LECTORI. Salve, Fama, vale, Quid enim quis pergeret ultrà? Quà jocus & lusus non vocat, ire voles? Scilicet hic, Lector, cur noster habebere, non est; Nam nec Acidalios halat mihi pagina rores; Consilio, ille alas impleat, illa sinus. Me mea (casta tamen, si sit rudis) herba coronet : Nulla latet Lethe, quam fraus tibi florea libat, Et spleni,&jecori foliis bene parcitur istis. Non nude Veneres: nec, si jocus, udus habetur: Nil cui quis putri sit detorquendus ocello; Hæc coram, atque oculis legeret Lucretia justis: Nam neque candidior voti venit aura pudici Cùm vestis nive vincta sinus, nive tempora fulgens, Relligiosa pedum sensim vestigia librans, 9 10 Nec gravis ipsa suo sub numine castior halat Gleba illa (ah tua quam tamen urit adultera messis) Quantus ibi & quanta premeret Puer ubera Matris! Ejus in isto oculi satis essent sydera versu; Utg genis pueri hæc æquis daret oscula labris! Quæ Mariæ tam larga meat, quàm disceret illic Staret ibi ante suum lacrymatrix Diva Magistrum : Pulchrius unda cadat, suaviùs aura volet. Cede puer, quà te petulantis fræna puellæ ; Quà mirere rosas, alieni sydera veris ; Quas nivis haud proprie bruma redempta domat. Cede puer (dixi, & dico) cede improba mater: Altera Cypris habet nos; habet alter Amor. Scilicet hic Amor est. Hic est quoque mater Amoris. Sed neque cæcus Amor. ô magnæ reverentia matris! relligio gremii ! Sed mater virgo. O puer! ô Domine! O Amor, innocua cui sunt pia jura pharetræ; O metam hanc tuus æternum inclamaverit arcus: O tibi si jaculum ferat ala ferocior ullum, Hanc habeat triti vulneris ire viam. O mihi sis bello semper tam savus in isto! Pectus in hoc nunquam mitior hostis eas. Hæc mea vota. Mei sunt hæc quoque vota libelli. Si tibi sanguineo meus hic tener iverit amne, Ab durus! quicunque meos, nisi siccus, amores II Scilicet ille tuos ignis recalescet ad ignes; Hic mecum, & cum matre sua, mea gaudia quæres : Læta parum (dices) hæc, sed neque dulcia non sunt : I nimium hîc promitti tibi videtur, Lector bone, pro eo cui satisfaciendo quæ hic habes, sed ea etiam quæ olim (hæc interim fovendo) habere poteris. Nolui enim (si hactenus deesse amicis meis non potui, flagitantibus à me, etiam cum dispendii sui periculo, paterer eos experiri te in tantum favorémque tuum) nolui, inquam, fastidio tuo indulgere. Satis hîc habes quod vel releges ad ferulam suam (neque enim maturiores sibi annos ex his aliqua vendicant) vel ut pignus plurium adultiorúmque in sinu tuo reponas. Elige tibi ex his utrumvis. Me interim quod attinet, finis meus non fefellit. Maximum meæ ambitionis scopum jamdudum attigi: tunc nimirum cùm qualecunque hoc meum penè infantis Musæ murmur ad aures istas non ingratum sonuit, quibus neque doctiores mihi de publico timere habeo, nec sperare clementiores; adeò ut de tuo jam plausu (dicam ingenuè & breviter) neque securus sim ultrà neque solicitus. Prius tui, quisquis es Lector, apud me reverentia prohibet; de cujus judicio omnia possum magna sperare: posterius illorum reverentia non sinit, de quorum perspicacitate maxima omnia non possum mihi non persuadere. Quanquam ò quàm velim tanti me esse in quo patria mea morem istum suum deponere velit, genio suo tam non dignum; istum scilicet quo, suis omnibus fastiditis, ea exosculatur unicè, quibus trajecisse Alpes & de transmarino esse, in pretium cessit! Sed relictis hisce nimis improba spei votis, convertam me ad magistros Acygnianos; quos scio de novissimis meis verbis (quanquam neminem nominârim) iratos me reliquisse: bilem verò componant; & mihi se hoc debere (ambitioso juveni verbum tam magnum ignoscant) debere, inquam, fateantur: quòd nimirum in tam nobili argumento, in quo neque ad fœtida de suis Sanctis figmenta, neque ad putidas de nostris calumnias opus habeant confugere, de tenui hoc meo dederim illorum magnitudini unde emineat. Emineat verò; (serius dico) Sciántque me semper se habituros esse sub ea, quam mihi eorum lux major affuderit, umbrâ, placidissimè acquiescentem. SACRA. Luc. 18. Pharisæus & Publicanus. N duo Templum adeunt (diversis mentibus ambo :) EN It gravis hic, & in alta ferox penetralia tendit. MATTH. 21. 7. In Asinum Christi vectorem. Lle suum didicit quondam objurgare magistrum : Mirum non minùs est, te jam potuisse tacere, *BALAAMI Asinus. Luc. 4. Dominus apud suos vilis. EN & haud alibi tam peregrinus erat. N consanguinei! patriis en exul in oris Christus! Qui socio demum pendebat sanguine latro, Q JOANN. 5. Ad Bethesda piscinam positus. Uis novus hic refugis incumbit Tantalus undis, Unde hoc naufragium felix? medicaæģ procellæ ? |