Page images
PDF
EPUB

Sed vitro nitidâ magis,
Sed vitro fragili magis,
Et vitro vitreâ magis.

Sum venti ingenium breve
Flos sum, scilicet, aëris,
Sidus scilicet æquoris;
Naturæ jocus aureus,
Naturæ vaga fabula,
Naturæ breve somnium.
Nugarum decus & dolor;
Dulcis, doctag vanitas.
Auræ filia perfida;
Et risus facilis parens.
Tantùm gutta superbior,
Fortunatius Es lutum.

Sum fluxæ pretium spei;
Una ex Hesperidum insulis.
Formæ pyxis, amantium
Clarè cæcus ocellulus;
Vanæ & cor leve gloriæ.

Sum cæcæ speculum Deæ.
Sum fortunæ ego tessera,
Quam dat militibus suis;
Sum fortunæ ego symbolum,
Quo sancit fragilem fidem
Cum mortalibus Ebriis
Obsignatý tabellulas.

Sum blandum, petulans, vagum,
Pulchrum, purpureum, et decens,
Comptum, floridulum, et recens,
Distinctum nivibus, rosis,
Undis, ignibus, aëre,
Pietum, gemmeum, & aureum,

O sum, (scilicet, О nihil.)
Si piget, et longam traxisse in tædia pompam

Vivax, & nimium Bulla videtur anus;
Tolle tuos oculos, pensum leve defluet, illam

Parca metet facili non operosa manu. Vixit adhuc. Čur vixit! adhuc tu nempe legebas;

Tempe fuit tempus tum potuisse mori.

Upon two greene Apricockes sent to Cowley

by Sir Crashaw. Ake these, times tardy truants, sent by me, TA

To be chastis'd (sweet friend) and chide by thee. Pale sons of our Pomona! whose wan cheekes Have spent the patience of expecting weekes, Yet are scarce ripe enough at best to show The redd, but of the blush to thee they ow. By thy comparrison they shall put on More summer in their shames reflection, Than ere the fruitfull Phæbus flaming kisses Kindled on their cold lips. O had my wishes And the deare merits of your Muse, their due, The yeare had found some fruit early as you; Ripe as those rich composures time computes Blossoms, but our blest tast confesses fruits. How does thy April-Autumne mocke these cold Progressions 'twixt whose termes poor time grows old ? With thee alone he weares no beard, thy braine Gives him the morning worlds fresh gold againe. 'Twas only Paradice, 'tis onely thou, Whose fruit and blossoms both blesse the same bough. Proud in the patterne of thy pretious youth, Nature (methinks) might easily mend her growth. Could she in all her births but coppie thee, Into the publick yeares proficiencie, No fruit should have the face to smile on thee (Young master of the worlds maturitie) But such whose sun-borne beauties what they borrow Of beames to day, pay back againe to morrow, Nor need be double-gilt. How then must these, Poore fruites looke pale at thy Hesperides ! Faine would I chide their slownesse, but in their Defects I draw mine owne dull character. Take them, and me in them acknowledging, How much my summer waites upon thy spring.

Thesaurus malorum fæmina

O

Uis deus, O quis erat qui te, mala fæmina, finxit?

Prob! Crimen superûm, noxa pudenda deîm!
Quæ divům manus est adeo non dextera mundo?

In nostras clades ingeniosa manus!
Parcite; peccavi: nec enim pia numina possunt

Tam crudele semel vel voluisse nefas.
Vestrum opus est pietas; opus est concordia vestrum:

Vos equidem tales haud reor artifices.
Heus inferna cohors! fætus cognoscite vestros.

Num pudet hanc vestrum vincere posse scelus?
Plaudite Tartarei Proceres, Erebig potentes

(mirum est tantum vos potuisse malum) Jam vestras Laudate manus. Si forte tacetis,

Artificum laudes grande loquetur opus.
Quàm bene vos omnes speculo contemplor in isto?

Pe£tus in angustum cogitur omne malum.
Quin dormi Pluto. Rabidas compesce sorores,

Jam non poscit opem nostra ruina tuam.
Hæc satis in nostros fabricata est machina muros,

Mortal[e]s Furias Tartara nostra dabunt.

In Apollinem depereuntem Daphnen.

Tulte Cupido,

STOuid tua flamma parat ?

Annon sole sub ipso
Accense pereunt faces ?
Sed fax nostra potentior istis,
Flammas inflammare potest, ipse uritur ignis,
Ecce flammarum potens
Majore sub flammâ gemit.
Eheu! quid hoc est? En Apollo
Lyrâ tacente (ni sonet dolores)
Comâ jacente squallet æternus decor
Oris, en! dominæ qud placeat magis,
Languido tardum jubar igne promit.
Pallente vultu territat æthera.
Mundi oculus lacrymis senescit,
Et solvit pelago debita, quodġ hauserat ignibus,
His lacrymis rependit.
Noctis adventu properans se latebris recondit,
Et opacas tenebrarum colit umbras,
Namg suos odit damnans radios, nocensg, lumen.
An läteat tenebris dubitat, an educat diem,
Hinc suadet hoc luctus furens, inde repugnat amor.

Ænæas Patris sui bajulus.

M

Ænia Troiæ Hostis & ignis

Hostes inter & ignes Ænæas spolium pium Atg humeris venerabile pondus Excipit, & sævæ nunc ô nunc parcite flammæ, Parcite haud (clamat) mihi, Sacræ favete sarcina, Quod si negatis, nec licebit Vitam juvare, sed juvabo funus; Rogusg, fiam patris ac bustum mei. His dictis acies pervolat hostium, Gestit, & partis veluti trophæis Ducit triumphos. Nam furor hostium Jam stupet & pietate tantâ Victor vincitur; imo & moritur Troja libenter Funeribusg gaudet, Ac faces admittit ovans, ne lateat tenebras Per opacas opus ingens pietatis. Debita sic patri solvis tua, sic pari rependis Officio. Dederat vitam tibi, tu reddis huic, Felix! parentis qui pater diceris esse tui.

« PreviousContinue »