Page images
PDF
EPUB

[Gallus a Cæsare in Britanniam præmissus]. Hunc illi e navi egressum, quum ad eos imperatoris mandata perferret, comprehenderant atque in vincula conjecerant: tum, prœlio facto, remiserunt et in petendā pace ejus rei culpam in multitudinem contulerunt et, propter imprudentiam ut ignosceretur, petivērunt. Cæsar questus, quòd, quum ultrò in continentem legatis missis pacem ab se petîssent, bellum sine causa intulissent, ignoscere imprudentiæ dixit, obsidesque imperavit: quorum illi partem statim dederunt, partem, ex longinquioribus locis arcessitam, paucis diebus sese daturos dixerunt. Interea suos remigrare in agros jusserunt, principesque undique convenire et se civitatesque suas Cæsari commendare coeperunt.

His rebus pace confirmată, post diem quartum quam est in Britanniam ventum, naves octodecim, de quibus supra demonstratum est, quæ equites sustulerant, ex superiore portu leni vento solvērunt. Quæ quum appropinquarent Britanniæ, et ex castris viderentur, tanta tempestas subitò coorta est, ut nulla earum cursum tenere posset, sed aliæ eodem, unde erant profectæ, referrentur; aliæ ad inferiorem partem insulæ, quæ est propius solis occasum, magno sui cum periculo dejicerentur.

Eadem nocte accidit, ut esset luna plena, qui dies maritimos æstus maximos in Oceano efficere consuevit ; nostrisque id erat incognitum. Ita uno tempore et longas naves, quibus Cæsar exercitum transportandum curaverat, quasque in aridum subduxerat, æstus complebat; et onerarias, quæ ad anchoras erant deligatæ, tempestas afflictabat; neque ulla nostris facultas aut administrandi, aut auxiliandi, dabatur. Compluribus navibus fractis, reliquæ quum essent, funibus, anchoris, reliquisque armamentis amissis, ad navigandum inutiles, magna (id quod necesse erat accidere) totius exercitus perturbatio facta est: neque enim naves erant aliæ, quibus reportari possent; et omnia deerant, quæ ad reficiendas eas usui sunt; et, quòd omnibus constabat hiemari in Gallia oportere, frumentum his in locis in hiemem provisum non erat.

Quibus rebus cognitis, principes Britanniæ, qui post prælium factum ad ea, quæ jusserat Cæsar, facienda convenerant, inter se collocuti, quum equites et naves et frumentum Romanis deesse intelligerent, et paucitatem

militum ex castrorum exiguitate cognoscerent, quæ hoc erant etiam angustiora, quòd sine impedimentis Cæsar legiones transportaverat, optimum factu esse duxerunt, rebellione facta, frumento commeatuque nostros prohibere, et rem in hiemem producere; quòd, iis superatis, aut reditu interclusis, neminem postea belli inferendi causă in Britanniam transiturum confidebant. Itaque, rursus conjuratione factā, paulatim ex castris discedere, ac suos clam ex agris deducere cœperunt.

At Cæsar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, tamen et ex eventu navium suarum, et ex eo, quòd obsides dare intermiserant, fore id, quod accidit, suspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidia comparabat: nam et frumentum ex agris quotidie in castra conferebat, et, quæ gravissimè afflictæ erant naves, earum materia atque ære ad reliquas reficiendas utebatur, et, quæ ad eas res erant usui, ex continenti comportari jubebat. Itaque, quum id summo studio a militibus administraretur, duodecim navibus amissis, reliquis ut navigari commodè posset, effecit.

Dum ea geruntur, legione ex consuetudine ună frumentatum missa, quæ appellabatur septima, neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita, quum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra ventitaret; ii, qui pro portis castrorum in statione erant, Cæsari renunciârunt, pulverem majorem, quàm consuetudo ferret, in ea parte videri, quam in partem legio iter fecisset. Cæsar id, quod erat, suspicatus (aliquid novi a barbaris initum consilii) cohortes, quæ in stationibus erant, secum in eam partem proficisci, duas ex reliquis in stationem succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi jussit. Quum paulò longiùs a castris processisset, suos ab hostibus premi, atque ægrè sustinere, et, confertà legione, ex omnibus partibus tela conjici animadvertit. Nam quòd, omni ex reliquis partibus demesso frumento, pars una erat reliqua, suspicati hostes, huc nostros esse venturos, noctu in silvis delituerant: tum dispersos, depositis armis, in metendo occupatos, subitò adorti, paucis interfectis, reliquos incertis ordinibus perturbaverant: simul equitatu atque essedis circumdederant.

Genus hoc est ex essedis pugnæ: primò per omnes partes perequitant, et tela conjiciunt, atque ipso terrore equorum, et strepitu rotarum, ordines plerumque pertur

bant; et, quum se inter equitum turmas insinuaverint, ex essedis desiliunt, et pedibus præliantur. Auriga interim paulatim ex proelio excedunt, atque ita curru se collocant; ut, si illi a multitudine hostium premantur, expeditum ad suos receptum habeant. Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum, in præliis præstant; ac tantum usu quotidiano et exercitatione efficiunt, uti, in declivi ac præcipiti loco, incitatos equos sustinere, et brevi moderari ac flectere, et per temonem percurrere, et in jugo insistere, et inde se in currus citissimè recipere, consuerint.

Quibus rebus, perturbatis nostris novitate pugnæ, tempore opportunissimo Cæsar auxilium tulit: namque ejus adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto, ad lacessendum et ad committendum prœlium alienum esse tempus arbitratus, suo se loco continuit, et, brevi tempore intermisso, in castra legiones reduxit. Dum hæc geruntur, nostris omnibus occupatis, qui erant in agris, reliqui discesserunt. Secutæ sunt continuos complures dies tempestates, quæ et nostros in castris continerent, et hostem a pugna prohiberent. Interim barbari

nuncios in omnes partes dimiserunt, paucitatemque nostrorum militum suis prædicaverunt, et, quanta prædæ faciendæ, atque in perpetuum sui liberandi, facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstravērunt. His rebus celeriter magna multitudine peditatūs equitatusque coacta, ad castra venērunt.

Cæsar, etsi idem, quod superioribus diebus acciderat, fore videbat ut, si essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent; tamen nactus equites circiter triginta, quos Commius Atrebas, de quo ante dictum est, secum transportaverat, legiones in acie pro castris constituit.

Com

misso prœlio, diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt, ac terga vertērunt. Quos tanto spatio secuti, quantum cursu et viribus efficere potuerunt, complures ex iis occiderunt; deinde, omnibus longè latèque afflictis incensisque, se in castra receperunt.

Eodem die legati, ab hostibus missi ad Cæsarem de pace, venērunt. His Cæsar numerum obsidum, quem antea imperaverat, duplicavit, eosque in continentem adduci jussit; quòd, propinqua die æquinoctii, infirmis navibus, hiemi navigationem subjiciendam non existimabat. Ipse, idoneam tempestatem nactus, paulò post mediam noctem

[graphic][subsumed][merged small]

naves solvit, quæ omnes incolumes ad continentem pervenērunt.

Cæsar in Belgis omnium legionum hiberna constituit. Eò duæ omnino civitates ex Britannia obsides miserunt; reliquæ neglexērunt. His rebus gestis, ex literis Cæsaris dierum viginti supplicatio a Senatu decreta est.

CESAR'S SECOND EXPEDITION INTO BRITAIN (B.C. 54).

De Bello Gallico, V. 8, et seq.

Cæsar cum quinque legionibus et pari numero equitum quem in continenti relinquebat, solis occasu naves solvit, et leni Africo provectus, media circiter nocte vento intermisso, cursum non tenuit, et, longius delatus æstu, ortā luce, sub sinistrā Britanniam relictam conspexit. Tum rursus, æstus commutationem secutus, remis contendit, ut eam partem insulæ caperet, qua optimum esse egressum superiore æstate cognoverat. Qua in re admodum fuit militum virtus laudanda, qui vectoriis gravibusque navigiis, non intermisso remigandi labore, longarum navium cursum adæquârunt. Accessum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano ferè tempore: neque in eo loco hostis est visus; sed, ut postea Cæsar ex captivis comperit, quum magnæ manus eo convenissent, multitudine navium perterritæ (quæ cum annotinis privatisque, quas sui quisque commodi fecerat, amplius octingentis uno erant visæ tempore), a littore discesserant ac se in superiora loca abdiderant.

Cæsar, exposito exercitu et loco castris idoneo capto, ubi ex captivis cognovit, quo in loco hostium copiæ consedissent, cohortibus decem ad mare relictis et equitibus trecentis, qui præsidio navibus essent, de tertia vigilia ad hostes contendit; eò minùs veritus navibus, quòd in littore molli atque aperto deligatas ad anchoram relinquebat; et præsidio navibus Quintum Atrium præfecit. Ipse, noctu progressus millia passuum circiter duodecim, hostium copias conspicatus est. Illi, equitatu atque essedis ad flumen progressi, ex loco superiore nostros prohibere et

« PreviousContinue »