Page images
PDF
EPUB

TIBULLUS.
Liber IV. Carmen i. 147-150.
Quid moror? Oceanus ponto quà continet orbem,
Nulla tibi adversis regio sese offeret armis.
Te manet invictus Romano Marte Britannus,
Teque interjecto mundi pars altera sole.

PROPERTIUS.

Liber II. Elegia i. 75, 76.
Si te forte meo ducet via proxima busto,
Esseda cælatis siste Britanna jugis.

Liber II. Elegia xviii. 23, 24.
Nunc etiam infectos demens imitare Britannos,
Ludis et externo tincta nitore caput.

Liber II. Elegia xxvii. 5, 6.
Seu pedibus Parthos sequimur, seu classe Britannos,
Et maris et duræ cæca pericla viæ.

Liber IV. Elegia iii. 7-10.
Te modò viderunt iteratos Bactra per ortus,

Te modò munito Sericus hostis equo;
Hibernique Getæ, pictoque Britannia curru,
Ustus et Eoo decolor Indus

equo.

VIRGILIUS.

Ecloga I. 65-67.
At nos hinc alii sitientes ibimus Afros,
Pars Scythiam, et rapidum Cretæ veniemus Oaxem,
Et penitùs toto divisos orbe Britannos.

Georgicon, Liber I. 29-31.
An deus immensi venias maris, ac tua nautæ
Numina sola colant, tibi serviat ultima Thule,
Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis.

Georgicon, Liber III. 22-25.

Jam nunc sollennes ducere pompas
Ad delubra juvat, cæsosque videre juvencos;
Vel scena ut versis discedat frontibus, utque
Purpurea intexti tollant aulæa Britanni.

HORATIUS.

Liber I. Carmen xxi.
Hic (Apollo) bellum lacrimosum, hic miseram famem
Pestemque, a populo et principe Cæsare, in
Persas atque Britannos,
Vestrā motus aget prece.

Liber I. Carmen xxxv.
Serves iturum Cæsarem in ultimos
Orbis Britannos.

Liber III. Carmen iv.
Visam Britannos hospitibus feros.

Liber III. Carmen v.

Præsens Divus habebitur
Augustus, adjectis Britannis

Imperio, gravibusque Persis.
Liber IV. Carmen xiv. 47, 48.

Belluosus qui remotis
Obstrepit Oceanus Britannis.

Liber V. Carmen vii. 7, 8.
Intactus aut Britannus ut descenderet
Sacrā catenatus viā.

OVIDIUS.
Amor, Liber II. Elegia xvi. 37-40.
Non ego Pelignos videor celebrare salubres,

Non ego natalem, rura paterna, locum ;
Sed Scythiam, Cilicasque feros, viridesque Britannos,

Quæque Prometheo saxa cruore rubent.

Metam. Liber XV. 752, 753.
Scilicet æquoreos plus est domuisse Britannos
Perque papyriferi septemflua flumina Nili
Victrices egisse rates.

VELLEIUS PATERCULUS.

Liber II. Caput 46, 47. Etiam in Britanniam (Cæsar) trajecit exercitum, alterum pæne imperio nostro ac suo quærens orbem. Bis penetrata Britannia.

POMPONIUS MELA.

Liber III. Caput 6. In Celticis aliquot sunt insulæ, quas, quia plumbo abundant, uno omnes nomine Cassiteridas appellant.

Britannia qualis sit, qualesque progeneret, mox certiora et magis explorata dicentur. Quippe tam diu clausam aperit ecce Principum maximus ; nec indomitarum modò ante se, verum ignotarum quoque gentium victor. Ceterùm, ut adhuc habuimus, inter septentrionem occidentemque projecta, grandi angulo Rheni ostia prospicit: deinde obliqua retro latera abstrahit, altero Galliam, altero Germaniam spectans: tum rursus perpetuo margine directi litoris ab tergo obducta, iterùm se in diversos angulos cuneat, triquetra, et Siciliæ maximè similis, plana, ingens, fecunda, verùm his, quæ pecora, quàm homines, benigniùs alant. Fert nemora, saltusque, ac prægrandia flumina, alternis motibus, modò in pelagus, modò retrò fluentia, et quædam gemmas margaritasque generantia. Fert populos regesque populorum : sed sunt inculti omnes, atque, ut longius a continenti absunt, ita aliarum opum ignari magis, tantùm pecore ac finibus dites ; incertum ob decorem, an quid aliud, vitro corpora infecti. Causas tamen bellorum et bella contrahunt, ac se frequenter invicem infestant, maximè imperitandi cupidine studioque ea prolatandi, quæ possident. Dimicant non equitatu modò aut pedite, verum et bigis et curribus, Gallicè armati : covinos vocant, quorum falcatis axibus utuntur.

Super Britanniam Juverna est, pæne par spatio, sed utrinque æquali tractu litorum oblonga: cæli ad matur

[graphic][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

anda semina iniqui, verum adeò luxuriosa herbis, non lætis modò sed etiam dulcibus, ut se exiguā parte dici

D

pecora impleant, et nisi pabulo prohibeantur, diutiùs pasta dissiliant. Cultores ejus inconditi sunt, et omnium virtutum ignari magis, quàm aliæ gentes; pietatis admodùm expertes. Triginta sunt Orcades angustis inter se ductæ spatiis : septem Hæmodæ, contra Germaniam vectæ.

LUCANUS.

Pharsalia, Liber I. 447-462.
Vos quoque qui fortes animas belloque peremtas
Laudibus in longum vates dimittitis ævum,
Plurima securi fudistis carmina Bardi.
Et vos barbaricos ritus, moremque sinistrum
Sacrorum, Druidæ, positis repetistis ab armis.
Solis nosse deos et coeli numina vobis,
Aut solis nescire datum. Nemora alta remotis
Incolitis lucis. Vobis auctoribus umbræ
Non tacitas Erebi sedes, Ditisque profundi
Pallida regna petunt: regit idem spiritus artus
Orbe alio : longæ (canitis si cognita) vitæ
Mors media est. Certè populi, quos despicit Arctos,
Felices errore suo, quos ille timorum
Maximus, haud urget leti metus. Inde ruendi
In ferrum mens prona viris, animæque capaces
Mortis, et ignavum redituræ parcere vitæ.

[ocr errors]

Liber III. 76-78.

ut vincula Rheno
Oceanoque daret! celsos ut Gallia currus
Nobilis, et flavis sequeretur mixta Britannis ?

Liber IV. 134, 135.
Sic Venetus stagnante Pado, fusoque Britannus
Navigat oceano.

Liber VI. 67, 68.
- Vaga quum Tethys, Rutupinaque littora fervent,
Unda Caledonios fallit turbata Britannos.

« PreviousContinue »