Page images
PDF
EPUB

Ac

Ccipe dona, Puer; parvæ libamina laudis. Accipe, non meritis accipienda suis. Accipe dona, Puer dulcis. dum accipis illa, Digna quoq, efficies, quæ, puer, accipies. Sive oculo, sive illa tuâ dignabere dextrâ ;

Dextram, oculumą, dabis posse decere tuum. Non modò es in dantes, sed & ipsa in dona benignus; Nec tantùm donans das, sed & accipiens.

N

In partum B. Virgs. non difficilem.

Ec facta est tamen illa Parens impunè; quòd almi
Tam parcens uteri venerit ille Puer.

Una hæc nascentis quodcunq pepercerit hora,

Toto illum vitæ tempore parturiit.

Gaudia parturientis erat semel ille parenti;
Quotidie gemitus parturientis erat.

[ocr errors]

Irculus hic similem quàm par sibi pergit in orbem!
Principiumq suum quàm bene finis amat!

Virgineo thalamo quàm pulchrè convenit ille

(Quo nemo jacuit) virgineus tumulus !

Undiq ut hæc æquo passu res iret; & ille
Josepho desponsatus, & ille fuit.

In Sanctum igneis linguis descendentem Spiritum.

Absint, qui ficto simulant pia pectora vultu,

Ignea quos luteo pectore lingua beat.

Hoc potius mea vota rogant, mea thura petessunt,
Ut mihi sit mea mens ignea, lingua luti.

EN

Cùm horum aliqua dedicâram
Præceptori meo colendissimo,

Amico amicissimo, R. Brooke.

N tibi Musam, (Præceptor colendissime) quas ex tuis modò scholis, quasi ex Apollinis officina, accepit, alas timide adhuc, nec aliter quàm sub oculis tuis jactitantem.

Qualiter è nido multâ jam floridus alâ
Astra sibi meditatur avis, pulchros meatus
Aërios inter proceres; licèt æthera nunquam
Expertus, rudibus illi sit in ardua pennis
Prima fides; micat ire tamen, quatiens decorâ
Veste leves humeros, querulum per aëra ludens
Nil dubitat vel in astra vagos suspendere risus.
At verò simul immensum per inane profundis
Exhaustus spatiis, vacuoq sub æthere pendens,
Arva procul, sylvas suas, procul omnia cernit,
Cernere quæ solitus; tum verò victa cadit mens,
Spes suas, & tanta timens conamina, totus
Respicit ad matrem, pronis revertitur auris.

Quod tibi enim hæc feram (Vir ornatissime) non ambitio dantis est, sed justitia reddentis: neq te libelli mei tam elegi patronum, quàm dominum agnosco. Tua sanè sunt hæc, et mea. neq tamen ita mea sunt, quin si quid in illis boni est, tuum hoc sit totum: neq interim in tantum tua, ut quantumcunq est in illis mali illud non sit ex integro meum. ita medio quodam, & misto jure utriusq sunt. ne vel mihi, dum me in societatem tuarum laudum elevarem, invidiam facerem ; vel injuriam tibi, ut qui te in tenuitatis mea consortium deducere conarer. Ego enim de meo nihil ausim boni mecum agnoscere, nedum profiteri palàm, præter hoc unum (quo tamen nihil melius) animum nempe non ingratum tuorumą beneficiorum historiam religiosissimâ fide in se reponentem. hoc quibuscunq testibus coram, hoc palàm in os cœli, meæq conscientiæ meum jacto. effero me in hoc ultra æmuli patientiam. Enim vero elegantiore obsequio venerentur te (& venerantur, scio) tuorum alii: nemo me sincero magis, vel ingenuo poterit. Horum deniq rivulorum, tenuium utcunq, nullius nominis, hæc saltem laus erit propria, quòd suum nempe nôrint Oceanum.

Hymnus Veneri.

dum in illius tutelam transeunt virgines.

U tuis adsis, Venus alma, sacris:
Rideas blandùm, Venus, & benignùm,
Quale cùm Martem premis, aureoq
Frangis ocello.

Rideas. tum neq flamma Phoebum,
Nec juvent Phoeben sua tela. gestat
Te satis contra tuus ille tantùm
Tela Cupido.

Sæpe in ipsius pharetrâ Dianæ
Hic suas ridens posuit sagittas.
Ausus et flammæ Dominum magistris
Urere flammis.

Virginum te orat chorus (esse longum
Virgines nollent) modò servientům
Tot columbarum tibi, passerumą au-
gere catervam.

Dedicant quicquid labra vel rosarum,
Colla vel servant tibi liliorum:
Dedicant totum tibi ver genarum,
Ver oculorum.

Hinc tuo sumas licet arma nato,
Seu novas his ex oculis sagittas;
Seu faces flamma velit acriori

Flave comatas.

Sume. et ô discant, quid amica; quid nox,
Quid bene, & blandè vigilata nox sit;
Quid sibi dulcis furor, & protervus
Poscat amator.

Sume. per quæ tot tibi corda flagrant.
Per quod arcanum tua cestus halat.
Per tuus quicquid tibi dixit olim, aut
Fecit Adonis.

Pes Diva salve. Diva avidam tuo Necessitatem numine prorogans; Vindicta fortunæ furentis;

Una salus mediis ruinis.

Regina quamvis, tu solium facis
Depressa parvi tecta tugurii
Surgunt jacentes inter; illic

Firma magis tua regna constant.

Cantus catenis, carmina carcere,
Dolore ab ipso gaudia exprimis.
Scintilla tu vivis sub imo

Pectoris, haud metuens procellas.

Tu regna servis; copia pauperi:
Victis triumphus: littora naufrago:
Ipsis damnatis patrona:

Anchora sub medio profundo.

ubere

Quin ipse alumnus sum tuus.
Pendemus isto; & hinc animam traho.

O, Diva nutrix, ô foventes
Pande sinus. sitiens laboro.

Non accipimus brevem vitam, sed facimus.

Ε ERgo

Rgò tu luges
tu luges nimiùm citatam
Circulo vitam properante volvi ?
Tu Deos parcos gemis, ipse cùm sis
Prodigus ævi?

Ipse quod perdis, quereris perire ?
Ipse tu pellis, sed et ire ploras?
Vita num servit tibi? servus ipse
Cedet abactus.

Est fugax vitæ (fateor) fluentum:
Prona sed clivum modò det voluptas,
Amne proclivi magis, & fugace
Labitur undâ.

Fur Sopor magnam hinc (oculos recludens)
Surripit partem. ruit inde partem
Temporis magnam spolium reportans
Latro voluptas.

Tu creas mortes tibi mille. & æva
Plura quò perdas, tibi plura poscis.

« PreviousContinue »