Page images
PDF
EPUB

Luc. 2.

Nunc dimittis.

Pesne meas tandem ergò mei tenuere lacerti?
Ergò bibunt oculos lumina nostra tuos ?

Ergò bibant; possintque novam sperare juventam :
O possint senii non meminisse sui !

Immo mihi potiùs mitem mors induat umbram
(Esse sub his oculis si tamen umbra potest)

Ab satis est. Ego te vidi (puer auree) vidi:
Nil post te, nisi te (Christe) videre volo.

Luc. 8.

Verbum inter spinas.

Epe Dei verbum sentes cadit inter; & atrum
Miscet spina procax (ah malè junta !) latus.
Credo quidem: nam sic spinas ah scilicet inter
Ipse Deus Verbum tu quoque (Christe) cadis.

[blocks in formation]

Es eadem vario quantum distinguitur usu!

RE

Nostra hominē servant sabbata; vestra bovē.

Observent igitur (pacto quid justius isto?)

Sabbata nostra homines, sabbata vestra boves.

MATTH. 10. 52.

Ad verbum Dei sanatur cæcus.

Christe, loquutus eras & sacra licentia verbi!)

Fámque novus cæci fluxit in ora dies.

Jam, credo, *Nemo est, sicut Tu, Christe, loquutus : Auribus immo oculis, Christe, loquutus eras.

* Joann. 7. 46.

MATTH. II.

Onus meum leve est.

Sse levis quicunque voles, onus accipe Christi :

ES

Ala tuis humeris, non onus, illud erit.

Christi onus an quæris quàm [sit] grave? scilicet, audi, Tam grave, ut ad summos te premat usque polos.

E

JOANN. 6.

Miraculum quinque panum.

Cce vagi venit unda cibi; venit indole sacrâ
Fortis, & in dentes fertilis innumeros.

Quando erat invictæ tam sanēta licentia cœnæ ?
Illa famem populi pascit, & illa fidem.

Α'

JOANN. 8. 52.

Nunc scimus te habere dæmonium.

Ut Deus, aut saltem dæmon tibi notior esset,
(Gens mala) quæ dicis dæmona habere Deum.

Ignorâsse Deum poteras, ô cæca: sed oro,
Et patrem poteras tam malè nôsse tuum?

IN

In beatæ Virginis verecundiam.

N gremio, quæris, cur sic sua lumina Virgo
Ponat? ubi meliùs poneret illa, precor?

O ubi, quàm cœlo, meliùs sua lumina ponat ?
Despicit, at cœlum sic tamen illa videt.

[ocr errors]

In vulnera Dei pendentis.

Frontis, lateris, manuumq; pedúmque cruores!
O quæ purpureo flumina fonte patent!

In nostram (ut quondam) pes non valet ire salutem,
Sed natat; in fluviis (ah!) natat ille suis.
Fixa manus; dat, fixa: pios bona dextera rores
Donat,& in donum solvitur ipsa suum.

O latus, ô torrens! quis enim torrentior exit
Nilus, ubi pronis præcipitatur aquis?

Mille mille simul cadit & cadit undique guttis
Frons: viden' ut sævus purpuret ora pudor?
Spine hoc irrigue florent crudeliter imbre,
Ing novas sperant protinus ire rosas.
Quisque capillus it exiguo tener alveus amne,
Hoc quasi de rubro rivulus oceano.
O nimiùm vivæ pretiosis amnibus undæ !
Fons vitæ nunquam verior ille fuit.

MATTH. 9. II.

Quare cum Publicanis manducat Magister vester?

ERgo istis socium se peccatoribus addit?

Ergò istis sacrum non negat ille latus?

Tu, Pharisae, rogas Jesus cur fecerit istud?
Na dicam: Jesus, non Pharisæus, erat.

MATTH. 28.

Ecce locus ubi jacuit Dominus.

IPsum, Ipsum (precor), & potiùs mihi (candide) monstra:

Ipsi, lacrymis oro sit ire meis.

Si monstrare locum satis est, & dicere nobis,
En, Maria, hîc tuus en, hîc jacuit Dominus;
Ipsa ulnas monstrare meas, & dicere possum,

En, Maria, hîc tuus en, hîc jacuit Dominus.

L

LUC. 17.

Leprosi ingrati.

Ex jubet ex hominum coetu procul ire leprosos:
At mundi à Christo cur abiêre procul?
Non abit, at sedes tantùm mutavit in illis;
Et lepra, quæ fuerat corpore, mente sedet.
Sic igitur dignâ vice res variatur ; & à se
Quàm procul antè homines, nunc habuêre Deum.

JOANN. 20.

In cicatrices quas Christus habet in se adhuc superstites.

Q

Uicquid spina procax, vel stylo clavus acuto,
Quicquid purpurea scripserat hasta notâ,

Vivit adhuc tecum: sed jam tua vulnera non sunt :
Non, sed vulneribus sunt medicina meis.

[ocr errors]

Аст. 5.

Æger implorat umbram D. Petri.

Etre, tua lateam paulisper (Petre) sub umbra:
Sic mea me quærent fata, nec invenient.

Umbra dabit tua posse meum me cernere solem;
Et mea lux umbræ sic erit umbra tuæ.

LUC. 24. 39.

Quid turbati estis? Videte manus meas &
pedes, quia ego ipse sum.

EN

N me, & signa mei, quondam mea vulnera! certè,
Vos nisi credetis, vulnera sunt & adhuc.

O nunc ergò fidem sanent mea vulnera vestram :
O mea nunc sanet vulnera vestra fides.

Аст. 12.

In vincula Petro sponte delapsa, & apertas fores.

F

Erri non meminit ferrum: se vincula Petro
Dissimulant: nescit carcer habere fores.

Quàm bene liber erit, carcer quem liberat! ipsa
Vincula quem solvunt, quàm bene tutus erit!

ACT. 19. 12.

Deferebantur à corpore ejus sudaria, &c.

IMperiosa premunt morbos, & ferrea fati

Jura ligant, Pauli lintea tacta manu.

Unde hæc felicis laus est & gloria lini?
Hac (reor) è Lachesis pensa fuêre colo.

JOANN. 15.

Christus Vitis ad Vinitorem Patrem.

N serpit tua, purpureo tua palmite vitis

EN

Serpit, (ab) spretis it per humum foliis.

Tu viti succurre tuæ, mi Vinitor ingens:

Da fulcrum; fulcrum da mihi: quale? crucem.

Аст. 26. 28.

Penè persuades mihi ut fiam Christianus.

Pneum to malus es proximitate boni!

Ene? quid hoc penè est? Vicinia sæva salutis! quàm tu

Ah! portu qui teste perit, bis naufragus ille est ;
Hunc non tam pelagus, quàm sua terra premit.

Quæ nobis spes vix absunt, crudeliùs absunt:
Penè fui felix, Emphasis est miseri.

« PreviousContinue »