Page images
PDF
EPUB

8 defugisse uideamini., Sed sic, Scipio, ut auus hic tuus, ut ego, qui te genui, iustitiam cole et pietatem, quae cum magna in parentibus et propinquis, tum in patria maxima est ea uita uia est in caelum et in hunc coetum eorum, qui iam uixerunt et corpore laxati illum incolunt locum, 5 quem uides '—erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens-'quem uos, ut a Grais accepistis, orbem lacteum nuncupatis.' Ex quo omnia mihi contemplanti praeclara cetera et mirabilia uidebantur-erant autem eae stellae quas numquam ex hoc loco uidimus, et 10 eae magnitudines omnium, quas esse numquam suspicati sumus, ex quibus erat ea minima, quae ultima a caelo, citima terris, luce lucebat aliena, stellarum autem globi terrae magnitudinem facile uincebant-iam ipsa terra ita mihi parua uisa est, ut me imperi nostri, quo quasi 15 punctum eius attingimus, paeniteret.

9

IV. Quam cum magis intuerer: 'quaeso' inquit Africanus quo usque humi defixa tua mens erit? Nonne aspicis quae in templa ueneris? Nouem tibi orbibus uel potius globis conexa sunt omnia, quorum unus est cae- 20 lestis, extimus, [qui reliquos omnes conplectitur,] summus ipse deus, arcens et continens ceteros, in quo sunt infixi illi, qui uoluuntur, stellarum cursus sempiterni. Cui subiecti sunt septem, qui uersantur retro contrario motu atque caelum. Ex quibus unum globum possidet illa, 25 quam in terris Saturniam nominant: deinde est hominum generi prosperus et salutaris ille fulgor, qui dicitur Iouis: tum rutilus horribilisque terris, quem Martium dicitis: deinde subter mediam fere regionem sol optinet, dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi 30 et temperatio, tanta magnitudine ut cuncta sua luce lustret et conpleat. Hunc ut comites consecuntur Ve

neris alter, alter Mercuri cursus, in infimoque orbe luna radiis solis accensa conuertitur. Infra autem iam nihil est nisi mortale et caducum praeter animos munere deorum hominum generi datos, supra lunam sunt aeterna omnia: 5 nam ea, quae est media et nona, Tellus, neque mouetur et infima est et in eam feruntur omnia nutu suo pondera.'

[ocr errors]
[ocr errors]

V. Quae cum intuerer stupens, ut me recepi: 'quid? 10 hic' inquam quis est, qui conplet aures meas tantus et tam dulcis sonus?' 'hic est' inquit ille, qui interuallis to disiunctus imparibus, sed tamen pro rata parte, ratione distinctis, impulsu et motu ipsorum orbium efficitur et acuta cum grauibus temperans uarios aequabiliter concentus efficit. Nec enim silentio tanti motus incitari possunt et natura fert ut extrema ex altera parte grauiter, 15 ex altera autem acute sonent. Quam ob caussam summus ille caeli stellifer cursus, cuius conuersio est concitatior, acuto et excitato mouetur sono, grauissimo autem hic lunaris atque infimus: nam terra, nona, inmobilis manens una sede semper haeret, conplexa medium mundi locum. 20 Illi autem octo cursus, in quibus eadem uis est duorum, septem efficiunt distinctos interuallis sonos, qui numerus rerum omnium fere nodus est: quod docti homines neruis imitati atque cantibus aperuerunt sibi reditum in hunc locum, sicut alii, qui praestantibus ingeniis in uita 25 humana diuina studia coluerunt. Hoc sonitu oppletae 11 aures hominum obsurduerunt. Nec est ullus hebetior sensus in uobis, sicut, ubi Nilus ad illa, quae Catadupa nominantur, praecipitatur ex altissimis montibus, ea gens, quae illum locum adcolit, propter magnitudinem sonitus 30 sensu audiendi caret. Hic uero tantus est totius mundi incitatissima conuersione sonitus, ut eum aures hominum capere non possint, sicut intueri solem aduersum nequitis

P. C.

2

12

eiusque radiis acies uestra sensusque uincitur.'

Haec

ego admirans referebam tamen oculos ad terram identi

dem.

5.

VI. Tum Africanus: 'sentio' inquit 'te sedem etiam nunc hominum ac domum contemplari: quae si tibi parua, ut est, ita uidetur, haec caelestia semper spectato, illa humana contemnito. Tu enim quam celebritatem sermonis hominum aut quam expetendam gloriam consequi potes? Vides habitari in terra raris et angustis in locis et in ipsis quasi maculis, ubi habitatur, uastas soli- 10 tudines interiectas, eosque, qui incolunt terram, non modo interruptos ita esse, ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, sed partim obliquos, partim transuersos, partim etiam aduersos stare uobis, a quibus exspectare 13 gloriam certe nullam potestis. Cernis autem eandem 15 terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis, e quibus duos maxime inter se diuersos et caeli uerticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina uides, medium autem illum et maximum solis ardore torreri. Duo sunt habitabiles, quorum australis 20 ille, in quo qui insistunt, aduersa uobis urgent uestigia, nihil ad uestrum genus: hic autem alter subiectus aquiloni, quem incolitis, cerne quam tenui uos parte contingat. Omnis enim terra, quae colitur a uobis, angustata uerticibus, lateribus latior, parua quaedam insula est, cir- 25 cumfusa illo mari, quod Atlanticum, quod magnum, quem Oceanum appellatis in terris, qui tamen tanto nomine 14 quam sit paruus uides. Ex his ipsis cultis notisque terris num aut tuum aut cuiusquam uestrum nomen uel Caucasum hunc, quem cernis, transcendere potuit uel illum 30 Gangen tranatare? Quis in reliquis orientis aut obeuntis solis ultimis aut aquilonis austriue partibus tuum nomen

audiet? quibus amputatis cernis profecto quantis in angustiis uestra se gloria dilatari uelit. Ipsi autem, qui de uobis locuntur, quam loquentur diu?

VII. Quin etiam, si cupiat proles illa futurorum 15 5 hominum deinceps laudes unius cuiusque nostrum a patribus acceptas posteris prodere, tamen propter eluuiones exustionesque terrarum, quas accidere tempore certo necesse est, non modo [non] aeternam, sed ne diuturnam quidem gloriam adsequi possumus. Quid 10 autem interest, ab eis, qui postea nascentur, sermonem fore de te, cum ab eis nullus fuerit, qui ante nati sunt? qui nec pauciores et certe meliores fuerunt uiri; praeser- 16 tim cum apud eos ipsos, a quibus audiri nomen nostrum potest, nemo unius anni memoriam consequi possit? 15 Homines enim populariter annum tantum modo solis, id est, unius astri reditu metiuntur: cum autem ad idem, unde semel profecta sunt, cuncta astra redierint eandemque totius caeli descriptionem longis interuallis rettulerint, tum ille uere uertens annus appellari potest: in 20 quo uix dicere audeo quam multa hominum saecula teneantur. Namque ut olim deficere sol hominibus exstinguique uisus est, cum Romuli animus haec ipsa in templa penetrauit, ita quandoque ab eadem parte sol eodemque tempore iterum defecerit, tum signis omnibus 25 ad principium stellisque reuocatis expletum annum habeto: cuius quidem anni nondum uicensumam partem scito esse conuersam. Quocirca si reditum in hunc locum 17 desperaueris, in quo omnia sunt magnis et praestantibus uiris, quanti tandem est ista hominum gloria, quae perti30 nere uix ad unius anni partem exiguam potest? Igitur alte spectare si uoles atque hanc sedem et aeternam domum contueri, neque te sermonibus uulgi dedideris

18

nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum: suis te oportet inlecebris ipsa uirtus trahat ad uerum decus, quid de te alii loquantur ipsi uideant; sed loquentur tamen sermo autem omnis ille et angustiis cingitur eis regionum, quas uides, nec umquam de ullo perennis s fuit et obruitur hominum interitu et obliuione posteritatis exstinguitur.'

VIII. Quae cum dixisset, 'ego uero' inquam 'Africane, si quidem bene meritis de patria quasi limes ad caeli aditum patet, quamquam a pueritia uestigiis ingres- 10 sus patris et tuis decori uestro non defui, nunc tamen tanto praemio exposito enitar multo uigilantius.' Et ille: 'tu uero enitere et sic habeto, non esse te mortalem sed corpus hoc: nec enim tu is es, quem forma ista declarat, sed mens cuiusque is est quisque, non ea figura, quae 15 digito demonstrari potest. Deum te igitur scito esse, si quidem est deus, qui uiget, qui sentit, qui meminit, qui prouidet, qui tam regit et moderatur et mouet id corpus, cui praepositus est, quam hunc mundum ille princeps deus; et ut mundum ex quadam parte mortalem ipse deus aeternus, sic fragile corpus animus sempiternus 19 mouet. Nam quod semper mouetur, aeternum est; quod

20

autem motum adfert alicui quodque ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motus, uiuendi finem habeat. necesse est. Solum igitur quod se ipsum mouet, quia 25 numquam deseritur a se, numquam ne moueri quidem desinit: quin etiam ceteris, quae mouentur, hic fons, hoc principium est mouendi. Principio autem nulla est origo: nam ex principio oriuntur omnia, ipsum autem. nulla ex re alia nasci potest: nec enim esset id princi- 30 pium, quod gigneretur aliunde. Quod si numquam oritur, ne occidit quidem umquam: nam principium

« PreviousContinue »