Page images
PDF
EPUB

capulos: candicant enim ad eburnam claritatem ; nam præcipua viris gloria est in armorum nitelā. Interea apes non habent: advecto inde seu pulvere, seu lapillo, si quid sparseris inter alvearia, examina favos deserunt. Mare quod Hiberniam et Britanniam interluit, undosum inquietumque toto in anno, non nisi pauculis diebus est navigabile. Navigant autem vimineis alveis, quos circumdant ambitione tergorum bubulorum : quantocunque tempore cursus tenebit, navigantes escis abstinent. Freti latitudinem in centum xx. millia passuum diffundi, qui fidem ad verum ratiocinati sunt, æstimârunt. Siluram quoque insulam ab orā, quam gens Britanna Dumnonii tenent, turbidum fretum distinguit: cujus homines etiamnum custodiunt morem vetustum: nummum refutant: dant res, et accipiunt: mutationibus necessaria potiùs, quàm pretiis parant: Deos percolunt: scientiam futurorum paritèr viri, ac feminæ os tant. Adtanatos insula adspiratur freto Gallico, a Britanniæ continente æstuario tenui separata, frumentariis campis felix, et glebā uberi, nec tantum sibi, verum et aliis salubris locis; nam quum ipsa nullo serpatur angue, asportata inde terra quoquo gentium invecta sit angues necat. Multæ et aliæ circum Britanniam insulæ, e quibus Thyle ultima, in quā æstivo solstitio sole de cancri sidere faciente transitum nox pænè nulla : brumali solstitio dies adeò conductus, ut ortus junctus sit occasui. A Calidoniæ promontorio Thylen petentibus bidui navigatione perfecta excipiunt Hebudes insulæ, quinque numero, quarum incolæ nesciunt fruges, piscibus tantùm et lacte vivunt. Rex unus est universis : nam quotquot sunt omnes angusta interluvie dividuntur. Rex nihil suum habet, omnia universorum ; ad æquitatem certis legibus stringitur ; ac ne avaritia divertat a vero, discit paupertate justitiam utpote cui nihil sit rei familiaris : verùm alitur e publico. Nulla illi datur femina propria, sed per vicissitudines, in quamcumque commotus sit usurariam sumit. Unde ei nec votum, nec spes conceditur liberorum. Secundam continenti stationem Orcades præbent: sed Orcades ab Hebudibus porro sunt septem dierum, totidemque noctium cursu, numero tres. Vacant homine : non habent silvas, tantum junceis herbis in horrescunt. Cætera earum nudæ arenæ. Ab Orcadibus Thylen usque v. dierum ac noctium navigatio est. Sed

a

[graphic][merged small][ocr errors]

Thyle larga et diutinā pomonă copiosa est. Qui illic habitant, principio veris inter pecudes pabulis vivunt, dein lacte. In hiemem compercunt arborum fructus. Utuntur feminis vulgò, certum matrimonium nulli. Ultra Thylen pigrum et concretum mare. Circuitus Britanniæ quadragies octies septuaginta quinque millia passuum sunt. In quo spatio magna et multa flumina, fontes calidi opiparo exculti apparatu ad usus mortalium : quibus fontibus præsul est Minervæ numen, in cujus æde perpetui ignes nunquam canescunt in favillas, sed ubi ignis tabuit, vertit in globos saxeos. Præterea, ut taceam metallorum largam variamque copiam, quibus Britanniæ solum undique generum pollet venis locupletibus, gagates hic plurimus, optimusque est lapis, si decorem requiras, nigro-gemmeus ; si naturam, aquā ardet, oleo restinguitur; si potestatem, attritu calefactus applicita detinet, atque succinum. Regionem partim tenent barbari, quibus per artifices plagarum figuras, jam inde a pueris variæ animalium effigies incorporantur, inscriptisque visceribus hominis incremento pigmenti notæ crescunt: nec quidquam mage patientiæ loco nationes feræ ducunt, quàm ut per memores cicatrices plurimum fuci artus bibant.

From Chapter 23rd. Cassiterides insulæ spectant adversum Celtiberiæ latus : plumbi fertiles; et tres Fortunatæ.

From Chapter 53rd. Dat et India margaritas, dat et litus Britannicum : sicut divus Julius thoracem, quem Veneri genitrici in templum ejus dicavit, ex Britannicis margaritis factum, subjectā inscriptione testatus est.

CICERO. Epistolarum ad Atticum, Liber IV. Ep. 16. Britannici belli exitus exspectatur. Constat enim aditus insulæ esse munitos mirificis molibus. Etiam illud jam cognitum est, neque argenti scripulum esse in illā insulā neque ullam spem prædæ nisi ex mancipiis, ex quibus nullos puto te litteris aut musicis eruditos exspectare.

Ibidem, Ep. 18. A Quinto fratre et a Cæsare accepi A.D. IX. Kal. Nov. litteras, datas a littoribus Britanniæ proximis A.D. VI. Kal. Octobr. Confectā Britanniā, obsidibus acceptis, nullā prædā, imperatā tamen pecuniā, exercitum Britanniā reportabant.

Epistolarum ad Quintum Fratrem, Lib. II. Ep. 13. Scribis poema nostrum a Cæsare probari. Modò mihi date Britanniam, quam pingam coloribus tuis, penicillo meo.

Ibidem, Ep. 15. Venio nunc ad id, quod nescio an primum esse debuerit. O jucundas mihi tuas de Britanniā litteras ! Timebam Oceanum, timebam littus insulæ. Reliqua non equidem contemno, sed plus habent tamen spei quam timoris, magisque sum sollicitus exspectatione eā quam metu. Quos tu situs, quas naturas rerum et locorum, quos mores, quas gentes, quas pugnas, quem verò ipsum imperatorem habes!

Ibidem, Lib. III. Ep. 1. De Britannicis rebus cognovi ex tuisl itteris nihil esse, nec quod metuamus, nec quod gaudeamus.

Ibidem. Ex Britannia Cæsar ad me Kal. Sept. dedit litteras, quas ego accepi A.D. IIII. Kal. Octobr., satis commodas de Britannicis rebus, quibus, ne admirer, quòd a te nullas acceperim, scribit se sine te fuisse, quum ad mare accesserit. Ad eas ego ei litteras nihil rescripsi, ne gratulandi quidem causā, propter ejus luctum. Te oro etiam atque etiam, mi frater, ut valeas.

Epistolarum ad Familiares, Lib. VII. Ep. 6. Sed plura scribemus aliàs. Tu, qui cæteris cavere didicisti

, in Britanniā ne ab essedariis decipiaris caveto et, illud semper memento: Qui ipse sibi sapiens prodesse non quit, nequidquam sapit." Cura ut valeas.

Ibidem, Lib. VII. Ep. 7. In Britanniā nihil esse audio, neque auri neque argenti. Id si ita est, essedum aliquod capias suadeo et ad nos quàm primùm recurras.

Ibidem, Lib. VII. Ep. 10. Legi tuas litteras, ex quibus intellexi te Cæsari nostro valdè jure-consultum videri. Est quòd gaudeas te in ista loca venisse, ubi aliquid sapere viderere. Quòd si in Britanniam quoque profectus esses, profectò nemo in illā tantā insulā peritior te fuisset.

De Naturā Deorum, Lib. II. Cap. 34. Quòd si in Scythiam aut in Britanniam sphæram aliquis tulerit hanc, quam nuper familiaris noster effecit Posidonius, cujus singulæ conversiones idem efficiunt in sole et in lunā et in quinque stellis errantibus, quod efficitur in cælo singulis diebus et noctibus, quis in illā barbariā dubitet quin ea sphæra sit perfecta ratione ?

Ibidem, Lib. III. Cap. 10. Æstus maritimi vel Hispanienses vel Britannici eorumque certis temporibus vel accessus vel recessus sine deo fieri non possunt.

LUCRETIUS.

De Rerum Naturā, VI. 104. Nam quid Britannis coelum differre putamus? Et quod in Ægypto est, quà mundi claudicat axis ?

CATULLUS.

Carmen xi. 1-12.
Furi et Aureli, comites Catulli,
Sive in extremos penetrabit Indos,
Litus ut longè resonante Ecâ

Tunditur undâ;
Sive trans altas gradietur Alpes,
Cæsaris visens monimenta magni,
Gallicum Rhenum, horribilesque ultimosque Britannos.

Carmen xlv. 21, 22.
Unam Septimius misellus Acmen
Mavult, quàm Syrias Britanniasque.

« PreviousContinue »