Page images
PDF
EPUB

Gallias trajecti forent, ita Silurum nomen penitùs exstinguendum. Igitur duas auxiliares cohortes, avaritia præfectorum incautiùs populantes, intercepere. Spoliaque et captivos largiendo, ceteras quoque nationes ad defectionem trahebant: quum, tædio curarum fessus, Ostorius concessit vita; lætis hostibus, tamquam ducem haud spernendum, etsi non prælium, at certè bellum, absumpsisset.

40. At Cæsar, cognita morte legati, ne provincia sine rectore foret, A. Didium suffecit. Is properè vectus; non tamen integras res invenit, adversă interim legionis pugna, cui Manlius Valens præerat. Auctaque et apud hostes ejus rei fama, quò venientem ducem exterrerent, atque illo augente audita, ut major laus compositis, vel, si duravissent, venia justior tribueretur. Silures id quoque damnum intulerant; latèque persultabant, donec adcursu Didii pellerentur. Sed, post captum Caractacum, præcipuus scientia rei militaris Venutius, e Brigantum civitate, ut supra memoravi,* fidusque diu et Romanis armis defensus, quum Cartismanduam reginam matrimonio teneret: mox orto discidio, et statim bello, etiam adversùs nos hostilia induerat. Sed primò tantùm inter ipsos certabatur, callidisque Cartismandua artibus fratrem ac propinquos Venutii intercepit. Inde accensi hostes, stimulante ignominiā, ne feminæ imperio subderentur. Valida et lecta armis juventus regnum ejus invadunt. Quod nobis prævisum: et missæ auxilio cohortes acre proelium fecere; cujus, initio ambiguo, finis latior fuit. Neque dispari eventu pugnatum a legione, cui Cæsius Nasica præerat. Nam Didius, senectute gravis, et multă copia honorum, per ministros agere, et arcere hostem, satis habebat. Hæc, quanquam a duobus Ostorio Didioque proprætoribus plures per annos gesta, conjunxi, ne divisa, haud perinde ad memoriam sui valerent.

Liber XIV. Capita 29-39.

Cæsonio Pato, Petronio Turpiliano consulibus, gravis clades in Britannia accepta: in qua neque A. Didius legatus, ut memoravi, nisi parta retinuerat, et successor Veranius, modicis excursibus Siluras populatus, quin ultrà bellum proferret, morte prohibitus est: magna, dum vixit, severitatis fama, supremis testamenti verbis ambitionis

* Vide, Historiarum, Lib. III. Cap. 45.

manifestus: quippe multa in Neronem adulatione addidit, subjecturum ei provinciam fuisse, si biennio proximo vixisset. Sed tum Paullinus Suetonius obtinebat Britannos, scientia militiæ et rumore populi, qui neminem sine æmulo sinit, Corbulonis concertator: receptæque Armeniæ decus æquare, domitis perduellibus, cupiens. Igitur Monam insulam, incolis validam et receptaculum perfugarum, adgredi parat; navesque fabricatur plano alveo, adversùs breve litus et incertum. Sic pedes: equites vado secuti, aut altiores inter undas, adnantes equis, tramisēre.

30. Stabat pro litore diversa acies, densa armis virisque, intercursantibus feminis, in modum Furiarum, quæ veste ferali, crinibus dejectis, faces præferebant: Druidæque circùm, preces diras sublatis ad cælum manibus fundentes, novitate adspectus perculere milites; ut, quasi hærentibus membris, immobile corpus vulneribus præberent. Dein, cohortationibus ducis, et se ipsi stimulantes, ne muliebre et fanaticum agmen pavescerent, inferunt signa, sternuntque obvios, et igni suo involvunt. Præsidium posthac impositum victis, excisique luci, sævis superstitionibus sacri. Nam cruore captivo adolere aras et hominum fibris consulere deos, fas habebant. Hæc agenti Suetonio, repentina defectio provinciæ nuntiatur.

31. Rex Icenorum Prasutagus, longā opulentia clarus, Cæsarem heredem duasque filias scripserat, tali obsequio ratus regnumque et domum suam procul injuria fore. Quod contrà vertit: adeò, ut regnum per centuriones, domus per servos, velut capta vastarentur. Jam primùm uxor ejus, Boadicea, verberibus adfecta et filiæ stupro violatæ sunt. Præcipui quique Icenorum, quasi cunctam regionem muneri accepissent, avitis bonis exuuntur, et propinqui regis inter mancipia habebantur. Quả contumelia, et metu graviorum rapiunt arma, commotis ad rebellationem Trinobantibus et qui alii nondum servitio fracti, resumere libertatem occultis conjurationibus pepigerant; acerrimo in veteranos odio: quippe, in coloniam Camulodunum recèns deducti, pellebant domibus, exturbabant agris, captivos, servos adpellando: foventibus impotentiam veteranorum militibus, similitudine vitæ et spe ejusdem licentiæ. Ad hoc templum, divo Claudio constitutum, quasi arx æternæ dominationis adspiciebatur; delectique sacerdotes, specie religionis, omnes fortunas

effundebant. Nec arduum videbatur, exscindere coloniam, nullis munimentis septam: quod ducibus nostris parùm provisum erat, dum amoenitati prius, quàm usui consulitur.

32. Inter quæ, nulla palam caussa, delapsum Camuloduni simulacrum Victoriæ, ac retro conversum, quasi cederet hostibus. Et feminæ in furorem turbatæ; adesse exitium canebant. Externosque fremitus in curia eorum auditos; consonuisse ululatibus theatrum, visamque speciem in æstuario Tamesæ subversæ coloniæ; jam Oceanum cruento adspectu; dilabente æstu, humanorum corporum effigies relictas; ut Britanni ad spem, ita veterani ad metum trahebant. Sed quia procul Suetonius aberat, petivĕre a Cato Deciano procuratore auxilium. Ille haud amplius quàm ducentos, sine justis armis misit: et inerat modica militum manus. Tutela templi freti, et impedientibus, qui, occultè rebellionis conscii, consilia turbabant, neque fossam aut vallum præduxerunt, neque, motis senibus et feminis, juventus sola restitit: quasi media pace incauti, multitudine barbarorum circumveniuntur. Et cetera quidem impetu direpta aut incensa sunt: templum, in quo se miles conglobaverat, biduo obsessum expugnatumque. Et victor Britannus Petilio Ceriali, legato legionis nonæ, in subsidium adventanti obvius, fudit legionem, et quod peditum interfecit. Cerialis cum equitibus evasit in castra et munimentis defensus est. Qua clade et odiis provinciæ, quam avaritia in bellum egerat, trepidus procurator Catus in Galliam transiit.

Si quos

33. At Suetonius miră constantia medios inter hostes Londinium perrexit, cognomento quidem coloniæ non insigne, sed copia negotiatorum et commeatuum maximè celebre. Ibi ambiguus, an illam sedem bello deligeret, circumspectă infrequentia militis, unius oppidi damno servare universa statuit. Neque fletu et lacrimis auxilium ejus orantium flexus est, quin daret profectionis signum : et comitantes in partem agminis acceperat. imbellis sexus, aut fessa ætas, vel loci dulcedo adtinuerat, ab hoste oppressi sunt. Eadem clades municipio Verulamio fuit; quia barbari, omissis castellis præsidiisque militarium, quod uberrimum spolianti et defendentibus intutum, læti præda et aliorum segnes, petebant. Ad septuaginta millia civium et sociorum iis, quæ memoravi, locis cecidisse constitit. Neque enim capere, aut venun

dare, sed cædes, patibula, ignes, cruces, tamquam reddituri supplicium, ac præreptă interim ultione, festinabant.

34. Jam Suetonio quartadecima legio cum vexillariis vicesimanis, et e proximis auxiliares, decem fermè millia armatorum erant: quum omittere cunctationem et congredi acie parat. Deligitque locum arctis faucibus et a tergo silva clausum; satis cognito, nihil hostium, nisi in fronte, et apertam planitiem esse, sine metu insidiarum. Igitur legionarius frequens ordinibus, levis circum armatura, conglobatus pro cornibus eques adstitit. adstitit. At Britannorum copiæ passim per catervas et turmas exsultabant, quanta non aliàs multitudo; et animo adeò fero, ut conjuges quoque testes victoriæ secum traherent, plaustrisque imponerent, quæ super extremum ambitum campi posuerant.

35. Boadicea, curru filias præ se vehens, ut quamque nationem accesserat, solitum quidem Britannis, feminarum ductu bellare, testabatur: sed tunc non, ut tantis majoribus ortam, regnum et opes; verum ut unam e vulgo, libertatem amissam, confectum verberibus corpus, contrectatam filiarum pudicitiam ulcisci. Eò provectas Romanorum cupidines, ut non corpora, ne senectam quidem, aut virginitatem impollutam relinquant. Adesse tamen deos justæ vindictæ. Cecidisse legionem, quæ prælium ausa sit: ceteros castris occultari, aut fugam circumspicere. Ne strepitum quidem et clamorem tot millium, nedum impetus et manus perlaturos. Si copias armatorum, caussas belli secum expenderent, vincendum illă acie, vel cadendum esse. Id mulieri destinatum: viverent viri et servirent.

36. Ne Suetonius quidem in tanto discrimine silebat: qui, quamquam confideret virtuti, tamen exhortationes et preces miscebat, ut spernerent sonores barbarorum et inanes minas. Plus illic feminarum, quam juventutis adspici. Imbelles, inermes cessuros statim, ubi ferrum virtutemque vincentium totiens fusi agnovissent. Etiam in multis legionibus paucos esse, qui prælia profligarent: gloriæque eorum accessurum, quòd modica manus universi exercitus famam adipiscerentur. Conferti tantum, et pilis emissis, post umbonibus et gladiis, stragem cædemque continuarent, prædæ immemores. Parta victoria, cuncta ipsis cessura. Is ardor verba ducis sequebatur, ita se ad intorquenda pila expedierat vetus miles et multă proeliorum experientia, ut certus eventus Suetonius daret pugnæ signum.

54

[graphic][merged small]
« PreviousContinue »