Page images
PDF
EPUB

Pulchra non diuturna.

E

Heu ver breve, & invidum!

Eheu floriduli dies !
Ergo curritis. improba
Et quæ nunc face fulgurat,
Dulcis forma tenacibus
Immiscebitur infimæ
Heu! noctis nebulis; amor
Fallax, umbrag somnii.
Quin incumbitis. (invida
Sic dictat colus, & rota
Cani temporis incito
Currens orbe volubilis)
O deprendite lubricos
Annos; et liquidum jubar
Verni syderis, ac novi
Floris fulgura, mollibus
Quæ debetis amoribus,
Non impendite luridos
In manes, avidum & chaos.

Quanquam sydereis genis,
Quæ semper nive sobriâ
Synceris spatiis vigent
Floris germine simplicis,
Flagrant ingenuæ rosæ:

Quanquam perpetuâ fide
Illic mille Cupidines,
Centum mille Cupidines,
Pastos nectarea dape
Blandis sumptibus educas ;
Istis qui spatiis vagi,
Plenis lusibus ebrii,
Udo rore beatuli,
Uno plus decies die
Istis ex oculis tuis
Istis ex oculis suas
Sopitas animant faces,
Et languentia recreant
Succo spicula melleo;

Tum Aammis agiles novis
Lascivâ volitant face,
Tum plenis tumidi minis,
Tum vel sydera territant,
Et cælum, & fragilem Jovem:

Quanquam fronte sub arduâ
Majestas gravis excubans,
Dulces fortiter improbis
Leges dictat amoribus :

Quanquam tota, per omnia,
Cælum machina præferat;
Tanquam pagina multiplex
Vivo scripta volumine
Terris indigitans polos,
Et compendia syderum:

Istis heu tamen heu genis
Istis purpureis genis,
Oris sydere florido,
Regno frontis amabili,
Mors heu crastina forsitan
Crudeles faciet notas,
Naturæý superbiam
Damnabit tumuli specu.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

Veris descriptio. 'Empus adest, placidis quo Sol novus auctior horis

Purpureos mulcere dies, & sydere verno Floridus, augusto solet ire per æthera vultu, Naturæ communis amor; spes aurea mundi; Virginčum decus; & dulcis lascivia rerum, Ver tenerum, ver molle subit; jam pulchrior annus Pube nova, roseæg recens in flore juventæ Felici fragrat gremio, & laxatur odorâ Prole parens ; per aquas, perý arva, per omnia latė Ipse suas miratur opes, miratur honores. Jam Zephyro resoluta suo tumet ebria tellus, Et crebro bibit imbre Jovem. Sub frondibus altis Flora sedens, audit (fælix !) quo murmure lapsis Fons patrius minitetur aquis, quæ vertice crispo Respiciunt tantum, & strepero procul agmine pergunt. Audit & arboreis siquid gemebunda recurrens Garriat aura comis. audit quibus ipsa susurris Annuit, & facili cervice remurmurat arbor. Quin audit querulas audit quodcunq per umbras Flebilibus Philomela modis miserabile narrat. Tum quoq præcipuè blandis Cytheræa per orbem Spargitur imperiis; molles tum major habenas Incutit increpitans, cestus magis ignea rores Ingeminat, tumidosg sinus flagrantior ambit; Nympharum incedit latè, charitumg corona Amplior, & plures curru jam nectit olores : Quin ipsos quoq tum campis emittit apricis Læta parens, gremiog omnes effundit Amores. Mille ruunt equites blandi, peditumý protervæ Mille ruunt acies: levium pars terga ferarum Insiliunt, gaudenty suis stimulare sagittis ; Pars optans gemino multum properare volatu Aërios conscendit equos;

blando Subsiliens lene ludit iter; micat huc, micat illuc Hospitio levis incerto, & vagus omnibus umbris: Verum alter gravidis insurgens major habenis Maternas molitur aves: ille improbus acrem Versat apem similis, seseg agnoscit in illo.

hic passere

Et brevibus miscere vias, ac frangere gyris :
Pars leviter per prata vagi sua lilia dignis
Contendunt sociare rosis ; tum forëus ordo
Consilio fragrante venit: lascivit in omni
Germine læta manus: nitidis nova gloria pennis
Additur; illustri gremio sedet aurea messis;
Gaudet odoratas coma blandior ire sub umbras.
Excutiunt solitas (immitia tela) sagittas,
Ridentesý aliis pharetræ spectantur in armis.
Flore manus, & fore sinus, Aore omnia lucent.
Undiq jam Áos est. vitreas hic pronus ad undas
Ingenium illudentis aquæ, Auitantiay ora,
Et vaga miratur tremulæ mendacia formæ.
Inde suos probat explorans, & judice nymphâ
Informat radios, ne non satis igne protervo
Ora tremant, agilesý docet nova fulgura vultus,
Atq suo vibrare jubet petulantiùs astro.

Æc est, quæ sacrâ didicit florere figurâ,

Non nisi per lachrymas charta videnda tuas. Scilicet ah dices, hæc cùm spectaveris ora,

Ora sacer sic, ô sic tulit ille pater.
Sperabis solitas illinc, pia fulmina, voces;

Sanctaj tam dulci mella venire viâ.
Sic erat illa, suas Famæ cùm traderet alas,

Ad calamum (dices) sic erat illa manus.
Tale erat & pectus, celsæ domus ardua mentis,

Tale suo plenum sydere pectus erat.
Obene fallacis mendacia pulchra tabellæ !

Et, qui tam simili vivit in ære, labor!
Cùm tu tot chartis vitam, Pater alme, dedisti;

Hæc meritò vitam charta dat una tibi.

Meliùs purgatur stomachus per vomitum, quàm per secessum.

[ocr errors]

Um vires refero vomitus, & nobile munus,

Da mihi de vomitu, grandis Homere, tuo. Nempe olim, multi cùm carminis anxia moles

Vexabat stomachum, magne Poëta, tuum; Ægrag jejuno tenuabat pectora morsu,

Jussit & in crudam semper hiare famem: Phæbus (ut est medicus) vomitoria pocula præbens

Morbum omnem longos expulit in vomitus.
Protinus & centum incumbunt toto ore Poëtæ,

Certantes sacras lambere relliquias.
Quod vix fecissent, (scio) si medicamen ineptum

Venisset miseré posteriore viâ.
Quippe per amfractus, cæció volumina ventris

Sacra (putas) hostem vult medicina sequi ?
Tam turpes tenebras hæc non dignatur. at ipsum
Sedibus ex imis imperiosa trahit.

Ergo
Per vomitum stomachus meliùs purgabitur. alvus

Quàm quà secretis exit opaca viis.

« PreviousContinue »