab signis discedere auderent, minùs aptos esse ad hujus generis hostem; equites autem magno cum periculo dimicare, propterea quòd illi etiam consultò plerumque cederent, et, quum paulum ab legionibus nostros removissent, ex essedis desilirent, et pedibus dispari prœlio contenderent. Equestris autem prœlii ratio et cedentibus et insequentibus par atque idem periculum inferebat. Accedebat hùc, ut, nunquam conferti, sed rari magnisque intervallis proeliarentur, stationesque dispositas haberent, atque alios alii deinceps exciperent, integrique et recentes defatigatis succederent.

Postero die procul a castris hostes in collibus constiterunt, rarique se ostendere et leniùs, quàm pridie, nostros equites prœlio lacessere cœperunt. Sed meridie, quum Cæsar pabulandi causa tres legiones atque omnem equitatum cum Caio Trebonio legato misisset, repentè ex omnibus partibus ad pabulatores advolavērunt; sic uti ab signis legionibusque non absisterent. Nostri, acriter in eos impetu facto, repulerunt, neque finem sequendi fecerunt, quoad subsidio confisi equites, quum post se legiones viderent, præcipites hostes egerunt: magnoque eorum numero interfecto, neque sui colligendi, neque consistendi, aut ex essedis desiliendi facultatem dedērunt. Ex hac fugă protinùs, quæ undique convenerant, auxilia discesserunt: neque post id tempus unquam summis nobiscum copiis hostes contendērunt.

Cæsar, cognito consilio eorum, ad flumen Tamesin in fines Cassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno omninò loco pedibus, atque hoc ægrè, transiri potest. Eò quum venisset, animadvertit, ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas: ripa autem erat acutis sudibus præfixis munita; ejusdemque generis sub aqua défixæ sudes flumine tegebantur. His rebus cognitis a captivis perfugisque, Cæsar, præmisso equitatu, confestim legiones subsequi jussit. Sed ea celeritate atque eo impetu milites iêrunt, quum capite solo ex aqua exstarent, ut hostes impetum legionum atque equitum sustinere non possent, ripasque dimitterent ac se fugæ mandarent.

Cassivellaunus, ut supra demonstravimus, omni depositā

spe contentionis, dimissis amplioribus copiis, millibus circiter quatuor essedariorum relictis, itinera nostra servabat, paululùmque ex via excedebat; locisque impeditis ac silvestribus sese occultabat, atque iis regionibus, quibus nos iter facturos cognoverat, pecora atque homines ex agris in silvas compellebat: et, quum equitatus noster, liberiùs prædandi vastandique causa, se in agros effunderet, omnibus viis notis semitisque essedarios ex silvis emittebat, et magno cum periculo nostrorum equitum cum iis confligebat; atque hoc metu latiùs vagari prohibebat. Relinquebatur, ut neque longiùs ab agmine legionum discedi Cæsar pateretur, et tantum in agris vastandis incendiisque faciendis hostibus noceretur, quantum labore atque itinere legionarii milites efficere poterant.

Interim Trinobantes, prope firmissima earum regionum civitas, ex qua Mandubratius adolescens, Cæsaris fidem secutus, ad eum in continentem Galliam venerat (cujus pater Imanuentius in ea civitate regnum obtinuerat, interfectusque erat a Cassivellauno, ipse fuga mortem vitaverat), legatos ad Cæsarem mittunt, pollicenturque, sese ei dedituros atque imperata facturos: petunt, ut Mandubratium ab injuria Cassivellauni defendat, atque in civitatem mittat, qui præsit imperiumque obtineat. His Cæsar imperat obsides quadraginta frumentumque exercitui, Mandubratiumque ad eos mittit. Illi imperata celeriter fecerunt, obsides ad numerum frumentaque miserunt.

Trinobantibus defensis atque ab omni militum injuria prohibitis, Cenimagni, Segontiaci, Ancalites, Bibroci, Cassi, legationibus missis sese Cæsari dedunt. Ab his cognoscit, non longè ex eo loco oppidum Cassivellauni abesse, silvis paludibusque munitum, quò satis magnus hominum pecorisque numerus convenerit. (Oppidum autem Britanni vocant, quum silvas impeditas vallo atque fossā muniêrunt, quo incursionis hostium vitandæ causa convenire consuêrunt.) Eò proficiscitur cum legionibus: locum reperit egregiè natura atque opere munitum ; tamen hunc duabus ex partibus oppugnare contendit. Hostes, paulisper morati, militum nostrorum impetum non tulērunt, seseque alia ex parte oppidi ejecerunt. Magnus ibi numerus pecoris repertus, multique in fugă sunt comprehensi atque interfecti.

C

[graphic][merged small]

Dum hæc in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod esse ad mare supra demonstravimus, quibus regionibus quatuor reges præerant, Cingetorix, Carvilius, Taximagulus, Segonax, nuncios mittit; atque his imperat uti, coactis omnibus copiis, castra navalia de improviso adoriantur atque oppugnent. Ii quum ad castra venissent, nostri, eruptione facta, multis eorum interfectis, capto etiam nobili duce Lugotorige, suos incolumes reduxerunt. Cassivellaunus, hoc proelio nunciato, tot detrimentis ac

[graphic][merged small]

ceptis, vastatis finibus, maximè etiam permotus defectione civitatum, legatos per Atrebatem Commium de deditione ad Cæsarem mittit. Cæsar, quum statuisset hiemem in continenti propter repentinos Galliæ motus agere, neque multum æstatis superesset, atque id facilè extrahi posse intelligeret, obsides imperat; et, quid in annos singulos vectigalis Populo Romano Britannia penderet, constituit: interdicit atque imperat Cassivellauno, ne Mandubratio, neu Trinobantibus bellum faciat.

« PreviousContinue »