Page images
PDF
EPUB

robore legionum sociales copias ducebat, perrumpere adgreditur, et distributis cohortibus turmas quoque peditum ad munia accingit. Tunc, dato signo, perfringunt aggerem suisque claustris impeditos turbant. Atque illi conscientia rebellionis, et obseptis effugiis, multa et clara facinora fecere. Qua pugna filius. legati, M. Ostorius, servati civis decus meruit.

32. Ceterùm clade Icenorum compositi, qui bellum inter et pacem dubitabant: et ductus inde in Cangos exercitus. Vastati agri, prædæ passim acta; non ausis aciem hostibus, vel, si ex occulto carpere agmen tentarent, punito dolo. Jamque ventum haud procul mari, quod Hiberniam insulam adspectat; quum ortæ apud Brigantas discordiæ

[graphic][subsumed]

ROMAN GENERALS AND STANDARD BEARERS.

retraxere ducem, destinationis certum, ne nova moliretur, nisi prioribus firmatis. Et Brigantes quidem, paucis, qui arma cœptabant, interfectis, in reliquos data venia, resedere: Silurum gens non atrocitate, non clementia

mutabatur, quin bellum exerceret, castrisque legionum premenda foret. Id quò promptius veniret, colonia Camulodunum, valida veteranorum manu, deducitur in agros captivos, subsidium adversus rebelles, et inbuendis sociis ad officia legum.

[graphic][subsumed][merged small]

ex

33. Itum inde in Siluras, super propriam ferociam Caractaci viribus confisos: quem multa ambigua, multa prospera extulerant, ut ceteros Britannorum imperatores præmineret. Sed tum astu, locorum fraude prior, vi militum inferior, transfert bellum in Ordovicas, additisque, qui pacem nostram metuebant, novissimum casum peritur; sumpto ad proelium loco, ut aditus, abscessus, cuncta nobis importuna, et suis in melius essent. Tunc montibus arduis, et, si quà clementer accedi poterant, in modum valli saxa præstruit: et præfluebat amnis vado incerto, catervæque meliorum pro munimentis constiterant. 34. Ad hoc gentium ductores circumire, hortari, firmare

animos, minuendo metu, accendenda spe, aliisque belli incitamentis. Enimvero Caractacus huc illuc volitans, illum diem, illam aciem, testabatur, aut reciperandæ libertatis, aut servitutis æternæ initium fore: vocabatque nomina majorum, qui dictatorem Cæsarem pepulissent: quorum virtute vacui a securibus et tributis, intemperata conjugum et liberorum corpora retinerent. Hæc atque talia dicenti adstrepere vulgus; gentili quisque religione obstringi, non telis, non vulneri

bus cessuros.

35. Obstupefecit ea alacritas ducem Romanum: simul objectus amnis, additum vallum, imminentia juga, nihil nisi atrox et propugnatoribus frequens, terrebat. Sed miles prælium poscere, cuncta virtute expugnabilia clamitare, præfectique ac tribuni paria disserentes, ardorem exercitus incendebant. Tum Ostorius, circumspectis, quæ impenetrabilia, quæque pervia, ducit infensos, amnemque haud difficulter evadit. Ubi ventum ad aggerem, dum missilibus certabatur, plus vulnerum in nos, et pleræque cædes oriebantur. Posteaquam, facta testudine, rudes et informes saxorum compages distractæ, parque cominùs acies; decedere barbari in juga montium. Sed eò quoque inrupere ferentarius gravisque miles: illi telis adsultantes, hi conferto gradu: turbatis contrà Britannorum ordinibus, apud quos nulla loricarum galearumve tegmina; et, si auxiliaribus resisterent, gladiis ac pilis legionariorum: si huc verterent, spathis et hastis auxiliarium sternebantur. Clara ea victoria fuit, captaque uxore et filia Caractaci, fratres quoque in deditionem accepti.

36. Ipse (ut fermè intuta sunt adversa) quum fidem Cartismanduæ, reginæ Brigantum, petivisset, vinctus ac victoribus traditus est, nono post anno quam bellum in Britannia coeptum. Unde fama ejus evecta insulas et proximas provincias pervagata, per Italiam quoque celebrabatur: avebantque visere, quis ille tot per annos opes nostras sprevisset. Ne Romæ quidem ignobile Caractaci nomen erat: et Cæsar, (Claudius,) dum suum decus extollit, addidit gloriam victo. Vocatus quippe, ut ad insigne spectaculum, populus. Stetere in armis prætoriæ cohortes, campo, qui castra præjacet. Tunc, incedentibus regiis clientelis, phalere, torquesque, quæque bellis externis quæsierat, traducta: mox fratres et conjux et filia : postremò ipse ostentatus. Ceterorum preces degeneres

fuere, ex metu: at non Caractacus aut vultu demisso aut

verbis misericordiam requirens,

[graphic][merged small]

37. ubi tribunali adstitit, in hunc modum locutus est: Si, quanta nobilitas et fortuna mihi fuit, tanta rerum prosperarum moderatio fuisset, amicus potius in hanc urbem, quàm captus, venissem: neque dedignatus esses, claris majoribus ortum, pluribus gentibus imperitantem, fœdere pacis accipere. Præsens sors mea, ut mihi informis, sic tibi magnifica est. Habui equos, viros, arma, opes. Quid mirum, si hæc invitus amisi? Num, si vos omnibus imperitare vultis, sequitur, ut omnes servitutem accipiant? Si statim deditus traderer, neque mea fortuna, neque tua gloria inclaruisset: et supplicium mei oblivio sequeretur: at, si incolumem servaveris, æternum exemplar clementiæ ero. Ad ea Cæsar veniam ipsique et conjugi et fratribus tribuit. Atque illi, vinclis exsoluti, Agrippinam quoque, haud procul alio suggesto conspicuam, iisdem, quibus principem, laudibus gratibusque venerati sunt. Novum sanè et moribus veterum insolitum, feminam signis Romanis præsidere. Ipsa semet parti a majoribus suis imperii sociam ferebat.

38. Vocati posthac patres, multa et magnifica super captivitate Caractaci disseruere: neque minùs id clarum, quàm quum Siphacem P. Scipio, Persen L. Paullus, et si qui alii vinctos reges populo Romano ostendere. Censentur Ostorio triumphi insignia; prosperis ad id rebus ejus, mox ambiguis: sive quòd amoto Caractaco, quasi debellatum foret, minus intenta apud nos militia fuit; sive hostes, miseratione tanti regis, acriùs ad ultionem exarsēre. Præfectum castrorum et legionarias cohortes, exstruendis apud Siluras præsidiis relictas, circumfundunt. Ac, ni citò e vicis et castellis proximis subventum foret, copiæ tum occidione occubuissent. Præfectus tamen et octo centuriones, ac promptissimus quisque manipularis cecidere. Nec multò pòst pabulantes nostros missasque ad subsidium turmas profligant.

39. Tum Ostorius cohortes expeditas opposuit: nec ideò fugam sistebat, ni legiones proelium excepissent. Earum robore æquata pugna, dein nobis pro meliore fuit. Effugere hostes, tenui damno, quia inclinabat dies. Crebra hinc prælia, et sæpiùs in modum latrocinii per saltus, per paludes, ut cuique sors aut virtus; temerè, provisò; ob iram, ob prædam; jussu, et aliquandò ignaris ducibus. Ac præcipua Silurum pervicacia, quos accendebat vulgata imperatoris Romani vox: ut quondam Sugambri excisi aut in

E

« PreviousContinue »