Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Luc. 18.

Cæcus implorat Christum.

Mproba turba tace. Mihi tam mea vota propinquant,

Et linguam de me vis tacuisse meam?

Tunc ego tunc taceam, mihi cùm meus ille loquetur:
Si nescis, oculos vox habet ista meos.

O notis miserere meæ, miserere; per illam
In te quæ primo riserit ore, diem.

O noctis miserere meæ, miserere; per illam
Quæ, nisi te videat, nox velit esse, diem.

O noctis miserere meæ, miserere; per illam
In te quam fidei nox habet ipsa, diem.

Hæc animi tam clara dies rogat illam oculorum:
Illam, oro, dederis ; hanc mihi ne rapias.

Νυκτ ̓ ἐλέησον ἐμήν. ἐλέησον. ναί τοι ἐκεῖνο

Χριστὲ ἐμοῦ ἦμαρ, νὺξ ὅδ' ἐμεῖο ἔχει.

Οφθαλμῶν μὲν ἐκεῖνο, Θεὸς, δέεται τόδε γνώμης.
Μή μοι τοῦτ ̓ αἴρῃς, δός μοι ἐκεῖνο φάος.

Luc. 15. 4.

Quis ex vobis si habeat centum oves, & perdiderit

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

Ut ego angelicis fiam bona gaudia turmis,
Me
quoq; sollicito

quære per arva gradu.

Mille tibi tutis ludunt in montibus agni,
Quos potes haud dubiâ dicere voce tuos.
Unus ego erravi quò me meus error agebat,
Unus ego fuerim gaudia plura tibi.

Gaudia non faciunt, quæ nec fecêre timorem;
Et plus, quæ donant ipsa peric'la, placent.
Horum, quos retines, fuerit tibi latior usus.
De me, quem recipis, dulcior usus erit.

Τις μὲν ἐγὼ, ἡ μου πλάνη περιῆγεν, ἄλημι·

[ocr errors]

Εις δὲ τοι σῶς ἔσομαι γηθοσύναι πλέονες.

Αμνὸς ὁ μή ποιῶν φόβον, οὐ ποιεῖ δέ τε χάρμα. Μείζων τῶν μὲν, ἐμοῦ χρεῖα δὲ γλυκυτέρη.

N

Herodi D. Jacobum obtruncanti.

Escis Jacobus quantum hunc tibi debeat iƐtum,
Quæq; tua in sacrum sæviit ira caput.

Scilicet ipso illi donâsti hoc ense coronam,
Quo sacrum abscideras scilicet ense caput.
Abscissum pensare caput quæ possit abundè,
Sola hæc tam sæva & sacra corona fuit.

"EN

Ν μὲν, Ιάκωβε, κεφαλὴν τοι ξίφος ἀπῆρεν, Ἓν τόδε καὶ στέφανον ξίφος ἔδωκε τεόν. Μοῦνον ἀμείβεσθαι κεφαλὴν, Ιάκωβε, δύναιτο Κεῖνος ὁδ ̓ ὡς καλὸς μαρτυρίου στέφανος.

E

ΜΑΤΤΗ. 20. 34.

Cæci receptis oculis Christum sequuntur.

Cce manu impositâ Christus nova sidera ponit.
Sectantur patriam sidera fidæ manum.

Hæc manus his, credo, cælum est.

Hæc scilicet astra

Suspicor esse, olim quæ geret ille * manu.

* Revel. I. 16.

ΧΕὶρ ἐπιβαλλομένη Χριστοῦ ἐπίβαλλεν ὀπωπῶν Αστρα. ὀπηδεύει κεῖνά γε χειρὶ Θεοῦ.

Χεὶρ ἅυτη τούτοις πέλεν οὐρανός. ἄστρα γὰρ διμαι, Εν χερὶ ταῦτ ̓ ὄισει Χριστὸς ἔπειτα ἑῇ.

Q

Luc. 19. 4.

Zachæus in Sycomoro.

Uid te, quid jatas alienis fru&tibus, arbor?
Quid tibi cum foliis non (Sycomore) tuis?

Quippe istic ramo qui jam tibi nutat ab alto,
Mox è divinâ vite racemus erit.

ΤΙΠ

'πτ ̓ ἐπικομπάζεις κενεόν ; ξεινῷ δὲ τε καρπῷ, Καὶ φύλλοις σεμνὴ μὴ, συκόμωρε, τεοῖς ;

Καί γαρ ὁδ ̓ ἐκκρημνὴς σοῦ νῦν μετέωρος ἀπ ̓ ἔρνους, ̓Αμπέλου ὁ κλαδὼν ἔσσεται οὐρανίου.

FINIS.

MR CRASHAW'S POËMS

transcrib'd from his own copie, before they were printed; among wch are some not printed.

From ARCHBISHOP SANCROFT's Copy,
Vol. 465, Tanner MSS,

Bodleian Library, Oxford.

[ocr errors]

Ps. I.

Te te nimis, & nimis beatum !
Quem non lubricus implicavit error;
Nec risu misero procax tumultus.
Tu cùm grex sacer undiq execrandis
Strident consiliis, nec aure (felix!)
(Felix!) non animo, vel ore mixtus,
Haud intelligis impios susurros.
Sed tu deliciis ferox repôstis
Cultu simplice, sobriâ curâ
Legem numinis usq, & usq, volvis.
Læta sic fidas colit arbor undas:
Quem nec immiti violentus aurâ
Seirius frangit, neq, contumacis
Ira procellæ.

At tu, profane pulvis, & lusus sacer
Cujusvis auræ; fronte quâ tandem feres
Vindex tribunal? quanta tum, & qualis tuæ
Moles procellæ stabit? ô quàm ferreo
Frangêre nutu, præda frontis asperæ,
Sacriq fulminandus ah procul, procul
A luce vultus, aureis procul à locis,
Ubi longa gremio mulcet æterno pios
Sincera semper pax, & umbrosâ super
Insurgit alâ, vividig nectaris

Imbres beatos rore perpetuo pluit.
Sic ille sic ô vindice stat vigil,
Et stabit irâ torvus in impios,
Sese sub mentes bonorum
Insinuat facili favore.

ACTS 28. 3.

Aule, nihil metuas.

non fert hæc vipera virus:

non

Oscula, non morsus; supplex, non applicat hostis.

Nec metuenda venit, sed miseranda magis.

« PreviousContinue »