Page images
PDF
EPUB

VALERIUS FLACCUS.
Argonauticon, Liber I. 7-9.

Tuque o, pelagi cui major aperti Fama, Caledonius postquam tua carbasa vexit Oceanus.

MARTIALIS.

Liber X. Epigramma xliv. Quinte Caledonios Ovidi visure Britannos,

Et viridem Tethyn, Oceanumque patrem: Ergo Numæ colles, et Nomentana relinquis Otia ? nec retinet rusque focusque senem ?

Liber XI. Epig. iii.
Dicitur et nostros cantare Britannia versus.

Liber XI. Epig. liii.
Claudia cæruleis quum sit Rufina Britannis

Edita, quàm Latiæ pectora gentis habet! Quale decus formæ! Romanam credere matres Italides possunt, Atthides esse suam.

2 Tim. iv. 21.

Liber XIV. Epig. xcix.
Barbara de pictis veni bascauda Britannis :

Sed me jam mavult dicere Roma suam.

SILIUS.

Punicorum, Liber III. 597, 598. Hinc pater ignotam donabit vincere Thulen, Inque Caledonios primus trahet agmina lucos.

STATIUS.
Sylvarum, Liber V. ii. 149.
Hunc regi rapuit thoraca Britanno.

JUVENALIS.

Satira II. 159-161.

Arma quidem ultra
Littora Juvernæ promovimus, et modo captas
Orcadas, ac minimā contentos nocte Britannos.

Satira IV. 126, 127.
Regem aliquem capies, aut de temone Britanno
Excidet Arviragus.

Satira IV. 140-142.

Circeiis nata forent, an
Lucrinum ad saxum, Rutupinove edita fundo
Ostrea, callebat primo deprendere morsu.

Satira X. 14.
Quanto est delphinis balæna Britannica major !

Satira XV. 111, 112.
Gallia causidicos docuit facunda Britannos :
De conducendo loquitur jam rhetore Thule.

SUETONIUS.

Julius Cæsar, Caput XXV. Aggressus est et Britannos, ignotos antea ; superatisque pecunias et obsides imperavit : per tot successus ter, nec amplius, adversum casum expertus : in Britanniā, classe vi tempestatis propè absumptā, et in Galliā, ad Gergoviam legione fusā ; et in Germanorum finibus, Titurio et Aurunculeio legatis per insidias cæsis.

Caput XLVII. [Multi prodiderunt.-Britanniam petisse spe margari tarum, quarum amplitudinem conferentem interdum suā manu exegisse pondus : gemmas, toreumata, signa, tabulas operis antiqui semper animosissimè comparasse : servitia rectiora politioraque immenso pretio; et cujus ipsum etiam puderet, sic ut rationibus vetaret inferri.

Caput LVIII. In obeundis expeditionibus dubium, cautior an audentior. Exercitum neque per insidiosa itinera duxit unquam, nisi perspeculatus locorum situs : neque in Britanniam transvexit, nisi antè per se portus et navigationem et accessum ad insulam explorâsset.

Caius Caligula, Caput XIX. Scio plerosque existimâsse, talem a Caio pontem excogitatum æmulatione Xerxis, qui non sine admiratione aliquantò angustiorem Hellespontum contabulaverit; alios, ut Germaniam et Britanniam, quibus imminebat, alicujus immensi operis famā territaret.

Caput XLIV. [Fecit.]-Nihil autem amplius quàm, Adminio, Cynobelini Britannorum regis filio, qui pulsus a patre cum exiguā manu transfugerat, in deditionem recepto, quasi universā traditā insulā, magnificas Romam literas misit, monitis speculatoribus, et vehiculo ad forum usque et curiam pertenderent, nec nisi in æde Martis, ac frequente senatu, consulibus traderent.

Claudius, Caput XVII. Expeditionem unam omninò suscepit, eamque modicam.

Quum, decretis sibi a senatu ornamentis, triumphalibus, leviorem majestati prin

cipali titulum arbiPEGRITEANUNU

traretur, velletque justi triumphi de

cus,unde acquireret, Britanniam potissimum elegit, neque tentatam ulli post Divum Julium, et tunc tumultuantem ob

redditos transfugas. Huc quum ab Ostiā navigaret, vehementi Circio bis pæne demersus est, prope Liguriam, juxtaque Stoechadas insulas. Quare a Massiliā Gesoriacum usque pedestri itinere confecto, inde transmisit; ac sine

ullo proelio aut sanguine intra paucissimos dies parte insulæ receptà in deditionem, sexto

[graphic]

COIN OF CLAUDIUS.

[graphic]
[ocr errors]

non

FIGURE OF BRITANNIA.

quam profectus erat mense Romam rediit triumphavitque maximo apparatu.

Caput XXI. Edidit et in Martio campo expugnationem direptionemque oppidi ad imaginem bellicam, et deditionem Britanniæ regum, præseditque paludatus.

Nero, Caput XVIII. Augendi propagandique imperii nec voluntate ullā neque spe motus unquam, etiam ex Britannia deducere exercitum cogitavit; nec nisi verecundiā, ne obtrectare parentis gloriæ videretur, destitit.

Vitellius, Caput II. Curam quoque imperii sustinuit, absente Claudio expeditione Britannică.

Vespasianus, Caput IV. Claudio principe, Narcissi gratiā legatus legionis in Germaniam missus est: inde in Britanniam translatus, tricies cum hoste conflixit. Duas validissimas gentes, superque viginti oppida, et insulam Vectem Britannia proximam, in deditionem redegit, partim Auli Plautii consularis legati, partim Claudii ipsius ductu.

Titus, Caput IV. Tribunus militum et in Germaniā et in Britanniã meruit, summā industriæ nec minore modestiæ famā.

Domitianus, Caput X. Interemit etiam Sallustium Lucullum, Britanniæ legatum, qudd lanceas novæ formæ appellari Luculleas passus est.

PLINIUS.

Nat. Hist. Liber II. Caput 77. Sic fit, ut vario lucis incremento, in Meroe longissimus dies xii. horas æquinoctiales, et viii. partes unius horæ colligat: Alexandriæ vero xiv. horas : in Italia XV.: in Britannia xvii. ; ubi æstate lucidæ noctes, haud dubiè repromittunt id, quod cogit ratio credi; solstitii diebus

[graphic][ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »