Page images
PDF
EPUB

cipibus non admissi, et præter eorum voluntatem, secretorum conscii sunt, odium certissimum apud eos consequuntur. Itaque gnari se peti et occasiones captari, vitam degunt cervorum more timidam et suspicionibus plenam. Quin et illud sæpius accidit, ut a servis et domesticis, in gratiam principum, accusentur et subvertantur. Ubi enim principis offensio manifesta est, quot servi, tot fere proditores esse consueverunt; ut Actæonis fatum illos maneat. Alia est Penthei calamitas. Qui enim ausu temerario, mortalitatis parum memores, per excelsa naturæ et philosophiæ fastigia (tanquam arbore conscensa) ad mysteria divina aspirant, his pæna proposita est perpetuæ inconstantiæ et judicii vacillantis et perplexi. Cum enim aliud sit lumen naturæ, aliud divinum ; ita cum illis fit, ac si duos soles viderent. Cumque actiones vitæ et decreta voluntatis ab intellectu pendeant ; sequitur etiam ut non minus voluntate quam opinione hæsitent, nec sibi omnino constent: itaque et duas Thebas similiter vident. Per Thebas enim actionum fines describuntur (cum Thebis Pentheo esset domus et perfugium). Hinc fit, ut nesciant quo se vertant, sed de summa rerum incerti et fluctuantes, tantum subitis mentis impulsibus in singulis circumagantur.

[ocr errors][merged small][merged small]

FABULA de Orpheo vulgata, nec tamen interpretem fidum per omnia sortita, Philosophiæ universæ imagi

nem referre videtur. Persona enim Orphei, viri admirandi et plane divini, et omnis harmoniæ periti, et modis suavibus cuncta vincentis et trahentis, ad Philosophiæ descriptionem facili transitu traducitur. Labores enim Orphei labores Herculis, quemadmodum opera sapientiæ opera fortitudinis, dignitate et potentia superant. Orpheus ob amorem uxoris morte immatura præreptæ, fretus lyra, ad inferos descendere sibi in animum induxit, ut Manes deprecaretur; neque spe sua decidit. Nam placatis Manibus et delinitis suavitate cantus et modulationibus, tantum apud eos potuit, ut ei uxorem secum abducere indultum sit: ea tamen lege, ut illa eum a tergo sequeretur, ipse autem antequam ad luminis oras perventum esset, ne respiceret. Quod cum ille nihilominus amoris et curæ impatientia (postquam fere in tuto esset) fecisset, rupta sunt fædera : atque illa ad inferos gradu præcipiti relapsa est. Ab illo tempore Orpheus mastus et mulierum osor in solitudines profectus est, ubi eadem cantus et lyra dulcedine, primo feras omnigenas ad se traxit, adeo ut naturam suam exuentes, nec irarum aut ferocitatis memores, nec libidinis stimulis et furoribus præcipites actæ, nec ingluviem satiare, aut prædæ inhiare amplius curantes, in morem theatri, illum circumstarent, benignæ et mansuetæ inter se factæ, et tantum lyræ concentui aures præbentes. Neque is finis, sed tanta musicæ vis et potentia fuit, ut etiam sylvas moveret et lapides ipsos, ut illa quoque se transferrent, et sedes suas circa eum ordine et modo decenti ponerent. Hæc ei cum ad tempus feliciter et magna cum admiratione cessissent, tandem Thraciæ mulieres, stimulis Bacchi percitæ, primo cornu raucum et immane sonans inflarunt: ex eo, propter strepitum, musicæ sonus amplius audiri non potuit: tum demum soluta virtute quæ ordinis et societatis istius erat vinculum, turbari coeptum est, et feræ singulæ ad naturam suam redierunt, et se invicem ut prius persecutæ sunt; neque lapides aut sylvæ suis mansere locis: Orpheus autem ipse tandem a mulieribus furentibus discerptus est, et sparsus per agros: ob cujus mortis moerorem, Helicon (fluvius Musis sacer) aquas sub terram indignatus condidit, et per alia loca caput rursus extulit. Sententia fabulæ ea videtur esse. Duplex est Orphei Cantio : altera ad placandos Manes ; altera ad trahendas feras et sylvas. Prior ad naturalem philosophiam, posterior ad moralem et civilem aptissime refertur. Opus enim naturalis philosophiæ longe nobilissimum est ipsa restitutio et instauratio rerum corruptibilium, et (hujusce rei tanquam gradus minores) corporum in statu suo conservatio, et dissolutionis et putredinis retardatio. Hoc si omnino fieri detur, certe non aliter effici potest quam per debita et exquisita naturæ temperamenta, tanquam per harmoniam lyrae, et modos accuratos. Et tamen cum sit res omnium maxime ardua, effectu plerunque frustratur ; idque (ut verisimile est) non magis aliam ob causam, quam per curiosam et intempestivam sedulitatem et impatientiam. Itaque Philosophia, tantæ rei fere impar, atque idcirco merito moesta, vertit se ad res humanas, et in animos hominum suasu et eloquentia virtutis et æquitatis et pacis amorem insinuans, populorum cœtus in unum coire facit, et juga leg""' aecipere, et imperiis se submittere, et affectuum indomitorum oblivisci, dum præceptis et disciplinæ auscultant et obtemperant: unde paulo post ædificia extruuntur, oppida conduntur, agri et horti arboribus conseruntur; ut lapides et sylvas non abs re convocari et transferri dictum sit. Atque ista rerum civilium cura rite atque ordine ponitur post experimentum corporis mortalis restituendi sedulo tentatum, et ad extremum frustratum : quia mortis necessitas inevitabilis evidentius proposita, hominibus ad æternitatem meritis et nominis fama quærendam animos addit. Etiam prudenter in fabula additur, Orpheum a mulieribus et nuptiis alieno animo fuisse, quia nuptiarum delinimenta et liberorum charitates homines plerunque a magnis et excelsis erga respublicas meritis avertunt, dum immortalitatem propagine, non factis, assequi satis habent. Verum et ipsa sapientiæ opera, licet inter humana excellant, tamen et suis periodis clauduntur. Evenit enim ut postquam regna et respublicæ ad tempus floruerint, subinde perturbationes et seditiones et bella oriantur ; inter quorum strepitus, primo leges conticescunt, et homines ad naturæ suæ depravationes redeunt; atque etiam in agris atque oppidis vastitas conspicitur. Neque ita multo post (si hujusmodi furores continuentur) literæ etiam et Philosophia certissime discerpitur : adeo ut fragmenta tantum ejus in paucis locis, tanquam naufragüi tabulæ, inveniantur, et barbara tempora ingruant; Heliconis aquis sub terra mersis ; donec debita rebus vicissitudine, non iisdem fortasse locis, sed apud alias nationes erumpant et emanent.

I et suavitate cantus et modulationis delinitis, tantum valuit, ut ei illam secum, fc. Ed. 1609.

2 acti. Ed. 1609.

1 unde postea sequi ut ædificia extruantur, fc. Ed. 1609.

XII.

CELUM,

SIVE ORIGINES.1

TRADUNT ? poëtæ Cælum antiquissimum deorum exstitisse. Hujus partes generationis a filio Saturno falce demessas fuisse. Saturnum autem sobolem numerosam generasse; sed filios continuo devorasse : tandem vero Jovem exitium effugisse, et adultum, patrem Saturnum in Tartarum detrusisse, et regnum accepisse; quinetiam patris genitalia eadem falce qua ille Cælum execuerat abscidisse, atque in mare projecisse : inde Venerem natam esse. Postea vero Jovis regnum vix confirmatum duo memorabilia bella excepisse. Primum Titanum, in quibus debellandis Solis operam (qui solus ex Titanibus Jovis rebus favebat) egregiam fuisse ; secundum Gigantum, qui et ipsi fulmine et Jovis armis disjecti sunt; quibus domitis, Jovem securum regnasse.

Fabula videtur ænigma de origine rerum, non multum discrepans ab ea philosophia, quam postea Democritus amplexus est. Qui apertissime omnium æternitatem materiæ asseruit, æternitatem mundi negavit; in quo aliquanto propius ad veritatem verbi divini accessit, cujus narratio materiam informem ante opera dierum statuit. Sententia fabulæ hujusmodi est. Cælum esse concavum illud, sive ambitum, quod materiam complectitur. Saturnum autem materiam ipsam, quæ omnem generandi vim parenti præscidit. Summam enim materiæ perpetuo eandem esse; neque ipsum quantum naturæ, crescere aut minni. Agita

1 This forms Cogitatio 7a in the MS. fragment. 2 fincere. MS.

3 excepit. Ed. 1609.

« PreviousContinue »