Page images
PDF
EPUB

tiones autem et motus materiæ, primo imperfectas et male cohærentes rerum compages produxisse, et veluti tentamenta mundorum: dein ævi processu fabricam ortam esse, quæ formam suam tueri et conservare posset. Itaque priorem ævi distributionem per regnum Saturni significari, qui ob frequentes rerum dissolutiones et breves durationes, filiorum suorum devorator habitus est: secundam autem per regnum Jovis, qui continuas istas et transitorias mutationes in Tartarum detrusit; qui locus perturbationem significat. Is locus videtur esse spatium inter ima cœli et interiora terræ medium; quo intervallo perturbatio, et fragilitas, et mortalitas, sive corruptio, maxime versatur. Atque durante priore illa generatione rerum quæ sub regno Saturni tenuit, Venerem natam non fuisse. Donec enim in universitate materiæ discordia esset concordia potior et valentior, mutatio per totum necessario facta est, atque in ipsa fabrica integrali. Tales vero generationes rerum extiterunt, antequam1 Saturnus exsectus Hunc vero generationis modum cessantem alter ille modus continuo excepit,2 qui per Venerem fit; adulta et prævalida rerum concordia: ut mutatio tantum per partes procedat, integra et inconcussa fabrica universali. Saturnum tamen detrusum et deturbatum, non peremptum et extinctum narrant, quia mundum in antiquam confusionem et interregna relabi posse, opinio Democriti erat; quod Lucretius ne suis temporibus eveniret deprecatus est:

esset.

Quod procul a nobis flectat Fortuna gubernans,

Et ratio potius, quam res persuadeat ipsa.

1 atque in ipsa fabrica; atque hujusmodi generationes rerum extitisse antequam fc. Ed. 1609.

2 excepisse. Ed. 1609.

4 Ed. 1609 omits Democriti.

8 This clause is not in the MS.

Postquam autem mundus mole et vi sua consisteret, tamen otium ab initio non fuisse. Nam secutos primum in cœlestibus regionibus motus notabiles, qui virtute solis in cœlestibus prædominante ita sopiti sunt, ut mundi status conservaretur: postea similiter in inferioribus, per inundationes, tempestates, ventos, terræ motus magis universales; quibus etiam oppressis et dissipatis, magis pacata ac durabilis rerum conspiratio et tranquillitas accrevit. Verum de ista fabula utrumque pronunciari potest, et fabulam philosophiam continere, et philosophiam rursus fabulam. Novimus enim (ex fide) hæc omnia nil aliud esse quam sensus jampridem cessantia et deficientia oracula: cum mundi et materia et fabrica ad Creatorem verissime referatur.

[blocks in formation]

NARRANT poëtæ Proteum Neptuno pastorem fuisse ; eundemque senem et vatem; vatem scilicet præstantissimum et veluti ter-maximum. Noverat enim non futura solummodo, sed et præterita et præsentia, adeo ut præter divinationem, etiam omnis antiquitatis et omnium secretorum nuncius ac interpres esset. Morabatur autem sub ingenti specu. Ibi ei mos erat sub meridiem gregem suum phocarum numerare, atque deinde somno se dare. Qui autem opera ejus aliqua in re uti volebat, is non alio modo apud eum valere poterat, nisi eum manicis comprehensum vinculis con

VOL. XIII.

1 This forms Cogitatio 8a in the MS. fragments.

2

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

riatorum facies. Nihilominus si quis peritus Naturæ Minister vim adhibeat materiæ, et materiam vexet atque urgeat, tanquam hoc ipso destinato et proposito, ut illam in nihilum redigat; illa contra (cum annihilatio aut interitus verus nisi per Dei omnipotentiam fieri non possit), in tali necessitate posita, in miras rerum transformationes et effigies se vertit:1 adeo ut tandem veluti in orbem se mutet, et periodum impleat,2 et quasi se restituat, si vis continuetur. Ejus autem constrictionis seu alligationis ratio magis facilis erit et expedita, si materia per manicas comprehendatur, id est per extremitates. Quod autem additur in fabula, Proteum vatem fuisse, et trium temporum gnarum, id cum materiæ natura optime consentit. Necesse est enim, ut qui materiæ passiones et processus noverit, rerum summam et earum quæ factæ sunt, et quæ fiunt, et quæ insuper futuræ sunt, comprehendat, licet ad partes et singularia cognitio non extendatur.

[blocks in formation]

MEMORANT poëtæ Memnonem Auroræ filium fuisse. Ille armorum pulchritudine insignis, et aura populari celebris, ad bellum Trojanum venit, et ad summa ausu præcipiti festinans et anhelans, cum Achille, Græcorum fortissimo, certamen singulare iniit, atque ejus dextra occubuit. Hunc Jupiter miseratus aves lugubre quiddam et miserabile perpetuo quiritantes ad exequias ejus

1 volvit et vertit. Ed. 1609.

2 absolutam faciat. MS

et funeris decus excitavit; ejusdem statua quoque solis orientis radiis percussa, sonum flebilem edere solita fuisse perhibetur.

Fabula ad adolescentum summæ spei calamitosos exitus pertinere videtur. Illi enim tanquam Auroræ filii sunt; atque inanium et externorum specie tumidi, majora fere viribus audent, atque heroes fortissimos lacessunt, et in certamen deposcunt, et impari congressu succumbentes extinguuntur. Horum autem mortem infinita commiseratio sequi solet; nil enim inter fata mortalium tam flebile est, tamque potens ad misericordiam commovendam, quam virtutis flos immaturo exitu præcisus. Neque enim prima ætas ad satietatem scilicet, aut ad individiam usque duravit, quæ mostitiam in obitu lenire, aut misericordiam temperare possit; quinetiam lamentationes et planctus non solum tanquam aves illæ funebres circa rogos eorum volitant, sed et durat hujusmodi miseratio et producitur: maxime autem per occasiones et novos motus et initia magnarum rerum, veluti per solis radios matutinos, desideria eorum ren

[blocks in formation]

ELEGANS fabula narratur de Tithono, eum ab Aurora adamatum fuisse, quæ perpetuam ejus consuetudinem exoptans, a Jove petiit ut Tithonus nunquam mori posset: verum incuria muliebri oblita est petitioni suæ et illud inserere, ut nec senectute gravaretur. Itaque moriendi conditio ei erepta est, senium autem secutum

« PreviousContinue »