Page images
PDF
EPUB

Corpore ab hoc Fidei hanc animam si demis Amoris,

Jam tua sola quidem est, sed malè sola Fides. Hectore ab hoc, currus quem jam nunc sentit Achillis,

Hectora eum speres quem modd sensit herus ? Tristes exuvias, Oetæi frusta furoris,

(Vanus) in Alcidæ nomen acta vocas ? Vel satis in monstra hæc, plùs qùam Nemeæa, malorum

Hoc Fidei torvum & triste cadaver erit?
Immo, Fidem usque suos velut ipse Amor ardet amores;
Sic in Amore fidem comprobat ipsa Fides.

ERGO
Illa Fides vacua quæ sola suberbiet aula,

Quam Spes desperet, quam nec amabit Amor ;
Sola Fides hæc, tam miserè, tam desolatè

Sola, (quod ad nos est) sola sit usque licet. A sociis quæ sola suis, à se quoque sola est.

Quæ sibi tam nimia est, sit mihi nulla Fides.

Baptismus non tollit futura peccata.

Q

quem tua

Uisquis es ille tener modd qu mater Achilles

In Stygis æthereæ provida tinxit aquis,
Sanus, sed non securus dimitteris illinc :

In nova non tutus vulnera vivis adhuc.
Mille patent aditus; & plus quàm calce petendus

Ad nigri metues spicula mille dei.
Quòd si est vera salus, veterem meminisse salutem ;

Si nempe hoc verè est esse, fuisse pium;
Ila tibi veteres navis quæ vicerat Austros,

Si manet in mediis usquè superstes aquis;
Ac dum tu miseros in littore visis amicos,

Et peccatorum triste sodalitium,
Illa tibi interea tutis trahet otia velis,

Expectans donec tu rediisse queas :
Quin igitur da vina, puer; da vivere vitæ ;

Mitte suum senibus, mitte supercilium;
Donemus timida, ô socii, sua frigora brumæ :

Æternæ teneant hîc nova regna rosæ.
Ah non tam tetricos sic eluttabimur Euros;

Effractam non est sic revocare ratem.

Has undas aliis decet ergò extinguere in undis ;

Naufragium hoc alio immergere naufragio : Possit ut ille malis oculus modò naufragus undis,

Jam lacrymis meliùs naufragus esse suis.

* Ecclesia.

FINIS.

DELIGHTS

OF THE

MUSES.

OR, Other Poems written on

severall occasions.

By Richard Crashaw, sometimes of Pembroke

Hall, and late Fellow of St. Peters Colledge in Cambridge.

Mart. Dic mihi quid melius desidiosus agas.

LONDON,
Printed by T.W. for H. Moseley, at
the Princes Armes in S. Pauls

Church-yard, 1648.

« PreviousContinue »