Page images
PDF
EPUB

Аст. 16. 21.

Annunciant ritus, quos non licet nobis suscipere, cùm simus Romani.

H

Oc Cæsar tibi (Roma) tuus dedit, armáq;? solis
Romanis igitur non licet esse piis?

Ah, meliùs, tragicis nullus tibi Cæsar in armis
Altus anhelanti detonuisset equo;

Nec domini volucris facies horrenda per orbem
Sueta tibi in signis torva venire tuis:

Quàm miser ut staret de te tibi (Roma) triumphus,
Ut tantâ fieres ambitione nihil.

Non tibi, sed sceleri vincis: proh laurea tristis!
Laurea, Cerbereis aptior umbra comis!

Tam turpi vix ipse pater diademate Pluto,
Vix sedet ipse suo tam niger in solio.

De tot Cæsareis redit hoc tibi (Roma) triumphis:
Cæsaree, aut (quod idem est) egregiè misera es.

ET

MATTH. 4.

Hic lapis fiat panis.

T fuit: ille lapis (quidni sit dicere?) panis,
Christe, fuit: panis sed tuus ille fuit.

Quippe, Patris cùm sic tulerit suprema voluntas,
Est panis, panem non habuisse, tuus.

Q

MATTH. 15.

Mulier Canaanitis.

Uicquid Amazoniis dedit olim fama puellis,
Credite: Amazoniam cernimus ecce fidem.

Fæmina, tam fortis fidei? jam credo fidem esse
Plus quàm grammaticè foeminei generis.

LUC. II.

Deus, post expulsum Dæmonem mutum, maledicis Judæis os obturat.

UN

Nâ penè operâ duplicem tibi Dæmona frangis:
Iste quidem Damon mutus; at ille loquax.
Scilicet in laudes (quæ non tibi laurea surgit?)
Non magis hic loquitur, quàm tacet ille tuas.

[ocr errors]

JOANN. 6.

Dicebant, Verè hic est propheta.

Ost tot quæ videant, tot quæ miracula tangant,
Hæc & quæ gustent (Christe) dabas populo.

Jam Vates, Rex, & quicquid pia nomina possunt,
Christus erat: vellem dicere, venter erat.

Namque his, quicquid erat Christus, de ventre repleto
Omne illud vero nomine venter erat.

JOANN. 10. 22.

Christus ambulabat in porticu Solomonis, & hyems erat.

Ruma fuit? non, non: ab non fuit, ore sub isto:

BR

Si fuit; haud anni, nec sua bruma fuit.

Bruma tibi vernis velit ire decentior horis,
Per sibi non natas expatiata rosas.

At, tibi nè possit se tam bene bruma negare,
Sola hæc, quam vibrat gens tua, *grando vetat.

* Vers. 31. sustulerunt lapides.

N1

MATTH. 28.

Dederunt nummos militibus.

E miles velit ista loqui, tu munera donas? Donas, quod possit, cùm tacet ipse, loqui. Que facis à quoquam, pretio suadente, taceri; Clariùs, & dici turpiùs ista facis.

Beatæ Virgini.

De salutatione Angelicâ.

XAîpe suum neque Cæsareus jam nuntiet ales;

Xaîpe tuum pennâ candidiore venit.

Sed taceat, qui Xaîpe tuum quoque nuntiat, ales;
Xaîpe meum pennâ candidiore venit.

Quis dicat mihi Xaîpe meum mage candidus autor,
Quam tibi quæ dicat candidus ille tuum?

Virgo, rogas, quid candidius quàm candidus ille
Esse potest? Virgo, quæ rogat, esse potest.
Xaîpe tuum (Virgo) donet tibi candidus ille;
Donas candidior tu mihi Xaîpe meum.

Xaîpe meum de Xaîpe tuo quid differat, audi:
Ille tuum dicit, tu paris (ecce) meum.

N

Pontio lavanti.

On satis est cædes, nisi stuprum hoc insuper addas,
Et tam virgineæ sis violator aquæ?

Nympha quidem pura hæc & honesti filia fontis
Luget, adulterio jam temerata tuo.

Casta verecundo properat cum murmure gutta,
Nec satis in lacrymam se putat esse suam.
Desine tam nitidos stuprare (ah, desine) 'rores:
Aut dic, quae miseras unda lavabit aquas.

T

In die Passionis Dominicæ.

Amne ego sim tetricus? valeant jejunia: vinum
Est mihi dulce meo (nec pudet esse) cado.

Est mihi quod castis, neque prelum passa, racemis
Palmite virgineo protulit uva parens.

Hoc mihi (ter denis sat enim maturuit annis)
Tandem ecce è dolio præbibit hasta suo.

Fámque it; &ô quanto calet actus aromate torrens!
Acer ut hinc aurâ divite currit odor!

Qua rosa per cyathos volitat tam viva Falernos?
Massica que tanto sydere vina tremunt?

O ego nescibam; atque ecce est Vinum illud amoris:
Unde ego sim tantis, unde ego par cyathis?
Vincor: istis totus propè misceor auris:
Non ego sum tantis, non ego par cyathis.
Sed quid ego invicti metuo bona robora vini?
Ecce est, quæ validum diluit, *unda, merum.
*Joh. 19. & continuò exivit sanguis & aqua.

In die Resurrectionis Dominicæ.

Venit ad sepulchrum Magdalena ferens aromata.
Uin&tu quoque busta tui Phoenicis adora;
Tu quoque fer tristes (mens mea) delitias.

Q

Si nec aromata sunt, nec quod tibi fragrat amomum ;
(Qualis Magdalinâ est messis odora manu)

Est quod aromatibus præstat, quod præstat amomo:
Hæc tibi mollicula, hæc gemmea lacrymula.

Et lacryma est aliquid: neque frustra Magdala flevit:
Sentiit hæc, lacrymas non nihil esse suas.

His illa (& tunc cùm Domini caput iret amomo)
Invidiam capitis fecerat esse pedes.

Nunc quog, cùm sinus huic tanto sub aromate sudet,
Plus capit ex oculis, quo litet, illa suis.

Christe, decent lacrymæ: decet isto rore rigari
Vitæ hoc æternum mane, tuúmque diem.

A

Luc. 24.

In cicatrices Domini adhuc superstites.

Rma vides; arcus, pharetrámq;, levésg sagittas,
Et quocunque fuit nomine miles Amor.

His fuit usus Amor: sed & hæc fuit ipse; suumque
Et jaculum, & jaculis ipse pharetra suis.

Nunc splendent tantùm, & deterso pulvere belli
E memori pendent nomina magna tholo.

Tempus erit tamen, hæc iræ quando arma, pharetrámg
Et sobolem pharetræ spicula tradet Amor.

Heu! quâ tunc animâ, quo stabit conscia vultu,
Quum scelus agnoscet dextera quæ, suum?
Improbe, quæ dederis, cernes ibi vulnera, miles,
Quâ tibi cunque tuus luserit arte furor.
Seu digito suadente tuo mala Laurus inibat
Temporibus; sacrum seu bibit hasta latus:
Sive tuo clavi sævùm rubuêre sub itu;
Seu puduit jussis ire flagella tuis.

Improbe, quæ dederis, cernes ibi vulnera, miles:
Quod dederis vulnus, cernere, vulnus erit.
Plaga sui vindex clavósque rependet & hastam :
Quique rependet, erit clavus & hasta sibi.

Quis tam terribiles, tam justas moverit iras?
Vulnera pugnabunt (Christe) vel ipsa tibi.

« PreviousContinue »