Page images
PDF
EPUB

est mirum et miserandum, quale consentaneum est evenire ei, cui mors negatur, ætas perpetuo ingravescit. Adeo ut Jupiter, hujusmodi sortem miseratus, tandem eum in cicadam converterit.

Hæc fabula ingeniosa adumbratio et descriptio voluptatis esse videtur; quæ a principio, velut sub tempus auroræ, adeo grata est, ut homines vota faciant ut gaudia hujusmodi sibi perpetua et propria sint; obliti satietatem et tædium eorum, instar senii, ipsis non cogitantibus obventura. Adeo ut ad extremum, cum actiones voluptariæ homines deserant, cupido vero et affectus non moriantur,1 fieri soleat ut homines sermonibus tantum et commemorationibus earum rerum quæ eis integra ætate voluptati fuerunt se oblectent. Quod in libidinosis et viris militaribus fieri videmus, cum illi impudicos sermones, hi facinora sua retractent, cicadarum more, quarum vigor tantum in voce est.

XVI.

PROCUS JUNONIS,

SIVE DEDECUS.

NARRANT poëtæ Jovem, ut amoribus suis potiretur, multas et varias formas sumpsisse, tauri, aquilæ, cycni, imbris aurei; cum autem Junonem sollicitaret, vertisse se in formam maxime ignobilem, atque contemptui et ludibrio expositam. Ea fuit miseri cuculi, imbre et tempestate madefacti et attoniti, tremebundi, et semimortui.

Prudens fabula est, et ex intimis moribus desumpta.

1 moriatur. Ed. 1609.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][subsumed][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

nudus, sagittarius. Fuit et Amor quidam alter, deorum natu minimus, Veneris filius; in quem etiam antiquioris attributa transferuntur, et quodam modo competunt.

Fabula ad cunabula naturæ pertinet et penetrat. Amor iste videtur esse appetitus sive stimulus materiæ primæ, sive (ut explicatius loquamur) motus naturalis Atomi. Hæc enim est illa vis antiquissima et unica, quæ ex materia omnia constituit et effingit. Ea omnino sine parente est; id est, sine causa. Causa enim effectus veluti parens est: hujus autem virtutis causa nulla potest esse in natura (Deum enim semper excipimus). Nihil enim hac ipsa prius; itaque efficiens nulla neque aliquid naturæ notius; ergo nec genus nec forma; quamobrem quæcunque ea tandem sit, positiva est et surda. Atque etiam si modus ejus et processus sciri daretur; tamen per causam sciri non potest; cum sit post Deum causa causarum, ipsa incausabilis. Neque fortasse modum ejus intra inquisitionem humanam sisti aut comprehendi posse sperandum est; itaque merito fingitur ovum a Nocte exclusum ; certe sanctus philosophus ita pronuntiat : Cuneta fecit pulchra tempestatibus suis, et mundum tradidit disputationibus eorum, ita tamen ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus a principio usque ad finem. Lex enim summaria Naturæ, sive virtus istius Cupidinis indita primis rerum particulis a Deo ad coitionem, ex cujus repetitione et multiplicatione omnis rerum varietas emergit et conflatur, cogitationem mortalium perstringere potest, subire vix potest. Philosophia autem Græcorum invenitur in rerum materiatis principiis investigandis magis acuta et solicita; in principiis autem motus (in quibus omnis operationis vigor

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

consistit ) negligens at languida. Ei hoc autem de quo agimus, prorsus rentire et balbutire videtur. Etenim Poripatraneorum opinio,, de stimulo materice per priva tronen, fere non uit verba tundit, or reen potius sonat quam agnat. Qui autem hoe ad Deum referunt, optam illi quidem, sed suitu, non gradu ascendunt. Est cum proculdubio unies of summara lex in quam nutury coil Dey subsoluta: on ipsa, que in superiore texta de verborum complexu demonstratur. Opus, mod me Denveritas

guici qui plus rem perpendit, postquam mum dincuraving manuila of 'igum 'nstruixomt, micum Cupuilino dve tottum þemum é atribuit smmiccier, & 'mma em cerum mand C.** pui sopra. put autern Lus natteme cum voteus i intrum enaur, ilud muni

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

tate Cupidinis sapientissima allegoria est. Iste enim Cupido (qualiscunque is sit) minimum videtur habere providentiæ; sed secundum illud quod proximum sentit, gressum et motum suum dirigere, ut cæci palpando solent; quo magis admirabilis est providentia illa summa divina, quia ex rebus providentia maxime vacuis et expertibus, et quasi cæcis, certa tamen et fatali lege istum ordinem et pulchritudinem rerum educit. Ultimum attributum ponitur, quod sagittarius sit, hoc est, quod ista virtus talis sit ut operetur ad distans. Quod enim ad distans operatur, tanquam sagittam emittere videtur: quisquis autem atomum asserit atque vacuum (licet istud vacuum intermistum ponat, non segregatum),1 necessario virtutem atomi ad distans introducit ; neque enim hac dempta, aliquis motus (propter vacuum interpositum) excitari posset, sed omnia torperent et immobilia manerent. Quod autem ad juniorem illum Cupidinem attinet, merito ut minimus deorum natu traditur, cum non ante species constitutas vigere potuisset. In illius autem descriptione allegoria ad mores deflectit et traducitur. Subest tamen quædam ejus cum illo antiquo conformitas. Venus enim generaliter affectum conjunctionis et procreationis excitat; Cupido ejus filius affectum ad individuum applicat. Itaque a Venere est generalis dispositio, a Cupidine magis exacta sympathia: atque illa a causis magis propinquis pendet; hæc autem a principiis magis altis et fatalibus, et tanquam ab antiquo illo Cupidine, a quo omnis exquisita sympathia pendet.

1 The words within the parentheses are not in Ed. 1609.

« PreviousContinue »