Page images
PDF
EPUB

Post

MARC. 12.

Licétne Cæsari censum dare?

Ost tot Scribarum (Christe) in te prælia, tandem Ipse venit Cæsar: Cæsar in arma venit. Pugnant terribiles non Cæsaris ense, sed ense Casare: quin Cæsar vinceris ipse tamen. Hoc quoque tu conscribe tuis, Auguste, triumphis. Sic vinci dignus quis nisi Cæsar erat?

MATTH. 9.

In tibicines & turbam tumultuantem
circa defun&tam.

Ani, quid strepitis? nam, quamvis *dormiat illa,
Non tamen è somno est sic revocanda suo.

[ocr errors]

Expectat solos Christi sopor iste susurros:
Dormit; nec dormit omnibus illa tamen.

* Vers. 24.

L

Non enim mortua est puella, sed dormit.

MATTH. 6. 19.

Piscatores vocati.

Udite jam pisces secura per æquora: pisces
Nos quoque (sed varia sub ratione) sumus.

Non potuisse capi, vobis spes una salutis :
Una salus nobis est, potuisse capi.

CU

MARC. 12.

Date Cæsari.

Unita Deo debentur: habet tamen & sua Cæsar; Nec minus indè Deo est, si sua Cæsar habet. Non minus indè Deo est, solio si cætera dantur Cæsareo, Cæsar cùm datur ipse Deo.

I Lle

MATTH. 21. 7.

Dominus asino vehitur.

Lle igitur vilem te, te dignatur asellum,
O non vecturâ non bene digne tuâ?

Heu quibus haud pugnat Christi patientia monstris?
Hoc, quòd sic fertur, hoc quoque ferre fuit.

I

Luc. 21. 27.

Videbunt Filium hominis venientem in nube.

mmo veni: aërios (ô Christe) accingere currus,
Ing triumphali nube coruscus ades.

Nubem quæris? erunt nostra (ah!) suspiria nubes:
Aut sol in nubem se dabit ipse tuam.

I'

JOANN. 20.

Nisi digitum immisero, &c.

Mpius ergò iterum clavos? iterum impius hastam?
Et totum digitus triste revolvet opus?

Tune igitur Christum (Thoma) quò vivere credas,
Tu Christum faceres (ah truculente!) mori?

[ocr errors]

Аст. 8.

Ad Judæos mactatores S. Stephani.

Uid datis (ah miseri!) saxis nolentibus iras?
Quid nimis in tragicum præcipitatis opus ?

In mortem Stephani se dant invita: sed illi
Occiso faciunt sponte suâ tumulum.

Sancto Joanni, dilecto discipulo.

T fruere; augustóq; sinu caput abde (quod ô tum

Nollet in æterna se posuisse rosa)

Tu fruere: & sacro dum te sic pectore portat,
Ó sat erit tergo me potuisse vehi.

γυ

MATTH. 2.

In lactentes Martyres.

Ulnera natorum qui vidit, & ubera matrum,
Per pueros fluviis (ah!) simul ire suis;
Sic pueros quisquis vidit, dubitavit, an illos
Lilia cœlorum diceret, anne rosas.

MATTH. I. 23.

Deus nobiscum.

Obiscum Deus est? vestrum hoc est (hei mihi!) vestrum:
Vobiscum Deus est, ô asini atque boves.

Nobiscum non est: nam nos domus aurea sumit:
Nobiscum Deus est, & jacet in stabulo?

Hoc igitur nostrum ut fiat (dulcissime Jesu)
Nos dandi stabulis, vel tibi danda domus.

H

Christus circumcisus ad Patrem.

as en primitias nostræ (Pater) accipe mortis;
(Vitam ex quo sumpsi, vivere dedidici)

Ira (Pater) tua de pluviâ gustaverit istâ:
Olim ibit fluviis hoc latus omne suis.
Tunc sitiat licèt & sitiat, bibet & bibet usqué:
Tunc poterit toto fonte superba frui.

Nunc hasta interea possit præludere culter:
Indolis in pœnas spes erit ista meæ.

N

In Epiphaniam Domini.

On solitâ contenta dies face lucis Eoa,
Ecce micat radiis cæsariata novis.

Persa sagax, propera: discurre per ardua Regum
Tecta, per auratas marmoreásque domus :

Quære ô, quæ intepuit Reginæ purpura partu;
Principe vagitu quæ domus insonuit.

Audin' Persa sagax? Qui tanta negotia cœlo
Fecit, Bethlemiis vagiit in stabulis.

Luc. 2. 49.

Ecce quærebamus te, &c.

E quæro misera, & quæro: tu nunc quoque tractas
Res Patris: Pater est unica cura tibi:

Τε

Quippe quòd ad pœnas tantùm & tot nomina mortis,
Ad luctum & lacrymas (hei mihi!) mater ego.

UN

JOANN. 2.

Aquæ in vinum versæ.

Nde rubor vestris, & non sua purpura lymphis?
Quæ rosa mirantes tam nova mutat aquas?

Numen (conviva) præsens agnoscite Numen:
Nympha pudica Deum vidit, & erubuit.

MATTH. 8. 13.

Absenti Centurionis filio Dominus absens medetur.

Q

Uàm tacitis inopina salus illabitur alis!

Alis, quas illi vox tua, Christe, dedit.

Quàm longas vox ista manus habet! hæc medicina
Absens, & præsens hæc medicina fuit.

T

MARC. 4. 40.

Quid timidi estis?

Anquã illi insanus faceret sua fulmina ventus!
Tanquam illi scopulos nôrit habere fretum!

Vos vestri scopuli, vos estis ventus & unda:
Naufragium cum illo qui metuit, meruit.

I

Luc. 2.

Nunc dimittis.

Te mei (quid enim ulteriùs, quid vultis?) ocelli :
Leniter obductis ite superciliis.

Immo & adhuc & adhuc, iterumq; iterumq; videte;
Accipite hæc totis lumina luminibus.

Fámque ite; & tutis ô vos bene claudite vallis :

Servate hæc totis lumina luminibus.

Primum est, quòd potui te (Christe) videre: secundum,
Te viso, rectà jam potuisse mori.

E

MATTH. 13. 24.

In segetem sacram.

Cce suam implorat, demisso vertice, falcem :
Tu segti falcem da (Pater alme) suam.

Tu falcem nor das? messem tu (Christe) moraris?
Hoc ipsum falx est: hæc mora messis erit.

Luc. 7. 37.

Cœpit lacrymis rigare pedes ejus, & capillis extergebat.

Nda sacras sordes lambit placidissima: flavæ

UNda

Lambit & hanc undam lucida flamma come.

Illa per has sordes it purior unda; simulque
Ille per has lucet purior ignis aquas.

Q

Luc. 18. 41.

Quid vis tibi faciam?

Uid volo (Christe) rogas? quippe ah volo, Christe, videre:
Quippe ah te (dulcis Christe) videre volo.

At video; fideique oculis te nunc quoque figo:

Est mihi, quæ nunquam est non oculata, fides.
Sed quamvis videam, tamen ah volo (Christe) videre:
Sed quoniam video (Christe) videre volo.

« PreviousContinue »