Page images
PDF
EPUB

37. Ac primùm legio gradu immota, et angustias loci pro munimento retinens, postquam propiùs suggressus hostis certo jactu tela exhauserat, velut cuneo erupit. Idem auxiliarium impetus: et eques, protentis hastis, perfringit, quod obvium et validum erat. Ceteri terga præbuere, difficili effugio, quia circumjecta vehicula sepserant abitus. Et miles ne mulierum quidem neci temperabat: confixaque telis etiam jumenta corporum cumulum auxerant. Clara et antiquis victoriis par ea die laus parta: quippe sunt, qui paullo minùs quàm octoginta millia Britannorum cecidisse tradant, militum quadringentis fermè interfectis, nec multò ampliùs vulneratis. Boadicea vitam veneno finivit. Et Ponius Postumus, præfectus castrorum secundæ legionis, cognitis quartadecimanorum vicesimanorumque prosperis rebus, quia pari gloria legionem suam fraudaverat, abnueratque, contra ritum militiæ, jussa ducis, se ipsum gladio transegit.

38. Contractus deinde omnis exercitus sub pellibus habitus est, ad reliqua belli perpetranda. Auxitque copias Cæsar, missis e Germania duobus legionariorum millibus octo auxiliarium cohortibus ac mille equitibus: quorum adventu nonani legionario milite suppleti sunt; cohortes alæque novis hibernaculis locatæ, quodque nationum ambiguum aut adversum fuerat, igni atque ferro vastatur. Sed nihil æque, quàm fames, adfligebat serendis frugibus. incuriosos, et omni ætate ad bellum versā, dum nostros commeatus sibi destinant. Gentesque præferoces tardius ad pacem inclinant: quia Julius Classicianus, successor Cato missus, et Suetonio discors, bonum publicum privatis simultatibus impediebat; disperseratque, novum legatum opperiendum esse, sine hostili ira et superbia victoris clementer deditis consulturum. Simul in urbem mandabat, nullum prælio finem exspectarent, nisi succederetur Suetonio: cujus adversa pravitati ipsius; prospera ad fortunam reipublicæ referebat.

39. Igitur ad spectandum Britanniæ statum missus est ex libertis Polycletus, magna Neronis spe, posse auctoritate ejus non modò inter legatum procuratoremque concordiam gigni, sed et rebelles barbarorum animos pace componi. Nec defuit Polycletus, quominùs, ingenti agmine Italiæ Galliæque gravis, postquam Oceanum transmiserat, militibus quoque nostris terribilis incederet. Sed

hostibus inrisui fuit, apud quos, flagrante etiam tum libertate, nondum cognita libertinorum potentia erat: mirabanturque, quòd dux et exercitus, tanti belli confector, servitiis obedirent. Cuncta tamen ad imperatorem in mollius relata: detentusque rebus gerundis Suetonius; quòd pòst paucas naves in litore remigiumque in iis amiserat, tamquam durante bello, tradere exercitum Petronio Turpiliano, qui jam consulatu abierat, jubetur. Is non inritato hoste, neque lacessitus, honestum pacis nomen segni otio imposuit.

Historiarum, Liber III. Capita 44 et 45.

Et Britanniam inclitus erga Vespasianum favor, quòd illic secundæ legioni a Claudio præpositus et bello clarus egerat, adjunxit.

45. Ea discordia, et crebris belli civilis rumoribus, Britanni sustulere animos, auctore Venutio: qui, super insitam ferociam et Romani nominis odium, propriis in Cartismanduam reginam stimulis accendebatur. Cartismandua Brigantibus imperitabat, pollens nobilitate: et auxerat potentiam, postquam, capto per dolum rege Caractaco, instruxisse triumphum Claudii Cæsaris videbatur. Inde opes, et rerum secundarum luxus. Spreto Venutio (is fuit maritus) armigerum ejus, Vellocatum, in matrimonium regnumque accepit. Concussa statim flagitio domus. Pro marito studia civitatis; pro adultero libido reginæ et sævitia. Igitur Venutius accitis auxiliis, simul ipsorum Brigantum defectione, in extremum discrimen Cartismanduam adduxit. Tum petita a Romanis præsidia. Et cohortes alæque nostræ, variis præliis, exemēre tamen periculo reginam. Regnum Venutio, bellum nobis,

relictum.

Historiarum, I. 9.

In Britannico exercitu nihil irarum. Non sanè aliæ legiones, per omnes civilium bellorum motus, innocentiùs egerunt; seu quia procul et Oceano divisæ; seu crebris expeditionibus doctæ hostem potiùs odisse.

Historiarum, I. 60 et 61.

Ne in Britannia quidem dubitatum. Præerat Trebellius Maximus, per avaritiam ac sordes contemptus exercitui invisusque. Accendebat odium ejus Roscius Coelius,

legatus vicesimæ legionis; olim discors, sed occasione civilium armorum atrociùs proruperat. Trebellius seditionem et confusum ordinem disciplinæ Colio, spoliatas et inopes legiones Coelius Trebellio objectabat; quum interim fœdis legatorum certaminibus modestia exercitus corrupta; eòque discordiæ ventum, ut auxiliarium quoque militum conviciis proturbatus, et adgregantibus se Coelio cohortibus alisque desertus Trebellius ad Vitellium profugerit. Quies provinciæ, quanquam remoto consulari, mansit. Rexĕre legati legionum; pares jure, Coelius audendo potentior. Adjuncto Britannico exercitu, ingens viribus opibusque Vitellius.

Historiarum, II. 57.

Vitellius e Britannico delectu octo millia sibi adjunxit.

Annalium, Lib. XIII. 32.

Pomponia Græcina insignis femina, Plautio qui ovans se de Britannis vetulit nupta, ac superstitionis externæ rea, mariti judicio permissa est. Isque prisco instituto, propinquis coram, de capite famaque conjugis cognovit; et insontem nuntiavit. Longa huic Pomponiæ ætas et continua tristitia fuit.

Agricola Vita, X.-XXXVIII.

X. Britanniæ situm populosque multis scriptoribus memoratos non in comparationem curæ ingeniive referam; sed quia tum primum perdomita est: ita, quæ priores nondum comperta eloquentia percoluere, rerum fide tradentur. Britannia, insularum quas Romana notitia complectitur maxima, spatio ac coelo in orientem Germaniæ, in occidentem Hispaniæ obtenditur: Gallis in meridiem etiam inspicitur: septentrionalia ejus, nullis contra terris, vasto atque aperto mari pulsantur. Formam totius Britanniæ Livius veterum, Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores oblongæ scutulæ vel bipenni adsimulavere: et est ea facies citra Caledoniam, unde et in universum fama est transgressa: sed immensum et enorme spatium procurrentium extremo jam litore terrarum, velut in cuneum tenuatur. Hanc oram novissimi maris tunc primùm Romana classis circumvecta, insulam esse Britanniam adfirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuit

que dispecta est et Thule, nam hactenus jussum, et hiems appetebat; sed mare pigrum et grave remigantibus perhibent; ne ventis quidem perinde attolli: credo quòd rariores terræ montesque, causa ac materia tempestatum, et profunda moles continui maris tardius impellitur. Naturam Oceani atque æstus neque quærere hujus operis est, ac multi retulere: unum addiderim, nusquam latius dominari mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec litore tenus accrescere aut resorberi, sed influere penitùs atque ambire, et jugis etiam ac montibus inseri velut in suo.

XI. Ceterùm Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenæ an advecti, ut inter barbaros, parùm compertum. Habitus corporum varii, atque ex eo argumenta: namque rutila Caledoniam habitantium comæ, magni artus, Germanicam originem adseverant. Silurum colorati vultus et torti plerumque crines et posita contra Hispania, Iberos veteres trajecisse, easque sedes occupâsse fidem faciunt proximi Gallis, et similes sunt: seu durante originis vi; seu, procurrentibus in diversa terris, positio cœli corporibus habitum dedit: in universum tamen æstimanti, Gallos vicinum solum occupasse credibile est. Eorum sacra deprehendas superstitionum persuasione: sermo haud multum diversus: in deposcendis periculis eadem audacia; et, ubi advenēre, in detrectandis eadem formido: plus tamen ferocia Britanni præferunt, ut quos nondum longa pax emollierit: nam Gallos quoque in bellis floruisse accepimus: mox segnitia cum otio intravit, amissa virtute pariter ac libertate: quod Britannorum olim victis evenit: ceteri manent, quales Galli fuerunt.

curru

XII. In pedite robur: quædam nationes et præliantur: honestior auriga, clientes propugnant. Olim regibus parebant, nunc per principes factionibus et studiis trahuntur: nec aliud adversus validissimas gentes pro nobis utilius, quàm quòd in commune non consulunt. Rarus duabus tribusque civitatibus, ad propulsandum commune periculum conventus: ita, dum singuli pugnant, universi vincuntur. Coelum crebris imbribus ac nebulis foedum asperitas frigorum abest. Dierum spatia ultra nostri orbis mensuram; nox clara et extrema Britanniæ parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas. Quòd si nubes non officiant, aspici

per noctem solis fulgorem, nec occidere et exsurgere, sed transire adfirmant: scilicet extrema et plana terrarum humili umbra non erigunt tenebras, infraque cœlum et sidera nox cadit. Solum, præter oleam vitemque et cetera calidioribus terris oriri sueta, patiens frugum, fecundum tarde mitescunt, citò proveniunt: eademque utriusque rei causa, multus humor terrarum cœlique. Fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victoriæ gignit et Oceanus margarita, sed subfusca ac liventia. Quidam artem abesse legentibus arbitrantur; nam in rubro mari viva ac spirantia saxis avelli; in Britannia, prout expulsa sint, colligi: ego facilius crediderim, naturam margaritis deesse quàm nobis avaritiam.

:

XIII. Jpsi Britanni delectum ac tributa et injuncta imperii munera impigrè obeunt, si injuriæ absint: has ægre tolerant, jam domiti ut pareant, nondum ut serviant. Igitur primus omnium Romanorum divus Julius cum exercitu Britanniam ingressus, quamquam prospera pugna terruerit incolas ac litore potitus sit, potest videri ostendisse posteris, non tradidisse. Mox bella civilia et in rempublicam versa principum arma, ac longa oblivio Britanniæ etiam in pace. Consilium id divus Augustus vocabat : Tiberius præceptum. Agitasse Caium Cæsarem de intrandā Britannia satis constat, ni velox ingenio, mobilis pœnitentiæ, et ingentes adversùs Germaniam conatus frustra fuissent. Divus Claudius auctor operis, transvectis legionibus auxiliisque et adsumpto in partem rerum Vespasiano: quod initium venturæ mox fortunæ fuit: domitæ gentes, capti reges, et monstratus fatis Vespasianus.

XIV. Consularium primus Aulus Plautius præpositus, ac subinde Ostorius Scapula, uterque bello egregius: redactaque paulatim in formam provinciæ proxima pars Britanniæ addita insuper veteranorum colonia: quædam civitates Cogidumno regi donata (is ad nostram usque memoriam fidissimus mansit), vetere ac jam pridem recepta populi Romani consuetudine, ut haberet instrumenta servitutis et reges. Mox Didius Gallus parta a prioribus continuit, paucis admodum castellis in ulteriora promotis, per quæ fama aucti officii quæreretur. Didium Veranius excepit, isque intra annum exstinctus est. Suetonius hinc

« PreviousContinue »