Page images
PDF
EPUB

cædere : ac plerique semineces, aut integri, festinatione victoriæ relinquebantur. Interim equitum turmæ (fugere covinarii) peditum se proelio miscuēre: et quanquam recentem terrorem intulerant, densis tamen hostium agminibus et inæqualibus locis hærebant; minimèque equestris ea pugnæ facies erat, quum ægrè diu stantes, simul equorum corporibus impellerentur; ac sæpe vagi currus, exterriti sine rectoribus equi, ut quemque formido tulerat, transversos aut obvios incursabant.

XXXVII. Et Britanni, qui adhuc pugnæ expertes summa collium insederant, et paucitatem nostrorum vacui spernebant, degredi paulatim et circumire terga vincentium coeperant: ni id ipsum veritus Agricola quattuor equitum alas, ad subita belli retentas, venientibus opposuisset, quantòque ferocius accurrerant, tantò acrius pulsos in fugam disjecisset. Ita consilium Britannorum in ipsos versum: transvectæque præcepto ducis a fronte pugnantium alæ, aversam hostium aciem invasēre. Tum verò patentibus locis grande et atrox spectaculum: sequi, vulnerare, capere, atque eosdem, oblatis aliis, trucidare. Jam hostium, prout cuique ingenium erat, catervæ armatorum paucioribus terga præstare, quidam inermes ultro ruere ac se morti offerre. Passim arma et corpora et laceri artus et cruenta humus: et aliquando etiam victis ira virtusque: postquam silvis adpropinquaverunt, collecti, primos sequentium, incautos et locorum ignaros, circumveniebant. Quod ni frequens ubique Agricola, validas et expeditas cohortes, indaginis modo, et sicubi artiora erant, partem equitum, dimissis equis, simul rariores silvas equitem persultare jussisset, acceptum aliquod vulnus per nimiam fiduciam foret. Ceterùm, ubi compositos firmis ordinibus sequi rursus videre, in fugam versi, non agminibus, ut prius, nec alius alium respectantes, rari, et vitabundi invicem, longinqua atque avia petiēre: finis sequendi nox et satietas fuit: cæsa hostium ad decem millia : nostrorum trecenti sexaginta cecidere: in queis, Aulus Atticus, præfectus cohortis, juvenili ardore, et ferociā equi hostibus inlatus.

XXXVIII. Et nox quidem gaudio prædāque læta victoribus: Britanni palantes, mixtoque virorum mulierumque ploratu, trahere vulneratos, vocare integros, deserere domos ac per iram ultro incendere : eligere latebras et

statim relinquere : miscere invicem consilia aliqua, dein separare : aliquando frangi aspectu pignorum suoruin, sæpius concitari; satisque constabat sævisse quosdam in conjuges ac liberos, tanquam misererentur. Proximus dies faciem victoriæ latius aperuit: vastum ubique silentium, secreti colles, fumantia procul tecta, nemo exploratoribus obvius : quibus in omnem partem dimissis, ubi incerta fugæ vestigia, neque usquam conglobari hostes compertum, et exacta jam æstate spargi bellum nequibat, in fines Borestorum exercitum deducit.

Ibi acceptis obsidibus, præfecto classis circumvehi Britanniam præcepit: datæ ad id vires, et præcesserat terror: ipse peditem atque equites lento itinere, quo novarum gentium animi ipsā transitūs morā terrerentur, in hibernis locavit. Et simul classis secundā tempestate ac famā Trutulensem portum tenuit, unde proximo latere Britanniæ lecto omni redierat. Tradidit Agricola successori suo provinciam quietam tutamque.

From Spartian. “ Hadrian visited Britain, where he corrected many abuses, and was the first who drew a wall eighty miles in length to divide the barbarians from the Romans.”

He also has recorded the following verses, as having passed between Hadrian and Florus, one of his friends:-Florus.

Hadrian. Ego nolo Cæsar esse

· Ego nolo Florus esse Ambulare

per Britannos; Ambulare per tabrinas; Scotticas pati pruinas."

Latitare per popinas

Culices pati rotundas.”

From Capitolinus. “ Antoninus Pius subdued the Britons by Lollius Urbicus, his lieutenant-general; and removed the barbarians by another turf wall.”

Under the Emperor Aurelius Antoninus there was danger of a war in Britain, and Calphurnius Agricola was sent to the island.”

Fron Xiphiline. “Commodus had several wars with foreign nations, but none so dangerous as that of Britain.

For the people

having passed the wall that divided them from the Romans, attacked the latter and cut them in pieces. Commodus sent Marcellus Ulphius against them.

From Tertullian. “Even those places in Britain hitherto inaccessible to the Roman arms, have been subdued by the Gospel of Christ.”

AUSONIUS.

Idyllia, X. 65–72.
Utque sub ingenuis agitatæ fontibus herbæ
Vibrantes patiuntur aquas; lucetque, latetque
Calculus, et viridem distinguit glarea muscum.
Nota Caledoniis talis pictura Britannis,
Quum virides algas, et rubra corallia nudat
Æstus, et albentes concharum germina baccas,
Delicias hominum locupletum, quæque sub undis
Adsimulant nostros imitata monilia cultus.

407.
Aut Italûm populos, aquilonigenasque Britannos.

Epistola, IX. 35-37.
Sunt et Aremorici qui laudent ostrea ponti :
Et quæ Pictonici legit accola littoris : et quæ
Mira Caledonius nonnunquam detegit æstus.

CLAUDIANUS.

In Rufinum, Liber II. 149.
Extremos ultra volitat

gens

si
qua

Britannos.
De tertio consulatu Honorii, 51-58.
Quòque magis nimium pugnæ inflammaret amorem,
Facta tui numerabat avi, quem littus adustæ
Horrescit Libyæ, ratibusque impervia Thule.
Ille leves Mauros, neo falso nomine Pictos
Edomuit, Scotumque vago mucrone secutus
Fregit Hyperboreas remis audacibus undas,
Et geminis fulgens utroque sub axe tropæis
Tethyos alternæ reflùas calcavit arenas.

De quarto consulatu Honorii, 26-33.
Ille, Caledoniis posuit qui castra pruinis,
Qui medios Libyæ sub casside pertulit æstus,
Terribilis Mauro, debellatorque Britanni
Littoris, ac pariter Boreæ vastator et Austri.
Quid rigor æternus coeli, quid sidera prosunt,
Ignotumque fretum ? maduerunt Saxone fuso
Orcades : incaluit Pictorum sanguine Thule :
Scotorum cumulos flevit glacialis Ierne.
De consulatu Fl. Malliï Theodori, 50, 51.

Hispana tibi Germanaque Tethys
Paruit, et nostro diducta Britannia mundo.

In Eutropium, Liber I. 393.

fracto secura Britannia Picto.
De laudibus Stilichonis, Liber II. 247–252.

Britannia,
Ferro picta genas, cujus vestigia verrit
Cærulus, Oceanique aestum mentitur, amictus,
Me quoque vicinis pereuntem gentibus, inquit,
Me juvit Stilicho, totam quum Scotus Iernen
Movit, et infesto spumavit remige Tethy's.

De consulatu Stilichonis, Liber III. 148, 149. Nec stetit Oceano, remisque ingressa profundum Vincendos alio quæsivit in orbe Britannos.

De bello Getico, 200–204. Trans freta, trans Gallos, Pyrenæumque cucurrit; Famaque nigrantes succincta pavoribus alas, Secum cuncta trahens, a Gadibus usque Britannum Terruit Oceanum, et nostro procul axe remotam Insolito belli tremefecit murmure Thulen ?

416-418. Venit et extremis legio prætenta Britannis, Quæ Scoto dat frena

truci, ferroque notatas Perlegit exsangues Picto moriente figuras.

[graphic][ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »