Page images
PDF
EPUB

affectu, foventis in eo curas suas & spes, affingunt. Patere igitur (reverende Custos) hanc tibi ex istiusmodi floribus corollam necti; convivalem veró: nec aliter passuram Sydus illud oris tui auspicatissimum nisi (quâ est etiam amoenitate) remissiore radio cùm se reclinat, & in tantum de se demit. Neque sanè hoc scriptionis genere (modò partes suas satis præstiterit) quid esse potuit otio Theologico accommodatius, quo nimirum res ipsa Theologica Poëticâ amoenitate delinita majestatem suam venustate commendat. Hoc demum quicquid est, amare tamen poteris; & voles, scio: non ut magnum quid, non ut egregium, non ut te dignum denique, sed ut tuum: tuum summo jure; utpote quod è tua gleba, per tuum radium, in manum denique tuam evocatũ fuerit. Quod restat hujus libelli fatis, exorandus es igitur (vir spectatissime) ut quem sinu tam facili privatum excepisti, eum jam ore magis publico alloquentem te non asperneris. Stes illi in limine, non auspicium modò suum, sed & argumentum. Enimvero Epigramma sacrum tuus ille vultus vel est, vel quid sit docet; ubi nimirum amabili diluitur severum, & sanctum suavi demulcetur. Pronum me vides in negatam mihi provinciam ; laudum tuarum, intelligo: quas mihi cùm modestia tua abstulerit, reliquum mihi est necessariò ut sim brevis imò verò longus nimiúm; utpote cui argumentum istud abscissum fuerit, in quo unicè poteram, & sine tædio, prolixus esse. Vale, virorum ornatissime, neque dedigneris quòd colere audeam Genii tui serenitatem supplex tam tenuis, & (quoniam numen quoq; hoc de se non negat) amare etiam. Interim verò da veniam Musæ in tantum sibi non temperanti, quin in hanc saltem laudis tuæ partem, quæ tibi ex rebus sacris apud nos ornatis meritissima est, istiusmodi carmine involare ausa sit, qualicunque,

Alve, alme custos Pierii gregis:
Per quem erudito exhalat in otio;
Seu frigus udi captet antri,
Sive Jovem nitidósque soles.

Non ipse custos pulchrior invias
Egit sub umbras Emonios greges;
Non ipse Apollo notus illis
Lege suæ meliore cannæ.

Tu si sereno des oculo frui;
Sunt rura nobis, sunt juga, sunt aquæ,
Sunt plectra dulcium sororum;
(Non alio mihi nota Phœbo)

Te dante, castos composuit sinus;
Te dante, mores sumpsit; & in suo
Videnda vultu, pulverémque
Relligio cinerémque nescit.

Stat cinta digna fronde decens caput:
Subsque per te fassa palàm Deos,
Comisque, Diva, vestibusque
Ingenium dedit ordinémque.

Fámque ecce nobis amplior es modò
Majorque cerni. Quale jubar tremit
Sub os! verecundusque quantâ

Mole sui Genius laborat!

Jam qui serenas it tibi per genas,
Majore coelo Sydus habet suum;
Majorque circum cuspidatæ
Óra comit tua flos diei.

Stat causa. Nempe hanc ipse Deus, Deus,
Hanc ara, per te pulchra, diem tibi

Tuam refundit, obvidque

It radio tibi se colenti.

Ecce, ecce! sacro in limine, dum pio Multumque prono poplite amas humum, Altaria annuunt ab alto;

Et refluis tibi plaudit alis

Pulchro incalescens officio, puer
Quicunque crispo sydere crinium,
Vultuque non fatente terram,

Currit ibi roseus satelles.

Et jure. Nam cùm fana tot inviis
Moerent ruinis, ipsáque (ceu preces
Manusque, non decora supplex,
Tendat) opem rogat, heu negatam !

Tibi ipsa voti est ara sui rea.
Et solvet. O quàm semper apud Deum
Litabis illum, cujus are

Ipse preces priùs audiisti !

Venerabili viro Magistro Tournay,

Tutori suo summè observando.

MEssis inauravit Cereri jam quarta capillos,

Vitis habet Bacchum quarta corona suæ,

Nostra ex quo, primis plumæ vix alba pruinis,
Ausa tuo Musa est nidificare sinu.
Hic nemus, bic soles, & cœlum mitius illi:
Hic sua quod Musis umbra vel aura dedit.
Sedit ibi secura malus quid moverit Auster,
Quæ gravis hybernum vexerit ala Jovem.
Nescio quo interea multùm tibi murmure nota est :
Nempe sed hoc poteras murmur amare tamen.
Tandem ecce (heu simili de prole puerpera) tandem
Hôc tenero tenera est pignore facta parens.
Fámg meam hanc sobolem (rogo) quis sinus alter haberet?
Quis mihi tam noti nempe teporis erat?

Sed quoq; & ipsa Meus (de te) meus, improba, tutor
(Quàm primùm potuit dicere) dixit, erit.
Has ego legitimæ, nec lævo sydere natæ
Non puto degeneres indolis esse notas;
Nempe quòd illa suo patri tam semper apertos,
Tam semper faciles nôrit adire sinus.
Ergò tuam tibi sume: tuas eat illa sub alas:
Hoc quoque de nostro, quod tuearis, habe.
qua Suada tuo fontem sibi fecit in ore,
Sancto & securo melle perennis eat.

Sic

Sic tua, sic nullas Siren non mulceat aures,
Aula cui plausus & sua serta dedit.

Sic tuus ille (precor) Tagus aut eat objice nullo,

Aut omni (quod adhuc) objice major eat.

Ornatissimo viro Præceptori suo colendissimo, Magistro Brook.

O

Mihi qui nunquam nomen non dulce fuisti
Tunc quoque cùm domini fronte timendus eras!
Ille ego pars vestri quonda intactissima regni,
De nullo virga nota labore tuæ,

Do tibi quod de te per secula longa queretur
Quòd de me nimiùm non metuendus eras:
Quod tibi turpis ego torpentis inertia sceptri
Tam ferula tulerim mitia jura tuæ.
Scilicet in foliis quicquid peccabitur istis,
Quod tua virga statim vapulet, illud erit.
Ergo tibi hæc pœnas pro me mea pagina pendat.
Hic agitur virga res tibi multa tuæ.
In me igitur quicquid nimis illa pepercerit olim,
Id licet in foetu vindicet omne meo.

Hic tuus inveniet satis in quo sæviat unguis,
Quodque veru docto trans obeliscus eat.

Scilicet hæc mea sunt; hæc quæ mala scilicet: ô si
(Quæ tua nempe forent) hîc meliora forent!
Qualiacunque, suum norunt hæc flumina fontem.
(Nilus ab ignoto fonte superbus eat)

Nec certè nihil est quâ quis sit origine. Fontes
Esse solent fluvii nomen honorque sui.

Hic quoque tam parvus (de me mea secula dicant)
Non parvi soboles hic quoque fontis erat.
Hoc modo & ipse velis de me dixisse, Meorum
Ille fuit minimus. Sed fuit ille meus.

« PreviousContinue »