Page images
PDF
EPUB

A

LUC. 14. 19.

Juga boum emi.

D cœnam voco te (domini quod jussa volebant)
Tu mihi, nescio quos, dicis (inepte) boves.

Imò vale, nobis nec digne nec utilis hospes!
Coena tuos (credo) malit habere boves.

[ocr errors]

Аст. 14.

D. Paulum, verbo sanantem claudum, pro
Mercurio Lystres adorant.

Uis Tagus hic, quæ Pactoli nova volvitur unda?
Non hominis vox est hæc: Deus ille, Deus.

Salve, mortales nimiùm dignate penates!

Digna Deo soboles, digna tonante Deo!

O salve! quid enim (alme) tuos latuisse volebas?
Te dicit certè vel tua lingua Deum.

Laudem hanc haud miror: Meruit facundus haberi,
Qui claudo promptos suasit habere pedes.

In S. Columbam ad Christi caput sedentem.

Ui sacra syderea volucris suspenditur alâ?

[ocr errors]

Hunc nive plus niveum cui dabit illa pedem?

Christe, tuo capiti totis se destinat auris,

Quà ludit dense blandior umbra comæ. Illic arcano quid non tibi murmure narrat? (Murmure mortales non imitante sonos)

Sola avis hæc nido hoc non est indigna cubare:
Solus nidus hic est hâc bene dignus ave.

Q

Аст. 12.

In fores Divo Petro sponte apertas.

Uid juvit clausisse fores (bone janitor) istas?
Et Petro claves jam liquet esse suas.

Dices, Sponte patent: Petri ergò hoc scilicet ipsum
Est clavis, Petro clave quòd haud opus est.

LUC. 15. 2.

Murmurabant Pharisæi, dicentes, Recipit
peccatores & comedit cum illis.

H male, quisquis is est, pereat! qui scilicet istis
Convivam (sævus!) non sinit esse suum.

AH

Istis cùm Christus conviva adjungitur, istis
O non conviva est Christus, at ipse cibus.

MATTH. 15.

In trabem Pharisaicam.

Edant, quae, rerum si quid tenue atq; minutum est,

Posse acie certa figere, vitra dabunt.

Artis opus mira! Pharisæo en optica trabs est,
Ipsum (vera loquor) quâ videt ille nihil.

JOANN. 9. 22.

Constituerunt ut si quis confiteretur eum esse
Christum, synagogâ moveretur.

Infelix, Christum reus es quicunque colendi!

reus infelix! quàm tua culpa gravis!

Tu summis igitur, summis damnabere cœlis:
O reus infelix! quàm tua pœna gravis!

S1t

MATTH. 20. 20.

De voto filiorum Zebedæi.

It tibi (Joannes) tibi sit (Jacobe) quod optas:
Sit tibi dextra manus; sit tibi læva manus.
Spero, alia in cœlo est, & non incommoda, sedes:
Si neque læva manus; si neque dextra manus.
Coeli hanc aut illam nolo mihi quærere partem:
O, cœlum, cœlum da (Pater alme) mihi.

JOANN. 6.

Ad hospites cœnæ miraculosæ quinque panum.

[ocr errors]

Escere pane tuo: sed & (hospes) vescere Christo:
Est panis pani scilicet ille tuo.

Tunc pane hoc CHRISTI rectè satur (hospes) abibis,
Panem ipsum CHRISTUM si magis esurias.

Τ'

Une,

JOANN. 16. 33.

De Christi contra mundum pugna.

miser? tu (Mundus ait) mea fulmina contra Ferre manus, armis cùm tibi nuda manus?

I lictor; manibusque audacibus injice vinc'la:
Injecit lictor vincula, & arma dedit.

ACT. 9. 29.

Græci disputatores Divo Paulo mortem machinantur.

E

Uge argumentum! sic disputat: euge sophista!
Sic pugnum Logices stringere, sic decuit.

Hoc argumentum in causam quid (Græcule) dicit?
Dicit, te in causam dicere posse nihil.

Luc. 22. 26.

Qui maximus est inter vos, esto sicut qui minimus.
Bone, discipulus Christi vis maximus esse?
At verò fies hâc ratione minor.

Hoc sancte ambitionis iter (mihi crede) tenendum est,
Hæc ratio; Tu, nè sis minor, esse velis.

[ocr errors]

Luc. 19. 41.

In lacrymantem Dominum.

JObis (Judæi) vobis hæc volvitur unda; Que vobis, quoniam spernitis, ignis erit. Eia faces (Romane) faces! seges illa furoris, Non nisi ab his undis, ignea messis erit.

H

MATTH. 2.

Christus in Ægypto.

Une tu (Nile) tuis majori flumine monstra:
Hunc (nimis ignotum) dic caput esse tibi.

Jam tibi (Nile) tumes: jam te quoque multus inunda:
Ipse tuæ jam sis lætitiæ fluvius.

MATTH. 9.

In cæcos Christum confitentes, Pharisæos abnegantes.

E mihi, tu (Pharisæe ferox) tua lumina jactes:
En cæcus! Christum cæcus at ille videt.

NE

Tu (Pharisae) nequis in Christo cernere Christum:
Ille videt cæcus; cæcus es ipse videns.

MATTH. 16. 24.

Si quis pone me veniet, tollat crucem & sequatur me.

ERgo sequor, sequor en! quippe & mihi crux mea,

Christe, est:

Parva quidem; sed quam non satis, ecce, rego.

Non rego? non parvam hanc? ideo neq; parva putanda est. Crux magna est, parvam non bene ferre crucem.

Q

Luc. 5. 28.

Relictis omnibus sequutus est eum.

Uas Matthæus opes, ad Christi jussa, reliquit,
Tum primùm verè cœpit habere suas.

Iste malarum est usus opum bonus, unicus iste;
Esse malas homini, quas bene perdat, opes.

S

MATTH. 25. 29.

Edificatis sepulchra Prophetarum.

Anctorum in tumulis quid vult labor ille colendis?
Sanctorum mortem non sinit ille mori.

Vane, Prophetarum quot ponis saxa sepulchris,
Tot testes lapidum, queis periêre, facis.

MARC. 3.

In manum aridam quâ Christo mota est miseratio.

PRen

Rende (miser) Christum; & cum Christo prende salutem:
At manca est (dices) dextera: prende tamen.

Ipsum hoc, in Christum, manus est: hoc prendere Christum est,
Quâ Christum prendas, non habuisse manum.

« PreviousContinue »