Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

In Natales Mariæ Principis.

Arce tuo jam, bruma ferox, ô parce furori.
Pone animos. ô pacatæ da spiritus auræ
Afflatu leniore
demulceat annum.

gravem

Res certè, & tempus meruit. Licèt improbus Auster.
Sæviat, & rabido multùm se murmure volvat;
Imbriferis licèt impatiens Notus ardeat alis;

Hic tamen, hîc certè, modò tu non (sæva) negares,
Nec Notus impatiens jam, nec foret improbus Auster.
Scilicet hoc decuit? dum nos tam lucida rerum
Attollit series, adeò commune serenum
Lætitiæ, vernis animis micat alta voluptas;
Jam torvas acies, jam squallida bella per auras
Volvere? & hybernis annum corrumpere nimbis?
Ah melius! quin luce novæ reparata juventæ
Ipsa hodie vernaret hyems; pulchro tumultu
Purpureas properaret opes; effunderet omnes
Læta sinus, nitidumą diem fragrantibus horis
Æternùm migrare velit; florumά beatâ
Luxurie tanta ô circum cunabula surgat,
Excipiatá novos, & molliter ambiat artus.

Quippe venit. sacris iterum vagitibus ingens
Aula sonat. venit en roseo decus addita fratri
Blanda soror. tibi se brevibus, tibi porrigit ulnis,
Magne puer! facili tibi torquet hiantia risu
Ora; tibi molles, lacrymas, & nobile murmur
Temperat, in tuo ponit se pendula collo.
Tale decus; juncto veluti sub stemmate cùm quis
Dat sociis lucere rosis sua lilia.

talis

Fulget honos; medio cùm se duo sydera mundo
Dulcibus intexunt radiis. nec dignior olim
Flagrabat nitidæ felix consortio formæ,
Tunc cùm sydereos inter pulcherrima fratres
Erubuit primùm, & Ledæo cortice rupto
Tyndarida explicuit teneræ nova gaudia frontis.
Sic socium ô miscete jubar, tu, candide frater,
Tuq serena soror. sico date gaudia patri,
Sic matri. cùmá ille olim, subeuntibus annis,

Ire inter proprios magnâ cervice triumphos
Egregius volet, atq suâ se discere dextrâ ;
Te quoq tum pleno mulcebit sydere & alto
Flore tui, dulcesą oculos maturior ignis
Indole divinâ, & radiis intinget honoris.
Tunc ô te quoties (nisi quòd tu pulchrior illâ)
Esse suam Phoeben falsus jurabit Apollo!
Tunc ô te quoties (nisi quòd tu castior illâ)
Esse suam Venerem Mavors jurabit inanis!
Felix ah! et cui se non Mars, non aureus ipse
Credet Apollo parem! tantâ cui conjuge celsus
In pulchros properare sinus, & carpere sacras
Delicias, oculos tuos, tua basia solus

Tum poterit dixisse sua; & se nectare tanto
Dum probat esse Deum, superas contemnere mensas.

I

Honoratiss Do. Robo. Heath, summo Justit.
de com. Banco. Gratulatio.

Gnitum latus, & sacrum tibi gratulor ostrum,

O amor; atq tuæ gloria magna toga!

Nam video. Themis ecce humeris, Themis ardet in istis, Ing tuos gaudet tota venire sinus.

O ibi purpureo quàm se bene porrigit astro!

Et docet hîc radios luxuriare suos!

Imò eat æternâ sic ô Themis aurea pompâ!
Hic velit ô sydus semper habere suum!

Sic flagret, & nunquam tua purpura palleat intus.
O nunquam in vultus digna sit ire tuos.
Sanguine ab innocuo nullos bibat illa rubores.
Nec tam crudeli murice proficiat.

Quæq tibi est (nam quæ non est tibi?) candida virtus
Fortunam placidè ducat in alta tuam.

Nullius viduæ lacrymas tua marmora sudent.
Nec sit, quæ inclamet te, tibi facta domus.
Non gemat ulla suam pinus tibi scissa ruinam,
Ceu cadat in domini murmure mæsta sui.
Fama suas subter pennas tibi sternat eünti;
Illa tubæ faciat te melioris opus.

Thura tuo (quacunq meat) cum nomine migrent;
Quæq vehit felix te, vehat aura rosas.

Vive tuis (nec enim non sunt æquissima) votis
Equalis, quæ te sydera cunq vocant.
Hæc donec niveæ cedat tua purpura pallæ,
Lilium ubi fuerit, quæ rosa vestis erat.

Serenissima Reginæ librum suum commendat Academia.

H

Unc quoq maternâ (nimium nisi magna rogamus) Aut aviæ saltem sume, Maria, manu. Est Musâ de matre recens rubicundulus infans, Cui pater est partus (quis putet?) ille tuus. Usq adeo impatiens amor est in virgine Musâ : Jam nunc ex illo non negat esse parens. De nato quot habes olim sperare nepotes, Qui simul & pater est, & facit esse patrem!

Ο

Priscianus verberans, & vapulans.

Uid facis? ah! tam perversâ quid volvitur irâ ? Quid parat iste tuus, posterus iste furor? Ah, truculente puer! tam fœdo parce furori. Nec rapiat tragicas tam gravis ira nates. Ecce fremit, fremit ecce indignabundus Apollo. Castalides fugiunt, & procul ora tegunt. Sic igitur sacrum, sic insedisse caballum

Quæris? & (ah) fieri tam malè notus eques?
Ille igitur phaleris nitidus lucebit in istis?

Hæc erit ad solidum turpis habena latus?
His ille (haud nimium rigidis) dabit ora lupatis?
Hæc fluet in miseris sordida vitta jubis?
Sic erit ista tui, sic aurea pompa triumphi?
Ille sub imperiis ibit olentis heri?
Ille tamen neq terribili stat spumëus irâ;
Ungula nec celso fervida calce tonat.
O meritò spectatur equi patientia nostri !
Dicite Iö. tantum quis toleravit equus ?
Pegasus iste ferox, mortales spretus habenas,
Bellerophontæâ non tulit ire manu.

Noster equus tamen exemplo non turget in isto:
Stat bonus, & solito se pede certus habet.

Imò licèt tantos de te tulit ille pudores,

Te tulit ille iterum. sed meliore modo.

Tunc rubor in scapulas ô quàm bene transiit iste, Qui satis in vultus noluit ire tuos !

At mater centum in furias abit, & vomit iram
Mille modis rabidam: jura, forum fremit.
Quin fera tu, taceas; aut jura, forumą tacebunt :
Tu legi vocem non sinis esse suam.

O malè vibratæ rixosa volumina linguæ !
Et satis in nullo verba tonanda foro!
Causidicos (vesana!) tuos tua fulmina terrent.
Ecce stupent miseri: ah! nec meminêre loqui.
Hinc tua, (foede puer) foedati hinc terga caballi
Exercent querulo jurgia lenta foro.
Obscænas lites, & olentia jurgia ridet
Turpiter in causam sollicitata Themis.

Juridicus lites quisquis tractaverit istas,
Oh satis emunctâ nare sit ille, precor.
At tu de misero quid vis, truculente, caballo?
Cur premis insultans, sæve! tyranne puer !
Tené igitur fugiet? fugiet sacer iste caballus?
Non fugiet. sed (si vis) tibi terga dabit.

[blocks in formation]

Sorde

O Musa aurea, blanda, delicata !

Sordes tibi candidas, suoq

Jam nec nomine, jam nec ore notas !
Sacro carmine quippe delinitæ
Se nunc & bene nesciunt, novâά
Mirantur facie novum nitorem.
Ipsas tu facis ô nitere sordes.
Sordes & tibi gratulamur ipsas!
Si non hic natibus procax malignis
Fado fulmine turpis intonâsset:
Unde insurgeret hæc querela vindex,
Docto & murmure carminis severi
Dulces fortiter aggregaret iras?
Ipsæô te faciunt nitere sordes.
Sordes & tibi gratulamur ipsas.

Quàm pulchrè tua migrat Hippocrene!

Turpi quam bene degener parenti !
Fœdi filia tam serena fontis.

Has de stercore quis putaret undas ?
Sic & lactea surge, Musa, surge.
Surge inter medias serena sordes.
Spumis qualiter in suis Dione,
Cùm prompsit latus aureum, atq primas
Ortu purpureo movebat undas.
Sicô lactea surge, Musa, surge.
Enni stercus erit Maronis aurum.

« PreviousContinue »