Page images
PDF
EPUB

Obsidibus acceptis, exercitum reducit ad mare, naves invenit refectas. His deductis, quòd et captivorum magnum numerum habebat, et nonnullæ tempestate deperiêrant naves, duobus commeatibus exercitum reportare instituit. Ac sic accidit, uti ex tanto navium numero, tot navigationibus, neque hoc, neque superiore anno, ulla omnino navis, quæ milites portaret, desideraretur: at ex

[graphic][merged small]

iis, quæ inanes ex continenti ad eum remitterentur, prioris commeatus expositis militibus, et quas postea Labienus faciendas curaverat numero sexaginta, perpauca locum caperent; reliquæ fere omnes rejicerentur. Quas quum aliquamdiu Cæsar frustrà expectâsset, ne anni tempore a navigatione excluderetur, quòd æquinoctium suberat, necessariò angustiùs milites collocavit; ac, summa tranquil

litate consecutā, secundā inita quum solvisset vigiliā, prima luce terram attigit, omnesque incolumes naves perduxit.

CESAR'S ACCOUNT OF THE DRUIDS.

De Bello Gallico, VI. 13, et seq.

Druides rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur. Ad hos magnus adolescentium numerus, disciplinæ causa, concurrit: magnoque hi sunt apud eos honore: nam ferè de omnibus controversiis, publicis privatisque, constituunt: et, si quod est admissum facinus; si cædes facta; si de hæreditate, si de finibus controversia est: iidem decernunt: præmia pœnasque constituunt. Si quis aut privatus aut publicus eorum decreto non steterit; sacrificiis interdicunt. Hæc poena apud eos est gravissima: quibus ita est interdictum, ii numero impiorum ac sceleratorum habentur; iis omnes decedunt, aditum eorum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant : neque iis petentibus jus redditur, neque honos ullus communicatur. His autem omnibus Druidibus præest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. Hoc mortuo; si quis ex reliquis excellit dignitate, succedit: at, si sint plures pares, suffragio Druidum adlegitur; nonnunquam etiam de principatu armis contendunt. Ii certo anni tempore considunt in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversias habent, conveniunt; eorumque judiciis decretisque parent. Disciplina in Britannia reperta, atque inde in Galliam translata esse existimatur : et nunc, qui diligentiùs eam rem cognoscere volunt, plerumque illò discendi causa proficiscuntur. Druides a bello abesse consueverunt ; neque tributa unà cum reliquis pendunt; militiæ vacationem, omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati præmiis, et sua sponte multi in disciplinam conveniunt, et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur: itaque nonnulli annos vicenos in disciplină permanent: neque fas esse existimant, ea litteris mandare; quum in reliquis ferè rebus publicis, privatisque rationibus, Græcis litteris

[graphic][merged small]

utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur ; quòd neque in vulgus disciplinam efferri velint; neque eos, qui discunt, litteris confisos, minùs memoriæ studere. In primis hoc volunt persuadere; non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios; atque hoc maximè ad virtutem excitari putant, metu mortis neglecto. Multa præterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natură, de Deorum immortalium vi ac potestate disputant; et juventuti tradunt. Natio est omnis admodùm dedita religionibus. Atque ob eam causam, qui sunt affecti gravioribus morbis, quique in proeliis periculisque versantur; aut pro victimis homines immolant, aut se immolaturos vovent; administrisque ad ea sacrificia Druidibus utuntur: quòd, pro vita hominis nisi vita hominis reddatur, non posse aliter Deorum immortalium numen placari arbitrantur: publicèque ejusdem generis habent instituta sacrificia. Alii immani magnitudine simulacra habent: quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent; quibus succensis, circumventi flammā exanimantur homines. Supplicia eorum, qui in furto, aut latrocinio, aut aliqua noxa sint comprehensi, gratiora Diis immortalibus esse arbitrantur: sed, quum ejus generis copia deficit, etiam ad innocentium supplicia descendunt. Deum maximè Mercurium colunt : hujus sunt plurima simulacra: hunc omnium inventorem artium ferunt: hunc, viarum atque itinerum ducem: hunc, ad quæstus pecuniæ mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Post hunc; Apollinem, et Martem, et Jovem, et Minervam. De his eandem ferè, quam reliquæ gentes, habent opinionem; Apollinem morbos depellere; Minervam operum atque artificiorum initia tradere; Jovem imperium coelestium tenere; Martem, bella regere. Huic, quum prœlio dimicare constituerunt, ea, quæ bello ceperint, plerumque devovent. Quæ superaverint, animalia capta immolant; reliquas res in unum locum conferunt. Multis in civitatibus, harum rerum extructos tumulos locis consecratis conspicari licet; neque sæpè accidit ut, neglectă quispiam religione, aut capta apud se occultare, aut posita tollere auderet; gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est.

CÆSAR.

De Bello Civili, I. 51.

Imperat militibus Cæsar ut naves faciant; cujus generis eum superioribus annis usus Britanniæ docuerat. Carina primùm ac statumina ex levi materiā fiebant; reliquum corpus navium, viminibus contextum, coriis integebatur; militesque his navibus flumen (Sicorim) transportat.

LIVIUS.

Ex Epitome, Lib. CV.

Cæsar, victis Germanis in Gallia cæsisque, Rhenum transcendit, et proximam partem Germaniæ domuit; ac deinde oceano in Britanniam, primò parùm prosperè, tempestatibus adversis, trajecit; iterùm feliciùs; magnaque multitudine hostium cæsa, aliquam partem insulæ in potestatem redegit.

From SOLINUS. Polyhistoria, Chapter 22nd.

Finis erat orbis ora Gallici litoris, nisi Britannia insula non qualibet amplitudine nomen pænè orbis alterius mereretur: octingenta et ampliùs millia passuum longa detinet: ita ut eam in Calidonicum usque angulum metiamur: in quo recessu Ulyxem Calidoniæ appulsum manifestat, arā Græcis litteris scripta, votum.

Multis

insulis nec ignobilibus circumdatur; quarum Hibernia ei proximat magnitudine, inhumana incolarum ritu aspero: alioquin ita pabulosa, ut pecua ibi, nisi interdum a pascuis arceantur, in periculum agat satias. Illic nullus anguis, avis rara, gens inhospita, et bellicosa. Sanguine interemtorum hausto prius victores vultus suos oblinunt. Fas ac nefas eodem loco ducunt. Puerpera, si quandò marem edidit, primos cibos gladio imponit mariti, inque os parvuli summo mucrone auspicium alimentorum leviter infercit, et gentilibus votis optat, non alitèr, quàm in bello, et inter arma mortem oppetat. Qui student cultui, dentibus mari nantium belluarum insigniunt ensium

« PreviousContinue »