Page images
PDF
EPUB

968.

Norf.

nec in dominico nec in seruicio, quia predictus Walterus est homo eiusdem Abbatis et fuit xl. annis transactis. Et ideo Walterus summoneatur quod sit tali die etc. ad cognoscendum de quo tenet tenementum suum in Garsintona, et similiter Willelmus summoneatur ad cognoscendum si quid clamat in predicto feodo uel seruicio etc. Idem dies datus est partibus.

2

'Matillis de Bosco petit uersus Johannam filiam et heredem Willelmi de Bosco quam Radulfus de Bray et Alicia uxor eius uocauerunt ad warantum duas caruc. terre cum pert. in Styrstona et x. sol. redditus cum pert. in Raueningeham et xl. acr. terre cum pert. in Trykeby ut dotem suam etc. Et Herbertus de Alenton' custos eiusdem Johanne que infra etatem est uocauit inde ad warantum Robertum de Bosco qui per summonicionem uenit et dicit quod non debet ei warentizare quia ipse est filius et heres Roberti de Bosco et predictus Radulfus et Alicia uocauerunt ipsam Johannam ad warantum uersus eandem Matillidem ut warantum eiusdem Matillidis de dote sua et ut heredem [141 b.] predicti Roberti patris eiusdem Roberti | per quem ipsa Matillis clamat predictam dotem et desicut ipse est heres predicti Roberti patris sui et ipsa Johanna uocata est ad warantum ad eiusdem Roberti exheredacionem petit iudicium si debeat eis warentizare.

Et Herbertus et Radulfus et Alicia per attornatum eiusdem Alicie dicunt quod idem Robertus debet terras eidem Johanne warentizare quia Robertus de Bosco pater eiusdem Roberti omnes terras illas dedit Willelmo filio suo primogenito uiro predicte Alicie ad dotandum inde eandem Aliciam, et proferunt cartam predicti Roberti patris que testatur quod ipse dedit et liberauit Willelmo de Bosco filio suo primogenito totam predictam terram et redditum ad uxorem suam Aliciam dotandam, ita quod predicti Willelmus et Alicia teneant totam terram illam ad totum terminum uite eiusdem Roberti etc., et si3 predictus Willelmus primogenitus filius

Mand is widow of Robert de
he elder who had two sons,
nd Robert the younger.
rried Alice, and they had

a daughter Johanna. After William's death, Alice married Ralph de Bray. 2 Corr. Alencon.

3 Compare the gift in Case 948.

969.

suus ex predicta Alicia heredem habuerit siue sit masculus
siue femina, heredes erunt tocius hereditatis sue, predictus
Willelmus moriatur in tempore Roberti uel post tempus
eius, et si forte Matillis uxor eiusdem Roberti predictam
terram et redditum uelit petere quasi dotem ei tempore
dispensacionis sue concessam predicta Alicia habeat raciona-
bile escambium ad ualenciam tocius predicte terre et redditus
in Ferfeldia etc. Unde idem Herbertus et Radulfus et
Alicia dicunt quod per cartam illam debet predictus Robertus
terram illam eidem Johanne warentizare sicut ille qui habet
hereditatem Roberti patris sui, et petunt inde iudicium.

Et Robertus petit sibi allocari quod ipsi Radulfus et
Alicia uocauerunt ipsam Johannam ad warantum ad eius
exheredacionem desicut ipsi et predicta Matillis faciunt et
facere nituntur ipsam Johannam heredem Roberti patris sui3.
De carta dicit quod Robertus pater suus nunquam illam
fecit immo precise illum defendit et stilum et sigillum etc.

Et quia Radulfus et Alicia non defendit quod predicta Matillis ita non esset dotata et preterea uocauerunt ad warantum ipsam Johannam ut heredem et warantum eiusdem Matillidis de dote sua et ipsa Johanna nullam habet terram de hereditate aui sui et se facit heredem Roberti aui sui, et preterea continetur in carta eiusdem Roberti quam idem Radulfus et Alicia cognoscunt quod terra illa fuit dos eiusdem Matillidis et non dicit quod heredes Roberti debeant escambium facere, consideratum est quod Matillis recuperauit seisinam suam ut de dote sua et Robertus inde quietus usque ad etatem predicte Johanne eo quod non potest contra cartam respondere ante etatem suam etc.

Abbas de Flixle' per attornatum suum petit uersus Walterum de Culindona quod warentizet ei unam acr. prati et dim. cum pert. in Briwerne quas tenet et de eo tenere clamat et unde cartam suam habet ut dicit, unde idem Abbas

1 Whether William shall survive Robert or no.

2 Corr. desponsacionis.

Note that the younger son is holding the inheritance against the daughter of his elder brother. See Br. f. 267 b.

4 Corr. illam.

5 Corr, defendunt.

6 dic'; the charter does not say that the donor's heirs will be bound to give an exchange.

7 Flaxley. Monast. vol. 5, p. 589.

Glouc

per attornatum suum queritur quod Radulfus de Wilintona pascit pratum illud per defaltam eiusdem Walteri, unde deterioratus est et dampnum habet ad ualenciam xx. sol.

Et Walterus uenit et defendit quod per defaltam eius nullum dampnum habet nec per eum uel per eius defectum pascit predictus Radulfus pratum illud quia idem Radulfus potens est et habet ibi pratum illud nec potest' defendere quin faciat iniuriam si uoluerit, et petit iudicium si de huiusmodi iniuria ab aliis illatis debeat emendacionem facere desicut per eum non stetit, et bene cognoscit cartam et donum et illud warentizat.

Et Abbas hoc cognoscit et ideo Walterus inde sine die et Abbas in misericordia.

970. Akina que fuit uxor Henrici de Twyfordia petit uersus Wigorn. Willelmum de Brumartona terciam partem duorum molendinorum cum pert. in Twyfordia et uersus Walterum de Westmanecota terciam partem j. mesagii cum pert. in Euesham etc. ut dotem suam etc.

Et Willelmus dicit quod habet molendina illa ad firmam de predicto Henrico scil. ad terminum xl. annorum et profert cartam illam que hoc idem testatur et dicit quod Willelmus filius eiusdem Henrici debeat terminum illum ei warentizare, et non dedicit quod ipsa non fuit inde dotata, et dicit quod Judicium. Willelmus est infra etatem. Et ideo consideratum est quod

ipsa recuperauit seisinam suam de tercia parte ut de dote sua, et Willelmus teneat duas partes ultra terminum suum quousque habeat ad ualenciam predicte tercie partis de illis duabus partibus".

Et Walterus uenit et dicit quod predictus Henricus die quo eam desponsauit non tenuit illud mesagium nec in dominico nec in seruicio, set reuera postquam desponsata fuit fuit idem Henricus in seisina de seruicio iiij. sol. et de illo seruicio offert ei terciam partem, et quod ita sit ponit se super iuratam.

Et Akina dicit quod Henricus tenuit illud mesagium in

[blocks in formation]

971.

972.

dominico die quo eam desponsauit et inde eam dotauit et
inde producit sectam. Postea cognoscit ipsa quod uir suus
non tenuit mesagium illud die quo eam desponsauit nec
seruicium inde habuit, set reuera postea accidit ei in
hereditatem. Et ideo Walterus inde sine die etc.1

Josceus de Cheluestona summonitus fuit ad respondendum
Abbati de Burgo quo iure communam exigit in terra eiusdem
Abbatis de Stanwico desicut idem Abbas nullam communam
habet in terra eiusdem Joscei nec idem Josceus eidem Abbati
aliquod seruicium facit quare communam habere debet in
terra eiusdem Abbatis.

Et Josceus uenit et dicit quod iuste communicat in terra eiusdem Abbatis de Stanwico quia homines eiusdem Abbatis communicant in terra eiusdem Joscei de Cheuestona et ita fecerunt post conquestum Anglie scil. homines de Cheluestona cum hominibus de Stanwico et e conuerso, et quod ita semper fuit et esse solet ponit se super patriam, et quod omnes antecessores sui ita semper fecerunt et adhuc semper communicant usque nunc.

Et Abbas per attornatum suum dicit quod ipse tenet in capite de Dom. Rege et nullam communam clamat cum hominibus de Cheluestona, nec cum eis communam habuit nec homines sui et hoc offert disracionare per corpus etc. uel ponere se in magnam assisam Dom. Regis etc. Et ideo fiat inde iurata et ueniat in aduentu iusticiariorum ad recognoscendum si idem Abbas et homines sui de Stanwico communam habere debeant in campis de Cheluestona etc. si homines de Cheluestona occasione illius etc. habuerunt communam in campis de Stanwicho etc.

Agnes que fuit uxor Luce de Coleuilla per attornatum suum petit uersus Adam de Merlefordia et Aliciam uxorem eius terciam partem xx. acr. terre cum pert. in Merlefordia ut dotem suam unde predictus Lucas quondam uir etc. eam dotauit per assensum et uoluntatem Thome de Coleuilla primogeniti fratris sui qui terram illam tenuit etc.

1 See Br. f. 93.

2 Peterborough.

3 Chelveston and Stanwick, near

Higham Ferrers.

4 See Br. f. 230 b.
5 Supply et.

Norht.

[142.]

Norht.

973.

Warr.

Et Adam et Alicia ueniunt et defendunt quod nunquam fuit ita dotata nec Thomas frater suus concessit ei dotem sicut predictum est et hoc offerunt defendere sicut curia considerauerit. Et quia inauditum quod aliquis frater concesserit fratri suo terram ad uxorem dotandam, datus est eis dies de audiendo iudicio suo in aduentu iusticiariorum etc.1

Eadem Agnes optulit se iiij. die uersus Mabiliam de Coleuilla et Johannam sororem eius de placito dotis in eadem uilla etc. Et Mabilia et Johannes' non uenerunt et terra capta fuit in manum Dom. Regis etc. set attornatus Agnetis cognoscit quod ipse fuit infra etatem et non habent seisinam suam de aliqua terra et ideo sine die etc.

Petronilla filia Simonis attachiata fuit ad respondendum Johanni filio Reginaldi quare non tenet ei finem factum inter eos coram iusticiariis apud Westmonasterium de sex uirg. terre cum pert. in Hamontona unde cirographum etc. quod idem Johannes profert et quod testatur quod ipsa Petronilla concessit eidem Johanni medietatem illius terre ubique in campis uersus occidentem excepto capitali mesagio quod eadem Petronilla" remanet, unde idem Johannes queritur quod ipse contra finem illum deforciat ei pasturam ad sex boues et ad alia aueria quia quando terra integra fuit habuit ipse in pastura illa xij. boues unde modo debet habere medietatem et preterea ipse' deforciat ei fereram de parte sua et preterea deforciat ei quod non potest facere unum mesagium in terra sua etc. et hoc offert etc.

8

Et Petronilla uenit per attornatum suum et cognoscit finem et cirographum et defendit quod in nullo uenit contra finem set dicit quod non fit mencio in cirographo de aliqua pastura nec de sex bobus nec aliis aueriis et ideo non uidetur ei quod deberet habere pasturam. De forera dicit quod ipse habet per uoluntatem suam duas seillones' in escambium eiusdem forere. De mesagio quod reuera non

[blocks in formation]
« PreviousContinue »