Page images
PDF
EPUB

JOANN. 3. 19.

Lux venit in mundum, sed dilexerunt homines

magis tenebras quàm lucem.
Uce suâ venit ecce Deus, mundóque refulget ;

Pergit adhuc tenebras mundus amare suas.
At Stygiis igitur mundus damnabitur umbris :

Pergit adhuc tenebras mundus amare suas ?

L

Luc. 16.

Dives implorat guttam.

O

Mihi si digito tremat & tremat unica summo

Gutta! ô si flammas mulceat una meas ! Currat opum quocunque volet levis unda mearum:

Una mihi hæc detur gemmula, Dives ero.

D”.

Joann. 3. 4.
Quomodo potest homo gigni qui est senex?
Ic, Phænix unde in nitidos novus emicat annos ;

Plaudit & elusos aurea penna rogos?
Quis colubrum dolus insinuat per secula retro,

Et jubet emeritum luxuriare latus ?
Cur rostro pereunte suam prædata senectam

Torva ales, rapido plus legit ore diem?
Immo, sed ad nixus quæ stat Lucina secundos ?

Natales seros unde senex habeat.
Ignoras, Pharisæe? sat est: jam credere disces :

Dimidium fidei, qui bene nescit, habet.

MARC. II. 13.

Arbor Christi jussu arescens.
IM
Lle jubet : procul ite mei, mea gloria, rami:

Nulla vocet nostras ampliùs aura comas.
Ite; nec ô pigeat: nam vos neque fulminis ira,

Nec trucis ala Noti verberat : Ille jubet.
O vox ! ô Zephyro vel sic quoque dulcior omni !

Non possum Autumno nobiliore frui.

Luc. 1. 12.

Zacharias minus credens.

IN
Nfantis fore te patrem, res mira videtur ;

Infans interea factus es ipse pater.
Et dum promissi signum (nimis anxie) quæris,

Jam nisi per signum quærere nulla potes.

[ocr errors][merged small]

Felix

elix ô, sacros cui sic licet ire per artus !

Felix! dum lavat bunc, ipsa lavatur aqua. Gutta quidem sacros quæcunque per ambulat artus,

Dum manet hîc, gēma est; dum cadit hinc, lacryma.

Luc. 13. II.
Mulieri incuivatæ medetur Dominus,

indignante Archisynagogo.
N proprios replicata sinus quæ repserat, & jam

Dæmonis (infelix !) nil nisi nodus erat, Solvitur ad digitum Domini : sed strictior illo

Unicus est nodus; cor, Pharisæe, tuum.

IN

Matth. 22. 46.

Neque ausus fuit quisquam ex illo die eum

amplius interrogare. Hriste, malas fraudes, Pharisaica retia, fallis :

Et miseros sacro discutis ore dolos. Ergò tacent tandem, atque invita silentia servant

Tam bene non aliter te potuêre loqui.

CH

MATTH. 20. 20.

S. Joannes matri suæ.

O

Mihi cur dextram, mater, cur, oro, sinistram

Poscis, ab officio mater iniqua tuo? Nolo manum Christi dextram mihi, nolo sinistram :

Tam procul à sacro non libet esse sinu.

[ocr errors]

Si Filius Dei es, dejice te.
I se dejiciat Christus de vertice Templi,

Non credes quòd sit Filius ille Dei.
At mox te humano de pettore dejicit : heus tu,

Non credes quòd sit Filius ille Dei?

[ocr errors]

Luc. 19. 41.

Dominus Aens ad Judæos.
Iscite vos miseri, venientes discite flammas;

Nec facite ô lacrymas sic periisse meas.
Nec periisse tamen poterunt: mihi credite, vestras

Vil reprimet flammas hæc aqua, vel faciet.

Luc. 18. 11.

Nec velut hic Publicanus.

I

Stum? vile caput! quantum mihi gratulor, inquis

Istum quòd novi tam mihi dissimilem ! Vilis at iste abiit sacris acceptior aris :

I nunc, & jactes hunc tibi dissimilem.

Act. 9. 3.

In Saulum fulgore nimio excæcatum.
lucis tenebræ ? quæ nox est ista diei ?
Nox

nova, quam nimii luminis umbra facit ! An Saulus fuerit cæcus, vix dicere possum ;

Hoc scio, quòd captus lumine Saulus erat.

[ocr errors]

Luc. 10. 23.

Beati oculi qui vident.
Um Christus nostris ibat mitissimus oris,

Atque novum cæcos jussit habere diem,
Felices, oculus qui tunc habuêre, vocantur ?

Felices, & qui non habuêre, voco.

CY

Luc. 7. 15.

Filius è feretro matri redditur.
Rgóne tam subitâ potuit vice flebilis horror

In natalitia candidus ire toga?
Quos vidi, matris gemitus hos esse dolentis

Credideram; gemitus parturientis erant.

MATTH. II. 25.

In seculi sapientes.

E alto

Stultitia, ut velit hâc ambitione peti ? Difficilisne aded facta est, & seria tandem ?

Ergò & in hanc etiam quis sapuisse potest?
Tantum erat, ut possit tibi doctior esse ruina?

Tanti igitur cerebri res, periisse, fuit?
Nil opus ingenio ; nihil hâc opus Arte furoris :

Simpliciùs poteris scilicet esse miser.

Luc. 4. 29.

In Judæos Christum præcipitare conantes.
Icite, quæ tanta est sceleris fiducia vestri? ?

Quod nequiit dæmon, id voluisse scelus?
Quod nequiit dæmon scelus, id voluisse patrare !

Hoc tentare ipsum dæmona (credo) fuit.

Rev. 7. 9.

In Draconem præcipitem.

I

Frustra truculente; tuas procul aurea rident

Astra minas, cælo jam bene tuta suo.
Tune igitur cælum super ire atque astra parabas?

Ascensu tanto non opus ad barathrum.

Luc. 2.

Beatæ Virgini credenti.

credis : Hæc uteri credis dulcia monstra tui. En fidei, Regina, tuæ dignissima mercer Fida Dei fueras filia ; mater eris.

quoq;

M

« PreviousContinue »